CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Artedius - Historia literaria ichthyologiæ.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 15/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Peter Artedi, Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738.

Seculum decimum speeptimum.

Anno 1604. in initio hujus seculi.

Casparus Schwenckfeld, Gryphimontanus vel Greiphenbergensis Silesius. Zoologiam Silesiæ illustrare cœpit, ubi et de Piscibus Silesiæ agit. Fuit autem hic Silesiorum Plinius, Medicinæ Doctor, et primum Practicus in Patria, deinde Physicus Hirsbergensis, et Archiater Schaffgothschianus, ac demum civitatis Görlicensis Poliater, in Lusatia superiore. Obiit anno 1609, 5°. Idus Junii ; Nova liter. German. 1705. p. 293.

Scripta.

Theriotropheion Silecs, in quo animalium, h. e., Quadrupedum, Reptilium, Avium, Piscium, Insectorum Natura, vis ac usus sex libris perstringuntur. Lignicii apud Barthol. Voigt et David Albert 1604. in 4°.
Item : ibidem 1603, impr. Nicol. Satorius in 4°
Scripsit præterea Stirpium et fossilium Silesiæ Catalogum.

Anno 1624.

Ichthyologia et Nomenclaturæ Animalium Marinorum, Fluviatilium, Lacustrium, quæ in florentissimis Ducatibus Slesvici et Holsatiæ, et Celeberrimo Emporio Hamburgo, occurrunt triviales. Ac Plerorumque hactenus desideratorum imagines, breves descriptiones et Explicationes : Auctore Stephano à Schonevelde, Doctore Medico, cive Hamburgensi. Hamburgi, ex Bibliopolio Hennringiano. Anno M.D.C.XXIV. in 4°.

Contentus.

1. Paginæ Septuaginta octo, vel folia triginta novem, inclusive una cum dedicatione et præfatione ad Lectorem, præter duos Indices, nomina Piscium continentes, Latinum unum et alterum Teutonicum.2. Nulla omnino methodo utitur, sed omnia Aquatilia secundum Alphabeta dispescit. Divisionem in libros et capita, more veterum, negligit.3. Non tantum Piscium, sed etiam insectorum et quadrupedum aliquot amphibiorum mentionem facit.

Epicrisis.

4. Descriptiones breves et imperfectæ sunt, ex Rondeletio magnam partem sumptæ, sed breviores, ipsum tamen Rondelitii textum sæpe de verbo ad verbum retinet. Synonyma auctorum raro adscribuntur ; nomina Provincialia vero diligenter enumerantur ; differentiam et definitionem generum et specierum nec describit nec intelligit, nec ullas species unius generis uno loco habet, præter Asellos et mustelas, ceteras vero plerasque species et genera mirum in modum separat, distinguit et lacerat, quod Alphabetistis contingere necesse est.5. Interim tamen opera Auctoris nostri maxime laudanda sunt, quum solus, quod sciam, pisces quosdam novos maris Balthici descripserit.6. Ad calcem tabulæ æneæ septem, sed non adeo accuratæ, adjectæ sunt, quæ conjunctim icones tredecim Piscium exhibent.
Johannis Eusebii Nierembergii Historia Naturæ, maxime peregrinæ, libris 16 distincta, in quibus rarissima naturæ arcana, etiam Astronomica et ignota Indiarum Animalia, quadrupedia, aves, pisces, reptilia, insecta, zoophyta, plantæ, metalla, lapides et alia mineralia, fluviorumque et Elementorum conditiones, etiam cum proprietatibus Medicinalibus, describuntur, novæ et Curiosissimæ Quæstiones disputantur, ac plura S Scripturæ loca eruditè enodantur, et quæ accedunt de miris et miraculosis naturis in Europa, libri II. Item de iisdem in terra Hebræis promissa liber I. Antwerpiæ 1635. ex officina Plantiniana Balth. Moreti in folio.
Georgi Marcgravi de Liebstad Misnici, Germani : Historiæ rerum naturalium Brasiliæ, libri octo : quorum tres priores agunt de Plantis ; Quartus de Piscibus ; quintus de avibus ; sextus de quadrupedibus, et serpentibus ; septimus de insectis ; octavus de ipsa Regione, et illius Incolis. Cum Appendice de Tapuyis et Chilensibus. Johannes de Läet Antwerpianus in ordinem digessit. Et annotationes addidit, et varia ab auctore omissa supplevit et illustravit. Lugduni Batavorum apud Franciscum Hackium et Amstelodami apud Ludovicum Elzevirium 1648 in fol. cum figuris Ligneis.

