Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Alexander Neckam - De naturis rerum. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 10/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T. Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158. ,
Cap. XLI
De murena
1. [α] Bas. hex.7, 5,111sourcesVipera, cum sit saevissima, serpentium, pergit ad conubium murenae, sibilisque | significans se venisse, provocat eam de profundo maris ad consortium nuptiale procedere, quae mox oboediens copulatur ei.
Quanta sit gulae ambitio docet murena, quae inter delicia mensae jam reputatur. [α] Refert Basilius viperam sibilo blandienti ab aquis murenam vocare, usque dum coeant. Sed quid ? Nonne viperam sapiet proles ejus ? Adde quod ideo libentius murena potentes vescuntur, ut vino in multa quantitate sumpto sibi mederi compellantur, tanquam inviti. Immo et medici nonnulli physicis astruere laborant rationibus, quod murena cibus sit sanissimus. Sed in hac parte ingeniosi sunt, dum aliorum aegritudinem sibi in lucrum cedere conspiciunt. Dum forma murenae maculis respersae conspicitur, nonne viperae germana videri videtur ? Horrorem multis generat color cum formae dispositione.

2. [β] Isid. orig.12, 6, 432sourcesMuraenam Graeci murainam uocant, eo quod conplicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente: ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo euocatur et capitur. […] Animam in cauda habere certum est ; nam capite percusso uix eam interimi, cauda statim exanimari.
[β] Murenam inquit Isidorus tantum esse foemini sexus tradunt, et concipere a serpente ; ob id a piscatoribus, tanquam a serpenta, sibilo vocatur et capitur. Animam eam in cauda habere certum est ; nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari.

Notes de source :
1. Vipera, cum sit saevissima, serpentium, pergit ad conubium murenae, sibilisque | significans se venisse, provocat eam de profundo maris ad consortium nuptiale procedere, quae mox oboediens copulatur ei. |
2. Muraenam Graeci murainam uocant, eo quod conplicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente: ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo euocatur et capitur. […] Animam in cauda habere certum est ; nam capite percusso uix eam interimi, cauda statim exanimari.