Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738. ,
Anno 1604. in initio hujus seculi.
﹡Casparus Schwenckfeld, Gryphimontanus vel Greiphenbergensis Silesius. Zoologiam Silesiæ illustrare cœpit, ubi et de Piscibus Silesiæ agit. Fuit autem hic Silesiorum Plinius, Medicinæ Doctor, et primum Practicus in Patria, deinde Physicus Hirsbergensis, et Archiater Schaffgothschianus, ac demum civitatis Görlicensis Poliater, in Lusatia superiore. Obiit anno 1609, 5°. Idus Junii ; Nova liter. German. 1705. p. 293.