Petri Artedi Sueci, medici Ichthyologia sive Opera omnia de piscibus scilicet: Bibliotheca ichthyologica. Philosophia ichthyologica. Genera piscium. Synonymia specierum. Descriptiones specierum. Omnia in hoc genere perfectiora quam antea ulla posthuma vindicavit, Recognovit, Coaptavit & Edidit Carolus Linnæus, Med. doct. & Ac., Lugduni Batavorum, Apud Conradum Wishoff, 1738. ,
Seculum decimum octavum.
﹡Jachimus Larren Tycho Lassen floruit 1707.
﹡Joannis Ray Synopsis Methodica Piscium. Londini Prostant apud W. Innus, sub insignibus Principis in area Boreali D. Pauli 1713. in 8vo, cum figuris æneis.
Contentus.
1. Paginæ centum sexaginta et sex, præter duos Indices2. Ad calcem adjectæ sunt duæ Tabulæ Æneæ, quæ Icones duodecim Piscium Cornubiensum continent.3. Opus est Posthumum.4. Totus Libellus ex Ichthyologia Willougby contractus et coarctatus est, ad finem vero descriptio﹡Gabrielis Rzackynsci Historia Naturalis curiosa Regni Poloniæ, magni Ducatus Lithuaniæ, annexarumque Provinciarum in fr. XX divisa, ex scriptoribus Probatis, servata primigenia eorum phrasi, in locis plurimis, ex MSS variis, testibus oculatis, relationibus side dignis, experimentis desump ta, Sandomiriæ 1721. 4.
﹡Franciscus Valentinus fuit sacerdos Belgicus in insula Amboina, Banda, etc. Indicæ Orientalis. Hic in parte tertia descriptionis Amboinensis, Dordraci et Amstelodami 1726 in folio Belgicè impressa, Pisces Amboinenses etc. describit, idque à pagina 330 ad paginam 510, seu ad finem partis tertiæ.
Crisis
1. Imnes Pisces confusè, nulla methodo observata disponit : singula nomina Piscium Barbar sunt et plerumque Amboinensia, quibus sæpe Belgica subjunguntur.2. Descriptiones Belgicæ impersectissimæ sunt, et de colore imprimis sollicitus est, de re nempe maxime variabili.3. Quid genus et species sit. omnino ignoravit, neque id mirum, quum pluribus Hodœpoticis vitium commune esse soleat.4. Figuræ æneæ quidem sunt, sed plerumque rudes, et quibus lineæ vel aliæ res fictæ adpinguntur, omnino ita comparatæ ut in Henr. Ruyschio.5. Icones Piscium 480 circiter habet ; et quadraginta præterea Icones Cancrorum, sed si vel mille icones et descriptiones Oeconomicas haberet, nullam tamen landem meruit, nec umquam mervisse censebitur, quum ne unicum Piscem ad suum Genus referre noverit. Multa quoque scripsit, quæ Judæus Apella credat.6. Verbo : Ita comparatus est hic liber Belgicus, ut historicorum Naturalium genuinorum et Eruditorum oculos nullo modo ferre possit.﹡Friedericus Henricus Ruyschius scripsit 1710. Theatrum universale omnium Animalium, Piscium, Avium, Quadrupedum, Exsanguium, Aquaticorum, Insectorum et Anguium. CCLX Tabulis ornatum, ex Scriptioribus tam antiquis, quam recentioribus ; Aristotele, Theophrasto, Dioscoride, Æliano, Oppiano, Plinio, Gesnero, Aldrovando, Wottonio, Turnero, Mouffeto, Agricola, Boetio, Baccio ; Ruv u eo, Schoneveldio, Freygio, Matthiolo, Tabernæmontano, Baub h ino, Ximene, Bustamantio, Rondeletio, Bellonio, Cæsio, Theveto, Marcgravio, Pisone et aliis maxima Cura à Joh. Jonstonio collectum, ac plus quam trecentis Piscibus, nuperrime ex Indiis Orientalibus allatis, ac nunquam antea his terris visis, locupletatum ; cum enumeratione morborum, quibus Medicamina ex his animalibus petuntur, ac notitia animalium, ex quibus vicissim remedia præstantissima possent capi. Cura Henrici Ruysch M.D. Amstelod. VI Partibus, duobus Tomis, comprehensum. Tomus I. Amstelodami prestat apud R. et G. Wetstenios. 1718. in folio. cum figuris.