Conspectus.

1. Totum opus continet paginas 293. præter præfationem et indicem.2. Liber Quartus de Piscibus, constat capitibus 22, quorum 18 agunt de Piscibus, reliqua vero de insectis crustaceis et Zoophytis : incipit vero liber 4 pagina 142 et finitur pagina 189 ; continetque Icones ligneas centum et Sex.3. Methodus nulla est, neque enim Alphabeticè procedit ; quod ad ipsum opus attinet, diligens quidem et sedulus observator rerum naturalium fuit Georg. Marcgravius, sed quum raros illos Pisces Brasilienses ad sua genera reducere, et cum Piscibus Europæis, jam descriptis comparare non potuerit, exigui omnino pretii est, et provectioribus in hoc studio, nullo modo satisfacit. Numerus specierum distinctorum, quos describit, est circiter 84 ; Quarundam tamen Piscium descriptiones adeo breves sunt ut pro non descriptis haberi debeant ; aliæ vero multo longiores, et in Colore, numero Pinnarum et dimensione partium indicandis satis accuratæ : ita ut pateat, G. Marcgravium, suo tempore Zoologum accuratum fuisse. Icones ligno incisæ, rudes sunt et exigui pretii.
Guilielm. Pisonis de Indiæ utriusque re naturali et Medica libri XIV. Amstelodami 1658. apud Ludovic. et Danielem Elzevirios. cum fig. in folio.
Not. Liber 3 agit de animalibus. Jacobus Bontius hoc opere itidem continetur, qui præter alia, 5°. De animalibus agit.
Antonii Donati Trattato de semplici, Pietre, et Pesci marini, che nascom nel lito di Venetia, la maggior parte cognoscinti da Teofrasto, Dioscoride, Plinio, Galeno, et altri scrittori, diviso in diu libri, nel primo si contengono le figure de semplici, che nascono nel detto lito, con le sue facultâ, nel secondo le figure di Alcune Piante peregrine, Pietro et Pesci marini, in Venetia 1631.
Appresso Pietro Maria Bertana cum figuris Æneis. In 4.
Thomas Asstaler Viridarium Adriaticum etc. Augspburg. 1686. 8°. Germanicè.
Continet etiam Pisces quosdam.
Philonis Chronographi Arca Templorum referata : ut et Trinum Marinum.
Augspburg 1693. in fol Germanicè.
Pisces aliquot Ponti Euxini, Propontidis et Archipelagi continet.
Ferrandi Imperati Historiæ Naturalis libri 28. accesserunt nonnullæ Johannis Mariæ Ferri Annotationes ad librum 28. Nunc primum ex Italica, in linguam conversa Latinam. Coloniæ 1695. cum fig. in 4.
Nehemias Grew Musæum Regalis societatis, or à Catalogice and description of the natural and artificial Rarities, etc Whereunto is subjoined the comparative Anatomie of Stomachs and Guts. London 1681. printed by W. Raidlins for the Author : cum figuris æneis in folio.
Christophori Merrett Pinax rerum Naturalium Britannicarum, continens Vegetabilia, Animalia et Fossilia, in hac insula reperta. Londini 1667. Typis Th Roycroft. 8.
Ulyssis Aldrovandi Philosophi et Medici Bononiensis, De Piscibus libri V et Cetis, liber unus. Johannes Cornelius Ulterverinus, in Gymnasio Bononiensi, simplicium Medicamentorum Professor, collegit. Marcus Antonius Bernia, in lucem restituit. Ad Illustrissimum et Reverendissimum D. D. Franciscum Vitellium Archiepisc. Thessalonic. Apud Sereniss. Venetorum Rempublic. sedis apostolicæ nuncium. Cum Indice copiosissimo. Superiorum permissu : Bononiæ, Apud Nicolaum Thebaldinum, 1638. in folio cum Iconibus ligno sculptis.

