CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Artedius - Historia literaria ichthyologiæ.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Peter Artedi, Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738.

Scripta Oppiani :

Oppiani De natura Piscium libr. V. Florentiæ apud Juntas. 1515. 8°.

Conspectus.

1. Halieuticorum libri quinque et Cynegeticorum libri quatuor, conjunctim ducentas et septem paginas constituunt, præter vitam Oppiani in frontispicio adpositam. Libri Halieuticorum vero seorsim paginas 128 continent.2. Totum opus Carminibus Græcis scriptum est, quæ ab omnibus admodum laudantur. Ex sententia C. Gesneri stylus Oppiani est floridus et planus cum facundia et maturitate, et in sententiis et Paroabolis præcipue excellens.
Versio Oppiani Latina, sequentem titulum habet.
Oppiani Anazarbei de Piscatu libri V. Laurentio Lippio interprete. De venatione libri IV. ita conversi, ut singula verba singulis respondeant. In eorum gratiam, qui græca cum Latinis conjungere volunt. Parisis, M.D.L.V. apud Guil. Morelium in 4°.
Nota : Conradus Rittershusius Germanus, Brunsuicensis, J. U. Doctor, Ejusdemque Facultatis Professor Altdorsinus, Oppianum quoque cum Latina interpretatione, et variis Lectionibus quoque explicavit.
Item : Johannis Bodini Commentarius in Oppianum de Piscium Natura et Venatione. 1555. 4°.

Conspectus :

1. Paginæ ducentæ et duæ conjunctim sunt in libris de Piscatu et Venatione, præter vitam auctoris et argumenta librorum quinque Halieuticorum, quæ duo folia continent. Libri vero de Piscatu seu Halieuticorum seorsim 124 paginas constituunt.2. Carmina latina a Laurentio Lippio Collense interprete constructa, Heroica et egregia sunt.3. Argumenta librorum 5, de piscatu, his versiculis continentur ; anuctore Lippio :
Primus habet coitus, proles et pascua Ponti.Ostendit fraudes, cædes et Bella secundus.Tertius in pisces, hamos et retia jactat.Ducit amor Quarto cautos in fata natantes.In Quinto Delphinus amat, Cetèque necantur.
4. Non tantum pisces proprie sic dictos, sed etiam testacea aliquot, et alia insecta describit Oppianus.5. Descriptiones Piscium non possunt non imperfectæ esse, quum auctor in indole Piscium describenda, more antiquorum, maxime sollicitus sit.
Marcus Aurelius Olympius Nemesianus, Afer, Poëta nobilis, sub Imperatore Diocletiano, qui anno Christi 288 et sequentibus floruit.
Scripsit Cynegetica h. e. de Canibus et Equis, ut et Bucolica ; quæ Lugduni apud Gryphium, et Venetiis apud Aldum etc. excusa sunt.
Lilius Gregorius Gyraldus Ferrariensis memorat hunc Olympium Nemesianum carmina scripsisse de Piscibus, sed illa hodie non extant : Gesner.