Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738. ,
Anno Mundi 3820. circiter.
﹡Strabo Amasæus, Philosophus Stoicus vixit, quia scribit se usum fuisse amicitia Ælii Galli, qui fuit Terentio Varrone antiquior, unde male à quibusdam ad seculum primum, post natum Christum refertur. Hic Strabo in libris 17 Geographicorum quorundam piscium mentionem facit.