Source de référence : Alexandre Neckam, De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T.Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158

Cap. XXI

De Pellaeo in vase vitreo naturas piscium addiscente

1. Felicia antiquorum censeo fuisse tempora, dum summos principes recolo naturis rerum investigandis operosam diligentiam adhibuisse. Tunc locum habuit quod dicitur, « Rex illiteratus, asinus coronatus ». Nonne artes liberales antiquitus solis liberis servierunt ? Ingenuis ingenuarum facultatum usus concessus est, mechanicarum sive adulterinarum ignobilibus. Romulum et Numam literatissimos fuisse quis neget ? Julius Caesar in cursu astrorum peritissimus fuit, unde et, errores antiquorum corrigens, compotum certissima tradidit eruditione. Augustum scriptorem egregium fuisse docet liber quem de morte Maronis composuit. Quis Ptolomaei nobile opus non miretur ? Aristotelis discipulum fuisse Macedonem certum est, cujus causa Logicam elaboravit. Tam sedulus autem naturarum indagator extitit Macedo, ut in vase vitreo naturas et consuetudines piscium deprehenderet. Gallum etiam secum habuit, ut super diluculo per gallicinium certificaretur. In vase dicto didicit Alexander quonammodo insidiae clandestinae praeparandae sint contra hostes in re militari, dum exercitum piscium contra alios insurgere inspexit. Pro dolor ! naturas piscium scripto non commendavit. Paucissima vero de eorum natura in notitiam mei devenerunt, quae ad communem utilitatem interserere mihi non erit molestum.