Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738. ,
Seculo decimo quinto.
﹡Theodorus Gaza, Thessalonicensis, exul Græcus, Aristotelis libros Animalium etc. civitate latina donavit, floruit Anno 1460. Obiit 1471.
﹡Harmolaus Barbarus, Patricius Venetus, qui floruit 1490, Castigationes in Historiam Naturalem Plinii scripsit, Romæ 1492 et 1493 editis ; de quibus supra in Plinio.
﹡Johannes Cuba, seu auctor libri intitulati : Hortus sanitatis, hoc seculo quoque vixisse videtur.
Titulus Libri plenior, ita se habet :
Hortus sanitatis, quatuor libris hæc, quæ subsequuntur, complectens :
De Animalibus et Reptatilibus.De Avibus et Volatilibus.De Piscibus et Natatilibus.De Gemmis et in Venis terræ nascentibus.
Singula autem Capita suis pulchrè depicta sunt schematibus sive figuris. Omnia castigatius, quam hactenus videre licuit ; id quod æquus lector ex collatione facile pervidere poterit. Appositus est Index, rerum, quæ ad Medicinam spectant, quam copiosissimus. Argentorati per Mathiam Apiarium Anno 1536. in fol.