Conspectus.

1. Paginæ septingentæ triginta et duae, præter duas præfationes, summam Privilegii, et Indices Latinum, Græcum, Italicum, Gallicum, Germanicum, Anglicum, Boemicum, Hungaricum, Illyricum et Polonicum.2. Opus Posthumum est, à Johanne Cornelio Uterverio collectum, et in classes digestum ; id enim Aldrovandus morte præventus non præstitit.3. Classes autem vel Genera Piscium summa, à tegumento illorum et Loco imprimis sumit ; ut sint vel squamosi, vel cute aspera, vel cute lævi præditi ; vel marini, vel lacustres, vel fluviatiles, etc.4. Totum opus in quinque libros dispescitur, Pisces cetacei vero singulari libro pertractantur. Omnes vero Libri in Capita subdividuntur : Liber Primus de Piscibus saxatilibus continet Capita 25.Liber secundus de Pisc. littoralibus. 59.- - - - tertius de Piscibus Pelagiis. c 68.- - - - quartus de Piscib. Anadromis. c. 19.- - - - quintus de pisc. fluviatilibus. etc. c. 59.- - - - unus, De Cetis habet Capita undecim.5. In singulo Capite plerumque Piscis unicus, interdum vero plures describuntur. Icon ligno incisa plerumque adponitur.6. Praeter Synonyma aliquot, Etymum, genus, differentias et descriptionem habet et locum, ortum, naturam, mores, capiendi rationem, Proverbia, Hieroglyphica ; usum in cibis, in Medicina, etc. ex Piscibus desumpta, sed omnia diffuse, et ad nauseam usque ex auctoribus priscis reciprocantur.7. Descriptiones ex Salviano, Bellonio, Rondeletio et Gesnero, etc. imprimis desumptæ sunt. De proprio parum habet.
Ulyssis Aldrovandi Patricii Bononiensis, serpentum et Draconum Historiæ, libri duo. Bartholomæus Ambrosinus, in patrio Bononiensi Gymnasio, simplicium Medicinæ Professor Ordinarius, Horti Publici, nec non Musæi Ill. Senatus Bononiensis Præfectus, summo labore, opus concinnavit. Ad Illustrissimum, Reverendissimum et Excellentissimum Virum D. Franciscum Perettum Abbatem. Venasri Principem, Nomenti Marchionem, et Cetani Comitem Meritissimum. Cum Indice Memorabilium, nec non variarum linguarum locupletissimo. Sumptibus M. Anutonii Berniæ Bibliopolæ Bononiensis. Bononiæ apud Clementem Ferronium 1640. Superiorum permissu. In folio. figuris Ligneis.
Contentus.1. Paginæ quadringentæ et septem, prater præfationes duas, summam privilegii, et Iudices Latinum, Græcum et aliarum linguarum.2. Totum opus in duos libros dispescitur, libri autem in capita : et quidem liber primus in capita 22, quæ de serpentibus proprie dictis, et revera magnam partem existentibus agunt. Secundus vero continet sex tantum, et agit de Draconibus, Basiliscis, etc. quorum maxima pars, si non omnia ficta sunt.3. Nullam Methodum observat, nec Alphabetarius est, sed omnia pro lubitu disponit.4. Descriptiones omnino mance sunt, ex Veteribus scilicet Græcis, et Arabibus maximam partem sumptæ, ubi parum vel nihil proprium est. Alias vero de aliis accidentibus serpentum et Draconum ad Historiam Naturalem non præcise pertinentibus, diffuse agit, ita ut ad singula ferè Capita habeat Synonyma, Etymum , genus, Differentias, Physiognomica, Anatomica, interdum, naturam, sympathiam, antipathiam, coïtum, partum, locum, victum, temperamentum, capiendi rationem, venenum, veneni signa, veneni remedia, veneni præcautionem, Epitheta, Denominata, Moralia, Proverbia, Miracula, Hieroglyphica, numismata interdum, Emblemata et Symbola, phrenoschemata, simulacra : usum in cibis, in Medicina et in variis rebus, etc. Quorum quædam suum usum quidem in historia animalium habent, si modo breviter et nervose eorum mentio fiat. Et non ita diffuse et amethodicè, uti hic sit, ex variis authoribus consarcinantur, quia nil nisi tædium lectoribus emunctæ naris pariunt.
Ulysses Aldrovandus, Patricius Bononiensis, Philosophiæ et Medicinæ Doctor, ut et Professor, in senectute, ut fertur, ad extremam paupertatem adactus, visusque orbatus est. Obiit vero 1605, die 4 Maji.
Scripta ejus, præter libros V. De Piscibus, sunt : libri 20, de avibus 4 De animalibus exsanguibus : 7. De animalibus insectis : volumen de quadrupentibus, solidipedibus : historia quadrupedum biscelorum : Libri 3 De quadrupedibus Digitatis oviparis : 2. De historia serpentum et Draconum : 2 De historia Dendrologiæ naturalis, seu arborum : Musæum metalli ; cum : Historia monstrorum, etc. Dicitur consignasse Tractatus 120.
Johannes Jonstonius Medicinæ Doctor Historiæ Naturalis De Piscibus et Cetis, Libros V. Cum æneis figuris, concinnavit. Francofurti ad Mœnum, Impensis Mathæi Meriani. 1649. in folio.
Editio Secunda Amstelodami 1657, apud Johannem Schipper, cum figuris Æneis in folio.
Et Tertia Amstelodami 1718. in folio. in theatro animalium J. Jonstoni.

