Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738. ,
Seculo duodecimo.
﹡Hildegardis de Pinguia Abbatissa ; floruit anno 1180. Hæc in historia Naturali scripsit opus quoddam sub titulo.
Physica S. Hildegardis. Elementorum ; Fluminum aliquot Germaniæ ; metallorum ; leguminum, fructuum et herbarum : arborum, et arbustorum ; Piscium denique, volatilium, et animantium terræ, naturas et operationes, Quatuor Libris, mirabili experientia, posteritati tradens, omnium Capitum Indice copiosissimo, in calce operis subscripto Argentorati apud Johannem Schottum cum Cæs. Majestatis privilegio, ad quinquennium. 1533 ut et 1544 in fol.
Hoc Seculo quoque Averroes Arabs Medicus Cordubensis, et Johannes Mesues Damascenus, Abdelæ Regis Damasci filius in Operibus suis Medicis, quædam, Historiam Naturalem spectantia, attigerunt, sed pauca sunt illa et non ex arte.