CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Alexander Neckam - De naturis rerum.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Alexandre Neckam, De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T. Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158.

Cap. XL

De pectine

1. [α] ?
[β] AN
[α] Pecten a dispositione ossium dispositorum in modum dentium instrumenti illius quo crines discriminantur, quod et pecten dicitur, nomen accepit. Pars piscis istius superior nigredine vestitur, pars aquis vicinior candore nitescit. [β] Sic et fortuna geminam habet faciem, nubilam et serenam. Dum vultum praetendit obscurum, latet facies serena, quia fortuna quae adversa censetur tuta tranquillitate felix est, interius inspecta. Fortuna vero quae prospera censeri solet, multis molestiarum insidiis respersa est.
2. [γ] AN
[γ] Utitur autem consuetudo quorundam observantia hac, ut piscis dictus in disco repositus in mensa non vertatur, ne nigra parte ostensa, fieri videatur pisci injuria. Consuetudo autem ista longaevi temporis auctoritate se munit, prout in relatione subjicienda continebitur.
3. [δ] AN
[δ] Erat igitur civis, cui fortunae clementioris diu arrisit properitas, tribus filiis felicissimus reputatus. Duo ejus filii, lucro et quaestui temporalium diligentem operam adhibentes, patris auxerunt divitias. Tertius artium ingenuarum studio nobili feliciter eruditus diminuere parentum suorum facultatem potius visus est quam augere. Indignantes duo filii emancipari voluerunt, suis familiis provisuri. Sub umbra alarum parentum latuit scholaris, de rebus ipsorum sustentatus, qui ad inopiam arctissimam vergentes, latebras in partibus remotioribus quaerere compulsi sunt. Duo namque filii opem parentibus prorsus negavere, sed tertius filius eis ministravit. Tandem festivis epulis cujusdam imperatoris nobilissimi interfuit scholaris cum utroque parente. Appositus est pecten, piscis scilicet praenominatus, seni patri scholaris, edicti communis ignaro. Exierat enim edictus ab imperatore, ut si quis pectinem in mensa reversaret, capitalem subiret sententiam. Insufficientiae enim argui videretur mensa imperatoris, si alba portio piscis dicti discumbentibus non sufficeret. Edicti tamen rigor temperatus fuit cujusdam legis adjunctione, qua institutum est, ut damnandus tribus diebus imperatoria majestate gloriaretur, et tria praecepta ad nutum ipsius executioni sine aliquo obstaculo mandarentur. Damnati igitur patris sententiam in se subiit sponte filius, tribus diebus imperatoris fungens dignitate. Primo itaque die jussit dimidam partem thesauri imperatoris dari pauperibus, ut pro ipso Dominum exorarent. Secundo die praecepit sibi filiam imperatoris adduci, ut ipsa pro voto uteretur. Tota nocte fovit puellam inter amplexus suos, sed honorem virginitatis deflorare noluit. Quod cum pater relatione virginis didicisset, acceptum habuit absolutionem juvenis affectuose desiderans. Die tertio imperavit illum suspendi, qui patrem suum piscem vertisse conspexerat. Inficiantibus singulis, deliberativum genus causae tractant magnates, et deficiente accusatore absolvendum esse tam senem quam juvenem pronuntiatum est. Exultat animus imperatoris, et filiam libens et laetus nubere jussit juveni. Fit ovantis concursus populi, et mendici quibus munifice thesaurus distributus fuerat se exauditos esse a Domino laetantur. Hinc consuetudo inolevit, ut piscis dictus dignitatem singularem obtineat.