Conspectus.

1. Paginæ Ducentæ viginti et octo, una cum Præfatione, quæ Lesznæ Polonorum 1649. scripta est.2. Totum opus in libros V, dispescitur, libri vero in Titulos, tituli in Capita, capita in articulos, et articuli interdum in puncta, uti appellat ; subdividuntur.3. Methodus à Loco Piscium, mora Rondeletii et Aldrovandi, desumitur, et sic liber primus agit De Piscibus Marinis ; Secundus continet pisces in Mari et Fluminibus degentes ; Tertius habet Fluviatiles, quo et Lacustres refert ; Quartuos Pisces exoticos, et quintus Cetaceos enumerat. Singuli libri, in Titulos, Capita et articulos subdividuntur, sed illas subdivisiones, ob multitudinem et confusionem consulto præterimus.4. Totum opus ex Bellonio, Rondeletio, Gesnero, Marcgrauio, Nierembergio, et imprimis Aldrovando, aliisque transcriptum, ac consercinatum est, et nihil ex propria observatione reperitur ; ita ut auctor noster, sedulus solummodo Aldrovandi et aliorum Auctorum, Epitomator salutari debeat.5. Ad Calcem Tabulæ Æneæ 47, quæ Icones Piscium satis nitidas continent, adjectæ sunt, quod præcipuum in toto opere est ; non tamen hæ Piscium Icones Novæ sunt, sed ex aliis, et quidem variis Auctoribus desumptæ, unde et ipsæ admodum variæ et diversæ existunt.
Johannis Jonstonii Thaumatographia Naturalis ; in Decem classes distincta. In quibus Admiranda :
I. Cœli.II. Elementorum.III. Meteororum.IV. Fossilium.V. Plantarum.VI. Avium.VII. Quadrupedum.VIII. ExsanguiumIX. Piscium.X. Hominis.
Amsterdami apud Guilielmum BleauBlaeu. 1632. in 12°.
Secunda Editio ibidem, 1665. 12°.

Conspectus.

