Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Alexander Neckam - De naturis rerum. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T. Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158. ,
Cap. XXV
De monstruosis piscibus
1. [α] AN
[β] Hor. poet.3-41sourcesTurpiter atrum desinit in piscem mulier formosa superne.
[α] Habent et pisces sua monstra in quibus natura ludere visa est, nisi quia sua utilitate non destituuntur, etsi nobis minus nota sit. Est enim, ut perhibent, in marinis aquis piscis armatus in modum militis. Monachum repraesentat piscis alius. Quid quod « [β] turpiter atrum desinit in piscem mulier formosa superne ? »

2. [γ] AN
[δ] Hor. poet.9-102sourcesPictoribus atque poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
[γ] In omnibus his admirationem parit potentia divina. Profecto, si per pisces accipere velis cogitationes, reperies in eis monstruosas imaginationum notas. Cogitationum namque figmenta prodigiosa audaciam pictorum et poetarum excedunt, de quibus dicitur : « [δ] pictoribus atque poetis. Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas. »

3. [ε] AN
[ε] Pictor tamen est animus, sed nec solum depingit, immo et fingit formas, quas nec naturae potentia dignaretur in lucem proferre.