Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738. ,
Epicrisis.
4. Descriptiones breves et imperfectæ sunt, ex Rondeletio magnam partem sump tæ, sed breviores, ipsum tamen Rondelitii textum sæpe de verbo ad verbum retinet. Synonyma auctorum raro adscribuntur ; nomina Provincialia vero diligenter enumerantur ; differentiam et definitionem generum et specierum nec describit nec intelligit, nec ullas species unius generis uno loco habet, præter Asellos et mustelas, ceteras vero plerasque species et genera mirum in modum separat, distinguit et lacerat, quod Alphabetistis contingere necesse est.5. Interim tamen opera Auctoris nostri maxime laudanda sunt, quum solus, quod sciam, pisces quosdam novos maris Balthici descripserit.6. Ad calcem tabulæ æneæ septem, sed non adeo accuratæ, adjectæ sunt, quæ conjunctim icones tredecim Piscium exhibent.
﹡Johannis Eusebii Nierembergii Historia Naturæ, maxime peregrinæ, libris 16 distincta, in quibus rarissima naturæ arcana, etiam Astronomica et ignota Indiarum Animalia, quadrupedia, aves, pisces, reptilia, insecta, zoophyta, plantæ, metalla, lapides et alia mineralia, fluviorumque et Elementorum conditiones, etiam cum proprietatibus Medicinalibus, describuntur, novæ et Curiosissimæ Quæstiones disputantur, ac plura S Scripturæ loca eruditè enodantur, et quæ accedunt de miris et miraculosis naturis in Europa, libri II. Item de iisdem in terra Hebræis promissa liber I. Antwerpiæ 1635. ex officina Plantiniana Balth. Moreti in folio.
﹡Georgi Marcgravi de Liebstad Misnici, Germani : Historiæ rerum naturalium Brasiliæ, libri octo : quorum tres priores agunt de Plantis ; Quartus de Piscibus ; quintus de avibus ; sextus de quadrupedibus, et serpentibus ; septimus de insectis ; octavus de ipsa Regione, et illius Incolis. Cum Appendice de Tapuyis et Chilensibus. Johannes de Läet Antwerpianus in ordinem digessit. Et annotationes addidit, et varia ab auctore omissa supplevit et illustravit. Lugduni Batavorum apud Franciscum Hackium et Amstelodami apud Ludovicum Elzevirium 1648 in fol. cum figuris Ligneis.
Conspectus.
1. Totum opus continet paginas 293. præter præfationem et indicem.2. Liber Quartus de Piscibus, constat capitibus 22, quorum 18 agunt de Piscibus, reliqua vero de insectis crustaceis et Zoophytis : incipit vero liber 4 pagina 142 et finitur pagina 189 ; continetque Icones ligneas centum et Sex.3. Methodus nulla est, neque enim Alphabeticè procedit ; quod ad ipsum opus attinet, diligens quidem et sedulus observator rerum naturalium fuit Georg. Marcgravius, sed quum raros illos Pisces Brasilienses ad sua genera reducere, et cum Piscibus Europæis, jam descriptis comparare non potuerit, exigui omnino pretii est, et provectioribus in hoc studio, nullo modo satisfacit. Numerus specierum distinctorum, quos describit, est circiter 84 ; Quarundam tamen Piscium descriptiones adeo breves sunt ut pro non descriptis haberi debeant ; aliæ vero multo longiores, et in Colore, numero Pinnarum et dimensione partium indicandis satis accuratæ : ita ut pateat, G. Marcgravium, suo tempore Zoologum accuratum fuisse. Icones ligno incisæ, rudes sunt et exigui pretii.﹡Guilielm. Pisonis de Indiæ utriusque re naturali et Medica libri XIV. Amstelodami 1658. apud Ludovic. et Danielem Elzevirios. cum fig. in folio.
Not. Liber 3 agit de animalibus. Jacobus Bontius hoc opere itidem continetur, qui præter alia, 5°. De animalibus agit.
﹡Antonii Donati Trattato de semplici, Pietre, et Pesci marini, che nascom nel lito di Venetia, la maggior parte cognoscinti da Teofrasto, Dioscoride, Plinio, Galeno, et altri scrittori, diviso in diu libri, nel primo si contengono le figure de semplici, che nascono nel detto lito, con le sue facultâ, nel secondo le figure di Alcune Piante peregrine, Pietro et Pesci marini, in Venetia 1631.
Appresso Pietro Maria Bertana cum figuris Æneis. In 4.
