Cap. XXVIII
Item de delphinibus
[β] Sol. coll.12 (13), 42sourcesCatulos edunt ; decimus mensis maturum facit partum ; lucinam aestivus dies solvit ; uberibus fetus alunt ; teneros in faucibus receptant ; invalidos aliquantisper prosecuntur. In tricesimum annum vivunt, quod exploratum est in experimentum caudis amputatis. Ora non quo ceterae beluae loco habent sed ferme in ventribus. Contra naturam aquatilium soli linguas movent. Aculeatae sunt pinnae dorsuales ; […].
[γ] Sol. coll.12 (13), 53sourcesPro voce gemitus est similis humano. Certum habent vocabulum quo accepto vocantes secuntur: nam proprie simones nominantur.
[δ] Sol. coll.12 (13), 64sourcesVoces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt ; contra austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica, gaudent cantibus tibiarum, ubicumque symphonia est gregibus adventant.
[α] Nihil delphinibus velocius habent maria, sic ut plerumque transvolent vela navium. Quoquo eant, conjuges evagantur, [β] catulos edunt. Decimus mensis maturum facit partum. Lucinam aestivus dies solvit. Uberibus foetus alunt, teneros in faucibus receptant. In tricesimum annum vivunt ; ora non quo caeterae belluae loco habent, sed in ventribus.[γ] Pro voce, gemitus est, similis humano. Certum habent vocabulum, quo accepto, vocantes sequuntur. nam proprie sinomones nominantur.[δ] Voces hominum Aquilonis flatu celerius hauriunt. Contra Austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica, gaudent cantibus tibiarum, ubicunque symphonia est gregibus adventant.
Notes de source :
1. Ante omnia nihil velocius habent maria, sic ut plerumque salientes transvolent vela navium. Quoquo eant, coniuges evagantur. |
2. Catulos edunt ; decimus mensis maturum facit partum ; lucinam aestivus dies solvit ; uberibus fetus alunt ; teneros in faucibus receptant ; invalidos aliquantisper prosecuntur. In tricesimum annum vivunt, quod exploratum est in experimentum caudis amputatis. Ora non quo ceterae beluae loco habent sed ferme in ventribus. Contra naturam aquatilium soli linguas movent. Aculeatae sunt pinnae dorsuales ; […]. |
3. Pro voce gemitus est similis humano. Certum habent vocabulum quo accepto vocantes secuntur: nam proprie simones nominantur. |
4. Voces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt ; contra austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica, gaudent cantibus tibiarum, ubicumque symphonia est gregibus adventant.