Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Artedius - Historia literaria ichthyologiæ. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738. ,
Seculo post Diluvium 20.
﹡Plato Philosophus Atheniensis in suo Timax de Generatione Mundi scripsit ; sed hoc ad historiam Naturalem præcise non pertinet.
﹡Aristoteles Stagirites, Platonis discipulus, & Peripateticorum Antesignanus hoc seculo quoque vixit ; qui primus Historiæ Naturalis scriptor appellari meretur, imprimis quatenus omnes scientias quodamodo in Methodum digessit. Ejus historia Naturalis meretur perpendi, Anno Mundi 3620.
Scripta Aristotelis ad Historiam Naturalem pertinentia.
Ejusdem de partibus animalium libri iv.
Ejusdem de generatione animalium, libri v.
Una cum Theophrasti libris ix.
Venetiis apud Aldum Manutium, Anno 1503. in folio. Latine ex versione Theodori Gazæ.
Conspectus.
1. Aristotelis libri de natura, Partibus & generatione animalium, conjunctim continent folia centum & octo (108.) præter Indices Capitum & rerum prolixos.2. Libri novem de natura animalium continent folia quinquaginta quinque, & dividuntur singuli in Capita : quorumPrimus continet Capita. 19.Secundus. 17.Tertius. 22.Quartus. 11.Quintus. 34.Sextus. 37.Septimus. 12.Octavus. 30.Nonus. 50.
Ex libris quatuor de partibus animalium :primus habet Capita. 5.Secundus. 17.Tertius. 15.Quartus. 13.
Primus, ex libris de generatione animalium, constat Capitibus. 20.Secundus. 6.Tertius. 10.Quartus. 10.Quintus. 8.
Anno Mundi 3620 circiter.
﹡Speusippus, Platonis discipulus, claruit Olympiade 108. Hic in libro similium uti appellat, piscium etiam similes inter se formas habentium exposuit : sed nihil exstat, præter illa, quæ Athenæus Naucratita ex illo citat.
Anno Mundi 3630. circiter, vixit.
﹡Leonides Byzantius, Philosophus. discipulus Platonis, vel Aristotelis ; scripsit de piscibus soluta oratione ; sed nihil hodie extat. Citatur ab Athenæo & Suida.