1. Paginæ 501, præter præfationem.2. In classi nona, ut Titulus indicat, agit de Piscibus, idque à pag. 407, ad paginam 431.3. Dividitur hæc classis (2.) more reliquarum, in capita, eaque numero .22. In singulo Capite agit de uno, duobus, vel interdum tribus Piscibus. Pisces ipsi secundum Alphabeta solummodo digeruntur. Totus Piscium numerus, quos describere satagit, est tantum 42.4. Omnia ex aliis Auctoribus transcripta sunt, et ne verbum quidem ex propria observatione reperitur, uti omnia fere scripta Physica hujus Auctoris Comparata sint. Hinc sit ut hæc Thaumatographia nullum fere usum habeat.
Gualteri Charletoni Med. Doct. Caroli II. Magnæ Britanniæ Regis Medici Ordinarii et Collegii Medici Londinensis Socii. Onomasticon Zoicon, Plerorumque animalium, Differentias et nomina propris. plurinus linguis exponens. Cui accedunt Mantissa Anatomica ; et quædam de Variis Fossilium generibus. Londini apud Jacobum Allestry Regalis Societatis Typographum, 1668. in 4°. cum figuris duodecim.

Conspectus.

1. Paginæ 309, præter duas præfationes et Indicem.2. Primum agit de Quadrupedibus, à pagina 1, ad paginam 241 ; secundo de amphibiis à 24 ad 25 ; tertio de insectis à pag. 36, ad 61 ; quarto de avibus à pag 61, ad 119 ; quinto de Piscibus, à pag 119, ad 171 ; sexto de insectis mollibus, crustaceis et testaceis ac Zoophytis, à pag. 172, ad 195 ; septimo, Mantissa Anatomica à pag. 195, ad 213 ; octavo, de variis fossilium generibus, à pag. 215, vel 216, ad 309, seu finem libri.3. Quod ad animalia aquatica attinet, illa generaliter in sanguinea et exsanguina dividit. Ad priora Pisces proprie dictos, et quadrupedia quædam aquatica refert ; exsanguia vero ipsi vocantur, insecta mollia, crustacea, et testacea, quæ Piscium Classi etiam adscribit.4. Pisces proprie sic dictos, secundum methodum Aldrovandianam à Loco, in quo degunt, et vario Corporis integumento sumptam, dispescit, hinc enim classes imprimis sumit.5. In eruenda significatione Nominum Genericorum satis diligens et curiosus est : nomina specifica usitata plerumque retinet, interdum vero propria adhibet sed synonyma auctorum non habet : in recensendis nominibus Provincialibus Anglicis multum curiosus : Descriptiones specierum plerumque nullæ, interdum brevissimæ.6. Quatenus Encyclopœdiam hanc Zoologicam, ex variis auctoribus collegerit Doctissimus Vir, pro Ichthyologo proprie sic dicto haberi non potest.
Paulus Neucrantzius Germanus, Rostochiensis, Philosophiæ et Medicinæ Doctor, et Physicus ordinarius Lubecensium ; scripsit exercitationem Medicam De Harengo, sub Titulo :
Pauli Neucrantzii de Harengo, Exercitatio Medica, in qua principis Piscium, exquisitissima Bonitas, summaque gloria, asserta et vindicata. Lubecæ 1654. Litteris Gotofredi Jegeri, 4°.
Obiit 1671, die 24 May anno ætatis 66to.

Conspectus.

1. Differentias Balænarum, quatuor constituit : 1a. à magnitudine desumpta est ; 2a à nummero Pinnarum ; 3a ad organo respirationis, quædam enim in rostro fistulam, quædam nares habent 4a ab ore, quædam enim in ore dentes, quædam laminas corneas habent.2. His (1.) præmissis, Tractatum in tres sectiones dividit ; quarum 1a. Continet Balænas minores, tam in utraque maxilla, quam in inferiore tantum dentatas, cum fistulam, tum nares habentes ; 2da continet Balænas majores in maxilla inferiore tantum dentatas, tam bipennes quam tripennes, Dentes arcuatos in acutum, aut minus inflexos in planum desinentes, habentes, 3a. Sectio continet Balænas in maxilla superiore laminas corneas gerentes ; tam fistulam quam nares habentes, et denique tripennes.3. Novem species enumerat et describit.
Francisci Willughbey Armig. De historia Piscium libri quatuor, jussu et sumptibus. Societatis Regiæ Londinensis editi. In quibus non tantum de Piscibus in genere agitur, sed et species omnes, tum ab aliis traditæ, tum novæ et nondum editæ bene multæ, naturæ ductum servante, Methodo dispositæ accurate describuntur. Earumque effigies, quotquot haberi potuere, vel ad vivum delineatæ vel ad optima exemplaria impressæ ; Aristisicis manu elegantissime in Æs incisæ, ad descriptiones illustrandas exhibentur Cum Appendice, Historias et observationes in supplementum Operis collatas complectente. Totum Opus, recognovit, coaptavit, supplevit ; librum etiam primum et secundum integros adjecit Johannes Rajus è Societate Regia Oxonii, ’E theatro Scheldoniano, anno Dom. 1686. in folio.

