Source de référence : Alexandre Neckam, De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T.Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158

Cap. XXXI

De mullo

1. [α] AN
[α] Mullus fimo bovis delectatur, adeo ut sic ipso diu jaceat, et tincturam caro piscis ex fimo mutuetur.
2. [β] AN
[β] Prodigalitatem autem cujusdam qui mullum quatuor libris comparaverat Martialis civiliter declarat, dicens :
3. [γ] Mart. 10, 31, 3-4*
[γ] « Non bene coenasti ; mullus tibi quatuor emptus Librarum, coenae pompa caputque fuit. »
4. [δ] AN
[δ] In hoc addiscere poterit quis congruam esse locutionem talem: haec res emitur quatuor denariorum.