Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738. ,
Seculo secundo.
﹡Claudius Ælianus Sophista, Exul Græcus, fuit Auditor Pausaniæ, sub Imperatore Adriano ; floruitque anno Christi 120 circiter.
Scripta edita :
ΚΛΑΥΔΙΟΥ ΑΙΛΙΑΝΟΥ περὶ Ζόων ἰδιότητος Βιβλίον α ιξ ζ . Claudii Æliani de animalium natura Libri XVII. Petro Gillio Gallo, et Conrado Gesnero Helveto Interpretibus. Accessit Index locupletissimus. Colon. Allobrogum apud Philippum Albert. 1616. in 12.
Conspectus.
1. Paginæ mille et duodevinginti, præter Præfationem Gesneri, et indicem rerum locupletissimum, ab eodem Gesnero adjectum.2. Totum opus in libros 17 dividitur, et libri iterum in Capita dispescuntur.3. Capita sæ﹡Lucius Apulejus Afer. Madaurensis. Claruit sub Imperatore M. Antonino Philosopho Anno 163 circiter. In Apologia sua prima commemorat se scripsisse Libros de piscibus Græcè, et alios Latinè, sed nihil ex ejus scriptis de Animalibus et Piscibus exstat. Ex antecessoribus suis citat imprimis Eudemum et Lycenem quendam.
﹡Athenæus Naucratita, Grammaticus ; floruit sub Imperatore M. Antonino Philosopho, anno Christi 155 circiter.
Scripta ejus sunt :
Deipnosophistarum id est, argute scitèque in convivio disserentium libri 15. Qui græcè primum ab Aldo. Et postea Basiliæ anno Christi 1535 excusi sunt ; et demum Græce et Latine, cum commentariis Isaci Casauboni.
ΑΘΗΝΑΙΟΥ ΔΕΙΠΝΟΣΟΦΙΣΤΩΝ βιβλια πεντεκαι δεκα. Athenæi Deipnosophistarum Libr. XV. Cura et studio Isaci Casauboni, Bibliothecæ Palatinæ, Vaticanæ, aliarumque ope, auctiores emendatioresque editi. Cum interpretatione Latina Jacobi Dabl l echampii, Cadomensis. Adjecti sunt Indices rerum, scriptorum, proverbiorum, vocum, accuratissimi. Apud Hieronymum Commelinum Anno 1597. in fol.