Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738. ,
Seculo quarto.
﹡S. Ambrosius, Episcopus Mediolanensis, claruit ; obiit anno 397 ætat. æn. Hic in libro quinto operis sui Hexaemeron inscripti, Piscium quorundam mentionem facit.
Titulus libri sequens est :
Divi Ambrosii, Mediolanensis Episcopi, Haxaëmeron libri sex. Basiliæ 1566. in fol.
Conspectus :
1. Paginas 88 continet.2. Totum opus in libros sex, singuli autem libri in Capita dividuntur.3. Liber primus, agit de creatione seu opere primæ diei : secundus, de secundæ diei : tertius, de tertiæ, quartus, de quartæ : quintus, de quintæ, et denique sextus, de sextæ diei opere.4. Horum quintus, qui continet Capita 25, agit imprimis de piscibus, et avibus, eorumque creatione.5. Viginti circiter et quod excurrit Piscium nomina enumerat, sed obiter tantum eorum mentionem facit, sine ulla descriptione, more antiquorum.﹡Epiphanius Cyprius, Episcopus, qui claruit anno Christi 380 circiter : scripsit libellum quendam de Animalium natura, qui Physiologi titulo extat, et à Johanne Cuba, ut scriptor Ichthyologicus citatur ; sed ille Physiologus Epiphanius, qui in Editione Lutetiæ Parisiorum 1612 in folio edita reperitur, ne unicum piscem, sed aves et aliquot animalia habet : sunt illa nullius fere momenti.