Contentus

Paginæ trecentæ et quadriginta tres, præter præfationem J. Ray. Appendix vero continet paginas 30, præter indicem, nomina Piscium continentem.2°. Totum opus dividitur in libros quatuor, libri in sectiones, hæ in capita, et interdum in membra quædam, quæ denique in Capita, et capita interdum in paragraphos.3. Liber primus agit de Piscibus in genre, et continet Capita 12. quorum
Primum : De Definitione Piscis.Secundum : De partibus Piscium externis.Tertium : Celebri Piscium Anatome.Quartum : De piscium Auditu.Quintum : De Branchiis et respiratione Piscium.Sextum : De Reliquis partibus internis.Septimum : De Vesica Natatoria.Octavum : De motibus Piscium.Nonum : De generatione Piscium.Decimum : De victu, ætate aliisque accidentibus Piscium.Undecimum : De Divisione Piscium.Duodecimum : Catalogus Piscium Anglicorum.
4. Liber secundus, agit de Piscibus Cetaceis, seu Belluis Marinis, et constat Capitibus novem, in quibus singulis, præter primum, una species Cetacea describitur.5. Liber tertius agit in genere de Piscibus Cartilagineis, et dividitur in tres sectiones Prima sectio de cartilagineis longis, continet Capita 17. Secunda sectio de Cartilagineis planis et Rajis, constat Capitibus 21. Et tertia sectio, de Piscibus Cartilagineis Oviparis continet 4 Capita.6. Liber quartus agit de omnibus Piscibus Oviparis, quorum plerique spinas in carne habent, et dispescitur in sectiones quinque.7. Sectio prima continet planos oviparos spinosos, qui in latus projecti natant, uno verbo : Genus Rhombinum, constatque 17 Capitibus.8. Sectio secunda habet Pisces anguilliformes seu læves, lubricos et oblongos, h. e. Genus anguillare, Mustelinum etc. Et continet Capita 29, quæ interdum in paragraphos longos dividuntur.9. Sectio tertia continet Pisces corpore subrotundo et globoso, seu genus Orbiculare etc. constatque Capitibus 14. in paragraphos interdum divisis.10. Sectio quarta agit de Piscibus Spinosis, quibus Pinnarum Dorsalium radii molles sunt et flexiles, et subdividitur in membra quatuor.11. Membrum primum Continet Pisces tribus in dorso pinnis donatos, seu genus Asellinum, et constat Capitibus 10.12. Membrum secundum habet Pisces duabus in dorso Pinnis non aculeatis, constatque Capitibus 15, quorum plurima in paragraphos longos, totam descriptionem unus Piscis continentes ; dividuntur, continentur autem in hoc membro, præter duas Asellorum species, genus Thynninum ; Truttaceum ; Gobinum, et plures alii pisces, ad hæc genera non pertinentes.13. Membrum tertium agit de Piscibus Marinis, quibus unica in dorso Pinna, mollis, et continet Capita 25, quorum quædam in paragraphos longas dividuntur.14. Membrum quartum continet Pisces Fluviatiles, Edentulos, seu Genus Cyprinaceum, et habet Capita 34.15. Sectio quinta seu ultima describit Pisces, quorum Pinnarum Dorsalium radii quidam aculeati sunt et subdividuntur in duo membra.16. Membrum primum continet Pisces aculeatos, duabus in dorso Pinnis ; quarum anterior aculeata est, quo etiam pertinet genus Cuculinum seu Milvaceum ; constat autem hoc membrum Capitibus 25, quorum quædam in paragraphos longas, totam unus piscis descriptionem continentes, dividuntur.17. Membrum secundum complectitur Pisces Aculeatos unica in dorso Pinna, cujus radii anteriores aculeati, posteriores vero molles sunt, continetque Capita 56, interdum in paragraphos divisa.18. Appendix Historiæ Naturalis Piscium ad calcem libri adjectus, continet primo Pisces Indiæ Orientalis, à Johanne Nieuhoff descriptos, tum et varia additamenta ad ipsum opus pertinentia à Joanne Rajo, Schwenkfeldio, Pylon, Johnson, Martino Listero, Tancredo Robinson etc. adjecta, ut et Epilogum operis.19. Lampretæ gratissima esca sunt Aselli. 2°. Ad investigandas Peculiares Piscium escas, necesse est frequenter dissecare eorum ventriculos, et contenta diligenter perlustrare. 3°. Willougby Piscium describendorum gratia præcipuos Angliæ portus, Fora piscatoria in præcipius urbibus et Emporiis Belgii, Germaniæ, Italiæ et Galliæ diligenter frequentavit et lustravit. 4°. Guilielmus Rondeletius culpatur, quod species præter necessitatem, multiplicaverit, quis enum tot Soleæ et Mugilis species etc. unquam observaverit, quot ille describit, præcipue cum una tantum species Mugilis cognita sit.
Francisci Willoughby Ichthyographia ad Amplissimum Virium Dominum Samuelem Pepys, Præsidem Societatis Regiæ Londinenses, Concilium et Socios ejesdem. Figuræ novæ, quæ non pauca sunt, notantur. Paulus van Somer invenit et fecis Londini. Sumptibus Societatis Regalis Londinensis 1685. in folio magno.

