CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Alexander Neckam - De naturis rerum.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Alexandre Neckam, De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T. Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158.

Cap. XXXIII

Item de eodem

1. [α] AN?
[β] AN
[α] Lucius autem tantae aviditatis est ut etiam piscem quem totum deglutiri non sustinet quantitas ipsius, dimidium incorporet. Perca autem videns lucium sibi imminere, hirtis horret pinnis, quarum asperitate voracitatem hostis evadit. Brenna vero hostis declinans insidias, ad loca coenosa fugit, aquarum limpidatem quas a tergo habet perturbans, sicque delusa tyranni spe, ad alios pisces se transfert. [β] Jam tibi occurrit facies alienatorum bonorum ecclesiae, qui non solum degrassantur sed debacchantur in res pupillares. Felices sunt qui manus ipsorum effugiunt. Lupi sunt, harpyae sunt  ; et licet vocem habeant Jacob, manus tamen eorum sunt manus Esau. Pro dolor ! Subditi nec percarum similes sunt, nec brennarum. Quid ergo ? De turba gobionum sunt. Immo, ut verius loquar, habent se sicut umbrae inter pisces. Earum tamen commendabilis est usus, ut ex sequenti capitulo perpendi poterit.