﹡Thomas Ass t aler Viridarium Adriaticum etc. Augsp b urg. 1686. 8°. Germanicè.
Continet etiam Pisces quosdam.
﹡Philonis Chronographi Arca Templorum referata : ut et Trinum Marinum.
Augsp b urg 1693. in fol Germanicè.
Pisces aliquot Ponti Euxini, Propontidis et Archipelagi continet.
﹡Ferrandi Imperati Historiæ Naturalis libri 28. accesserunt nonnullæ Johannis Mariæ Ferri Annotationes ad librum 28. Nunc primum ex Italica, in linguam conversa Latinam. Coloniæ 1695. cum fig. in 4.
﹡Nehemias Grew Musæum Regalis societatis, or à Catalogice and description of the natural and artificial Rarities, etc Whereunto is subjoined the comparative Anatomie of Stomachs and Guts. London 1681. printed by W. Raidlins for the Author : cum figuris æneis in folio.
﹡Christophori Merrett Pinax rerum Naturalium Britannicarum, continens Vegetabilia, Animalia et Fossilia, in hac insula reperta. Londini 1667. Typis Th Roycroft. 8.
﹡Ulyssis Aldrovandi Philosophi et Medici Bononiensis, De Piscibus libri V et Cetis, liber unus. Johannes Cornelius Ul terverinus, in Gymnasio Bononiensi, simplicium Medicamentorum Professor, collegit. Marcus Antonius Bernia, in lucem restituit. Ad Illustrissimum et Reverendissimum D. D. Franciscum Vitellium Archiepisc. Thessalonic. Apud Sereniss. Venetorum Rempublic. sedis apostolicæ nuncium. Cum Indice copiosissimo. Superiorum permissu : Bononiæ, Apud Nicolaum Thebaldinum, 1638. in folio cum Iconibus ligno sculptis.
Conspectus.
1. Paginæ septingentæ triginta et duae, præter duas præfationes, summam Privilegii, et Indices Latinum, Græcum, Italicum, Gallicum, Germanicum, Anglicum, Boemicum, Hungaricum, Illyricum et Polonicum.2. Opus Posthumum est, à Johanne Cornelio Uterverio collectum, et in classes digestum ; id enim Aldrovandus morte præventus non præstitit.3. Classes autem vel Genera Piscium summa, à tegumento illorum et Loco imprimis sumit ; ut sint vel squamosi, vel cute aspera, vel cute lævi præditi ; vel marini, vel lacustres, vel fluviatiles, etc.4. Totum opus in quinque libros dispescitur, Pisces cetacei vero singulari libro pertractantur. Omnes vero Libri in Capita subdividuntur : Liber Primus de Piscibus saxatilibus continet Capita 25.Liber secundus de Pisc. littoralibus. 59.- - - - tertius de Piscibus Pelagiis. c 68.- - - - qua﹡Ulyssis Aldrovandi Patricii Bononiensis, serpentum et Draconum Historiæ, libri duo. Bartholomæus Ambrosinus, in patrio Bononiensi Gymnasio, simplicium Medicinæ Professor Ordinarius, Horti Publici, nec non Musæi Ill. Senatus Bononiensis Præfectus, summo labore, opus concinnavit. Ad Illustrissimum, Reverendissimum et Excellentissimum Virum D. Franciscum Perettum Abbatem. Venasri Principem, Nomenti Marchionem, et Cetani Comitem Meritissimum. Cum Indice Memorabilium, nec non variarum linguarum locupletissimo. Sump tibus M. Anutonii Berniæ Bibliopolæ Bononiensis. Bononiæ apud Clementem Ferronium 1640. Superiorum permissu. In folio. figuris Ligneis.
