Source de référence : Alexandre Neckam, De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T.Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158

Cap. XXXVI

De ostreo et cancro

1. [α] Ambr. hex. 5, 8, 22*
[β] AN
[α] Ostreum quandoque testam aperit, ut clementioris aurae deliciis glorietur. Sed cancer ei praetendit insidias repentinas, et lapidem inter testas ostrei projicit, ne eas conjungere piscis interceptus possit. Sicque fit praeda alterius pisciculus qui in lare recluso tutius latuisset. [β] Sic et vir claustralis intra septa murorum tutus erit, qui multas reperit insidias, dum paradisi sui, claustrum loquor, tranquillitatem parvipendit. Antiquus igitur hostis viro insidiatur intra septa constantiae et stabilis propositi latitanti, usque dum lapidem obstinationis injiciat intra claustra rationis. Habeat igitur se vir claustralis in modum illorum qui circulis includuntur, diligentibus incantationibus munitis. Si enim exeant circulis inclusi, a daemonibus, ut fertur, arripiuntur, a quibus tuti sunt quamdiu intra circumferentiam circuli includuntur.
2. [γ] AN
[γ] Libet autem referre et ostrei successum. Juxta pascua autem maritima erat avis marina quae cotidie certis indiciis accessum maris sive refluxum praedicere consuevit. Clamorem igitur ipius oves juxta litus maris pascentes agnovere, et certis horis ad locum eminentem confugere solebant. Accidit autem ut avis dicta ostreum testas reserans juxta litus reperiret, quo cum vesci appeteret, testas claudens ostreum avis rostrum intercepit. Unde nec gregem ovium solito modo praemunivit. Cursus itaque sui mare non immemor gregem ovium submersit, successusque ostrei in perniciem ovium cessit.