Conspectus :
1. Pars prima de Piscibus continet primo collectionem novam Piscium Amboinensium ab Henr. Ruysch, quæ constat paginis 40 et tabulis æneis 20, præter duas præfationes ; ac secundo Historiam Naturalem J. Jonstoni, de Piscibus, quæ continet paginas 160 et tabulas 48, præter unam præfationem et tres indices.2. In ipsa collectione Piscium novorum, Henr. Ruysch nulla methodo utitur, sed pisces pro lubitu confuse disponit.3. Nomina horum Piscium maximam partem Belgica sunt, quædam Amboinensia. Ipsa descriptio ubique manca, brevis, incerta, admodum imperfecta et nullius fere usus est, non enim secundum artem, sed secudum relationem vulgi, heic describuntur Pisces.4. Icones maximam partem rudes, immo interdum fictæ et monostrosæ sunt, vel à vera figura abludentes ; omnes munitæ sunt. Quid genus et species sunt, Auctor noster non intelligit.5. Verbo : eodem modo describuntur heic pisces, quo vulgo in itinerariis Nautarum fieri solet, unde vix magnam laudem, hoc dilicato seculo, meteri potest ;6. Postremo mirari convenit, quod auctor noster Jonstonum nova editione excudi curaverit, quum Jonstonum nova editione excudicuraverit, quum Jonstonus transcriptor solummodo sit et omnia sua ex aliis transcriserit, multaque falsa et fabulosa veris immiscuerit. vid. plur. De Jonstono supra p. 44. n°4. et p. 45. n°4.A description of three hundred Animals, viz. Beast, Birds, Fishes, Serpents, and Insects. etc. London 1734, in 12. cum figuris Anglice.
Conspectus.
1. Paginæ 213. præter præfationem et Indicem.2. Describit primo Quadrupedia, deinde Aves, et tertio Pisces à pag. 149. ad 190, reliqua de Amphibiis, Serpentibus et Insectis agunt.3. Nullam methodum observat, sed Pisces secundum lubitum disponit. Descriptiones imperfectæ sunt. Nulla auctorum nomina nec Generica, nec Specifica adponit, sed nomina Anglica solummodo Piscium, Avium etc. enumerat. Icones æneæ minutæ sunt, sed satis accuratæ, ex Willougbeyo scil. maximam partem sum﹡Dissertatio Medico-Physica de Piscibus. Quam, consensu Ampl. Fac. Med. in Reg. Upsat. Acad. Præside Experientissimo et Amplissimo Viro Dn. Laurentio Roberg. M. D. Theor. et Pract. Profess. Ord. Publico Eruditorum examini modeste submittit Alumnus Regius Johannes Gabriel Geringius Sudermannus, in Aud Guii. Maj. ad d. 8. Julii 1727. Upsaliæ, literis Wernerianis. in 4°.
Conspectus.
1. Paginæ 26, præter dedicationem et Icones, seu Plagulæ quatuor cum dimidia.2. Describuntur in hac dissertatione ex professo pisces numero novem, noti et ab auctoribus Ichthylogicis jam descripti, præter aliquot alios pisces, quorum mentio heic obiter sit ; sunt autem Pisces illi prædicti novem, sequentes : Lampetra fluv.﹡P. Labat in Itinerario Insularum Gallicarum ad Americam, quod primum Gallicè, et dein Belgicè Amstelodami 1725 in quarto prodiit, Novem circiter Piscium Icones habet, plures tamen describit ; verum ejus descriptiones, more reliquorum Hodoeporicorum imperfectissimæ sunt et nullius fere usus.
Nomina Piscium iconibus illustatorum sunt sequentia : Requien ou Chien de Meer Part. 1. p. 6. Est Squalus seu Lamia. Lune, Assiette et Orphi p. 95, quorum primi duo videntur esse è Chædontis Genere, vel potius Lune est Abacataja Marcgravii, Orphi vero est AcusOppiani species. Becune et Bonito p. 168, quorum posterior est Scombri species. Lamentin p. 201. 292. 293. 295. et Monatus Rondeletii Poisson armé Part. 4 p. 100. est Ostracionis sp ecies. Carangue Poisson de Mer p. 103. Piscis ; nescio quis.
Eosdem Pisces Rochefortius quoque, in H. N. Ins. Antillarum describit.
1. Ut autem Benevolus Lector uno intuitu Præcipuos Ichthyologiæ Auctores, in tabella quasi, secundum seriem Seculorum, contemplari queat, sequentem Elenchum adponere placuit.