Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Alexander Neckam - De naturis rerum. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 08/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T. Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158. ,
Cap. XLV
De pisce qui nitidis delectatur corporibus
1. [α] AS
[α] Mare Mediterraneum quandoque aestivo tempore tantae tranquillitatis est, ut legentes mare vestibus depositis balneandi causa mari se committant, ut excitata aura motu corporum vel exilem ventum procreet. Est autem piscis marinus magnae quantitatis, qui nitidissimum corpus eliget et cum illo diutius ludet, sed demum, si facultas suppetit, idem devorabit. Sed nautarum astutia insidias piscis illius nonnunquam eludit. Accidit enim aliquando puerum rudentes ascendentem ope manuum destitui, et in mare praecipitari ; quandoque vero aliquis nautarum in mare sponte descendit, ut anchoram eruat terrae adhaerentem ; Adest hostis importunus piscis videlicet dictus, et corpus humanum amplexatur, ludenti similis. Nautae vero in navi existentes funes ejiciunt in mare, ut illis adhaereat firmiter tanto discrimini commissus. Interim vero dum funibus se circumligat altera manu ut potest periclitans juvenis, nautae foenum aut stramen formam humanam mentiens, lintheo candidissimo velatum in mare projiciunt. Nitorem considerans piscis, illo citissime natat, praedamque veram relinquit imaginaria delusus ; Hospitem maris sodales vigilantissime in navem trahunt, et insidias hostis praedam inanem amplexantis effugiunt remigio. Piscis iste hostem humani generis repraesentat, cujus ludibrium est peccator infelix, postea nisi resipiscat, in abyssum miseriae praecipitandus. Diligentia igitur adhibenda est ut fraus ejus eludatur, cujus ludus fraus est.