Contentus.

1. Hoc opus Londini impressum est, et nullas descriptiones continet, præter solum nomen et meras Icones.2. Constat autem hoc opus Foliis seu tabulis æneis, in universum, centum et octoginta octo.3. In singulo folio, seu tabula unica plerumque Icon æri incisa continetur, interdum duæ, vel etiam tres, rarius quatuor vel quinque, adhuc rarius sex vel septem, rarissime octo.4. Sunt autem, pleræque Icones, Novis exceptis, ex Marcgravio, Rondeletio, Bellonio, raro tamen, Gesnero, Salviano, Schoneveldio, Frasier et Baltnero mutuatæ.5. Folia seu Tabulæ æneæ per litteras A. B. C. etc. distinguuntur ut A 1. A 2. B 1. B 2. etc. Pisces autem, quando plures uno in una tabula continentur, per numerum 1. 2. 3. 4. etc. indigitatur.6. Tabulæ appendicis vero ad calcem operis, non per literas, sed per tabulam primam, secundam, tertiam et sic deinceps distinguuntur, suntque decem numero, Pisces similiter ut (5.) per numerum 1. 2. 3. etc.Judicium.7. Icones Marcgravii omnium rudissimæ sunt. Rondeletii et Bellonii paullo meliores, rudes tamen Gesneri Rondeletianis accuratiores videntur, Schoneveldii et Salviani satis nitidæ. Figuræ novæ signo † notatæ Salvianis similes sunt, et sæpe nitidiores, ut et Frasieri. Icones L. Baltneri vero nitidissimæ et omnium accuratissimæ sunt.8. Icones novæ ut et reliquæ, non ab uno eodemque calcographo sculptæ sunt, ideoque multum in bonitate et accurata delineatione variant, ita ut una alteri accuratior vel deterior semper sit.9. Paul van Somer, cujus nomen in frontispicio stat, aliquas forte sculpsit, sed illæ non optima sunt.10. Sunt autem omnes tabulæ, sumptibus membrorum Societatis sculptæ, imprimis vero Præses Samuel Pepys 60 tabulas, ære suo sculptas, largitus est.