Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Alexander Neckam - De naturis rerum. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 08/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T. Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158. ,
Cap. XLVII
De reti
1. In reti quaedam sunt quae naturaliter ad ima tendant, ut plumbum, quaedam levia quae rete ab imis elevant, et natare faciunt, ut sic idonea fiat dispositio retis ad capturam piscium. Sic et in sermone ad solatium et aedificationem auditorum componendo quaedam proponi debent pertinetia ad poenas gehennales, quaedam ad gaudia supracoelestia, ut hinc timor incutiatur auditoribus, inde ad superna erigantur. Considera et gladii artificiosam compositionem, et in ea quandam materiam reperies flexibilem, quandam rigidam et flecti nesciam, ut sic instrumentum ictui inferendo et sectioni habile et obediens fiat. Oritur igitur ex discordia rerum quaedam confoederatio ; Mundus enim ipse, megacosmus scilicet, ex elementis constat in quibus concors discordia reperitur. Microcosmus etiam hominem loquor, constat ex iis in quibus es discordia, sed concors.