Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Artedius - Historia literaria ichthyologiæ. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738. ,
Seculo post Diluvium 19.
Vixerunt quidem apud Græcos celebres aliquot scientiæ naturalis Doctores, ut Anaxagoras, Archelaus, Democritus, Abderita & Hippocrates Cous ; nihil tamen ex arte, ut ajunt, in Historia naturali scripserunt. Hoc seculo Epicharmus Cous Pythagoræ auditor de natura scripsit, secundum Diogenem Laërtium, quæ tamen non extant. Hic secundum Ælianum in nuptiis Junonis, mentionem quorundam piscium facit, si modo idem Epicharmus sit.