Contentus.1. Paginæ quadringentæ et septem, prater præfationes duas, summam privilegii, et Iudices Latinum, Græcum et aliarum linguarum.2. Totum opus in duos libros dispescitur, libri autem in capita : et quidem liber primus in capita 22, quæ de serpentibus proprie dictis, et revera magnam partem existentibus agunt. Secundus vero continet sex tantum, et agit de Draconibus, Basiliscis, etc. quorum maxima pars, si non omnia ficta sunt.3. Nullam Methodum observat, nec Alphabetarius est, sed omnia pro lubitu disponit.4. Descriptiones omnino mance sunt, ex Veteribus scilicet Græcis, et Arabibus maximam partem sump tæ, ubi parum vel nihil proprium est. Alias vero de aliis accidentibus serpentum et Draconum ad Historiam Naturalem non præcise pertinentibus, diffuse agit, ita ut ad singula ferè Capita habeat Synonyma, Etymum , genus, Differentias, Physiognomica, Anatomica, interdum, naturam, sympathiam, antipathiam, coïtum, partum, locum, victum, temperamentum, capiendi rationem, venenum, veneni signa, veneni remedia, veneni præcautionem, Epitheta, Denominata, Moralia, Proverbia, Miracula, Hieroglyphica, numismata interdum, Emblemata et Symbola, phrenoschemata, simulacra : usum in cibis, in Medicina et in variis rebus, etc. Quorum quædam suum usum quidem in historia animalium habent, si modo breviter et nervose eorum mentio fiat. Et non ita diffuse et amethodicè, uti hic sit, ex variis authoribus consarcinantur, quia nil nisi tædium lectoribus emunctæ naris pariunt.
Ulysses Aldrovandus, Patricius Bononiensis, Philosophiæ et Medicinæ Doctor, ut et Professor, in senectute, ut fertur, ad extremam paupertatem adactus, visusque orbatus est. Obiit vero 1605, die 4 Maji.
Scripta ejus, præter libros V. De Piscibus, sunt : libri 20, de avibus 4 De animalibus exsanguibus : 7. De animalibus insectis : volumen de quadrupentibus, solidipedibus : historia quadrupedum biscelorum : Libri 3 De quadrupedibus Digitatis oviparis : 2. De historia serpentum et Draconum : 2 De historia Dendrologiæ naturalis, seu arborum : Musæum metalli ; cum : Historia monstrorum, etc. Dicitur consignasse Tractatus 120.
﹡Johannes Jonstonius Medicinæ Doctor Historiæ Naturalis De Piscibus et Cetis, Libros V. Cum æneis figuris, concinnavit. Francofurti ad Mœnum, Impensis Mathæi Meriani. 1649. in folio.
Editio Secunda Amstelodami 1657, apud Johannem Schipper, cum figuris Æneis in folio.
Et Tertia Amstelodami 1718. in folio. in theatro animalium J. Jonstoni.
Conspectus.
1. Paginæ Ducentæ viginti et octo, una cum Præfatione, quæ Lesznæ Polonorum 1649. scripta est.2. Totum opus in libros V, dispescitur, libri vero in Titulos, tituli in Capita, capita in articulos, et articuli interdum in puncta, uti appellat ; subdividuntur.3. Methodus à Loco Piscium, mora Rondeletii et Aldrovandi, desumitur, et sic liber primus agit De Piscibus Marinis ; Secundus continet pisces in Mari et Fluminibus degentes ; Tertius habet Fluviatiles, quo et Lacustres refert ; Quartuos Pisces exoticos, et quintus Cetaceos enumerat. Singuli libri, in Titulos, Capita et articulos subdividuntur, sed illas subdivisiones, ob multitudinem et confusionem consulto præterimus.4. Totum opus ex Bellonio, Rondeletio, Gesnero, Marcgrauio, Nierembergio, et imprimis Aldrovando, aliisque transcriptum, ac consercinatum est, et nihil ex propria observatione reperitur ; ita ut auctor noster, sedulus solummodo Aldrovandi et aliorum Auctorum, Epitomator salutari debeat.5. Ad Calcem Tabulæ Æneæ 47, quæ Icones Piscium satis nitidas continent, adjectæ sunt, quod præcipuum in toto opere est ; non tamen hæ Piscium Icones Novæ sunt, sed ex aliis, et quidem variis Auctoribus desumJohannis Jonstonii Thaumatographia Naturalis ; in Decem classes distincta. In quibus Admiranda :
I. Cœli.II. Elementorum.III. Meteororum.IV. Fossilium.V. Plantarum.VI. Avium.VII. Quadrupedum.VIII. ExsanguiumIX. Piscium.X. Hominis.
Amsterdami apud Guilielmum Bleau Blaeu . 1632. in 12°.
Secunda Editio ibidem, 1665. 12°.
Conspectus.
