Source de référence : Alexandre Neckam, De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T.Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158

Cap. XXIII

De seminibus piscium

1. [α] AN
[β] Isid. orig. 12, 6, 64*
[α] Semina piscium in aquas mitti non ambigit quis. Sed natura summa, quae praecipit ut arena calefaciat ovum struthionis ut formetur avis, jubet ut seminibus piscium natura cooperetur, quae in multis suam arcanam occultat operationem. Diversitatem autem pisicum in sementina procreatione testantur lactes et ovula. Putat autem vulgus ex tribus granulis ovulorum piscem formari, ita ut secundum ipsius judicium duo granula oculis formandis debeantur, unum vero formationi ipsius corporis. Isidorus. [β] In piscibus autem foeminae aliae commixtione masculi concipiunt et pariunt catulos, aliae ponunt ova sine masculi susceptione concepta, quae idem insidens sui seminis jactu perfundit, et quae hoc munere fuerint afflata, genitaliaa’ fiunt. Quae vero perfusa non fuerint, aut sterilia perseverant, aut putrescunt.