Source de référence : Alexandre Neckam, De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T.Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158

Cap. XXXIX

De capitone et truta

1. Nomen traxit capito a capite, tum ratione eminentiae quantitatis capitis, tum ratione commendabilis saporis ipsius capitis. Unde et in proverbio vulgari censet capito se ratione etiam capitis solius toti trutae praeferendum esse*. Dicitur autem truta a trudendo, impetuose enim movetur, ut aiunt.