1. Paginæ 501, præter præfationem.2. In classi nona, ut Titulus indicat, agit de Piscibus, idque à pag. 407, ad paginam 431.3. Dividitur hæc classis (2.) more reliquarum, in capita, eaque numero .22. In singulo Capite agit de uno, duobus, vel interdum tribus Piscibus. Pisces ipsi secundum Alphabeta solummodo digeruntur. Totus Piscium numerus, quos describere satagit, est tantum 42.4. Omnia ex aliis Auctoribus transcripta sunt, et ne verbum quidem ex propria observatione reperitur, uti omnia fere scripta Physica hujus Auctoris Comparata sint. Hinc sit ut hæc T﹡Gualteri Charletoni Med. Doct. Caroli II. Magnæ Britanniæ Regis Medici Ordinarii et Collegii Medici Londinensis Socii. Onomasticon Zoicon, Plerorumque animalium, Differentias et nomina propris. plurinus linguis exponens. Cui accedunt Mantissa Anatomica ; et quædam de Variis Fossilium generibus. Londini apud Jacobum Allestry Regalis Societatis Typographum, 1668. in 4°. cum figuris duodecim.
Conspectus.
1. Paginæ 309, præter duas præfationes et Indicem.2. Primum agit de Quadrupedibus, à pagina 1, ad paginam 241 ; secundo de amphibiis à 24 ad 25 ; tertio de insectis à pag. 36, ad 61 ; quarto de avibus à pag 61, ad 119 ; quinto de Piscibus, à pag 119, ad 171 ; sexto de insectis mollibus, crustaceis et testaceis ac Zoophytis, à pag. 172, ad 195 ; septimo, Mantissa Anatomica à pag. 195, ad 213 ; octavo, de variis fossilium generibus, à pag. 215, vel 216, ad 309, seu finem libri.3. Quod ad animalia aquatica attinet, illa generaliter in sanguinea et exsanguina dividit. Ad priora Pisces proprie dictos, et quadrupedia quædam aquatica refert ; exsanguia vero ipsi vocantur, insecta mollia, crustacea, et testacea, quæ Piscium Classi etiam adscribit.4. Pisces proprie sic dictos, secundum methodum Aldrovandianam à Loco, in quo degunt, et vario Corporis integumento sum﹡Paulus Neucrantzius Germanus, Rostochiensis, Philosophiæ et Medicinæ Doctor, et Physicus ordinarius Lubecensium ; scripsit exercitationem Medicam De Harengo, sub Titulo :
Pauli Neucrantzii de Harengo, Exercitatio Medica, in qua principis Piscium, exquisitissima Bonitas, summaque gloria, asserta et vindicata. Lubecæ 1654. Litteris Gotofredi Jegeri, 4°.
Obiit 1671, die 24 May anno ætatis 66to.
﹡Robertus Sibbaldus, Phalænologiam, edidit, 1692.
Conspectus.
1. Differentias Balænarum, quatuor constituit : 1a. à magnitudine desum﹡Francisci Willughbey Armig. De historia Piscium libri quatuor, jussu et sump tibus. Societatis Regiæ Londinensis editi. In quibus non tantum de Piscibus in genere agitur, sed et species omnes, tum ab aliis traditæ, tum novæ et nondum editæ bene multæ, naturæ ductum servante, Methodo dispositæ accurate describuntur. Earumque effigies, quotquot haberi potuere, vel ad vivum delineatæ vel ad optima exemplaria impressæ ; Aristisicis manu elegantissime in Æs incisæ, ad descriptiones illustrandas exhibentur Cum Appendice, Historias et observationes in supplementum Operis collatas complectente. Totum Opus, recognovit, coaptavit, supplevit ; librum etiam primum et secundum integros adjecit Johannes Rajus è Societate Regia Oxonii, ’E theatro Scheldoniano, anno Dom. 1686. in folio.
Contentus
Paginæ trecentæ et quadriginta tres, præter præfationem J. Ray. ApPrimum : De Definitione Piscis.Secundum : De partibus Piscium externis.Tertium : Celebri Piscium Anatome.Quartum : De piscium Auditu.Quintum : De Branchiis et respiratione Piscium.Sextum : De Reliquis partibus internis.Septimum : De Vesica Natatoria.Octavum : De motibus Piscium.Nonum : De generatione Piscium.Decimum : De victu, ætate aliisque accidentibus Piscium.Undecimum : De Divisione Piscium.Duodecimum : Catalogus Piscium Anglicorum.
Francisci Willoughby Ichthyographia ad Amplissimum Virium Dominum Samuelem Pepys, Præsidem Societatis Regiæ Londinenses, Concilium et Socios ejesdem. Figuræ novæ, quæ non pauca sunt, notantur. Paulus van Somer invenit et fecis Londini. Sump tibus Societatis Regalis Londinensis 1685. in folio magno.