Source de référence : Alexandre Neckam, De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T.Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158

Cap. XLII

De salmone

1. [α] AN
[α] Salmonem a saltu nomen sumpsisse autumant*. Caudam enim ori replicat et reflectit, firmiter eam ore tenens, dehinc saltus agilitate locum etiam abruptum conscendit. Simile in virga reperies, quae in formam circularem ducta impetuosum et agillimum motum et violentum dat, cum propriam habere permittitur libertatem, tendens in linearem rectitudinem. Sed nec coloris intensi gloria, nec saporis deliciis nobilitatur salmo, antequam marinas aquas gustaverit. Ad mare igitur tendens contra fluminis impetum sese praeparat, et a proposito non desistit, usque dum salo reficiatur. Postea ad domicilia nota revertitur victor, refectus amplius solito et longe jocundioris saporis. Sic sic vir prudens finem negotii sic aptare debet initio, ut expedite propositum suum exequi valeat. Tunc felix erit exitus negotii, tunc per arduum virtutum iter facilius ad superna conscendet. Per mare autem amaritudo qua mundus iste respersus est designatur. Nisi autem per experientiam didicerit quis, quid sapiat amaritudo mundi, non erit usquequaque in patientiae exercitio corroboratus. Adjutrix est virtutum tribulatio, et torporis desidiae ignaviam excutit. Nutrix est strenuitatis persecutio, et adversa non reformidat patientiae sustinentia. Opponit se audacia spiritualis fluctibus procellosis adversitatum, et eas contemnit spes, certam evadendi fiduciam praestans. Feruntur pisciculi cum fluminum impetu, sed salmoni cedit aquarum cursus impetuosus. Vide, lector, ne diu gobionem imiteris, qui nunquam in salmonem mutabitur. Dicuntur etiam salmones isici. Isicia vero dicitur jus in quo coquuntur pisces, aut carnes, et reservantur.