Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Alexander Neckam - De naturis rerum. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 10/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T. Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158. ,
Cap. XXII
De piscibus in genere
1. [α] AS ?
[β] AS
[α] Pisces non respirant, ut ex doctrina Posteriorum Analecticorum liquet. Nec tracheam habent. Palpebris etiam carent, usum quarum supplet aquarum obumbratio. Extremos item secernunt colores, et non medios. Rubeum autem colorem inter extremos annumerabis, Hinc est quod piscatores in arte sua instructi, rubeis non utuntur colobiis, nec albis nec nigris, sed pannis medio colore coloratis, ne scilicet territi pisces fugam ineant. [β] Per pisces, curiosae cogitationes et vagae intelliguntur. Hae non permittunt hominem respirare, tanta ipsum fatigant sollicitudine. Per palpebras, intellige discretionem, eo quod visum regant et dirigant ; per aqua mutabilitatem et inconstantiam. Sicut igitur pisces carent palpebris, quarum jacturam recompensat usus aquarum, sic vanae meditationes judicium non attendunt discretionis, sed loco discretionis discursu utuntur vagarum cogitationum. Curiosi etiam saepe viribus et acumine naturalis ingenii destituti sunt, sedbeneficio doctrinae redimunt defectum subtilitatis. Et secundum hoc, palbebrae figurabunt acumen ingenii, aqua doctrinam. Sicut vero pisces discernunt extremos colores, sed non medios, sic qui perambulant semitas hujus maris magni, in quo tot sunt reptilia cogitationum, quae manifeste bona sunt aut manifeste mala discernunt, sed in media detestatione digna sese praecipiant. Stulti etiam felicitatem pro ipsorum arbitrio subsistentem in secularibus rebus et inopiam rei familiaris attendunt, ad mediocritatem vero, cum in se sit aurea, respectum non habent.