CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Alexander Neckam - De naturis rerum.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Alexandre Neckam, De naturis rerum libri duo with the poem of the same author, De laudibus divinae sapientiae, T. Wright (éd.), Londres, Longman, 1863, p. 141-158.

Cap. XXXVII

De conchis

1. [α] Sol. coll.531sourcesConchae sunt, in quibus hoc genus lapidum requiritur, quae certo anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem velut maritum, cuius desiderio hiant: et cum maxime lunares liquuntur aspergines, oscitatione quadam hauriunt humorem cupitum: sic concipiunt gravidaeque fiunt. de saginae qualitate reddunt habitus unionum: nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi lapillorum, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. ita magis de caelo quam de mari partus habent. denique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quotiens vespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. si repente micaverit coruscatio, intempestivo metu conprimuntur clausaeque subita formidine vitia contrahunt abortiva: aut enim perparvuli fiunt scrupuli aut inanes. conchis ipsis inest sensus: partus suos maculari timent cumque flagrantioribus radiis excanduit dies, ne fucentur lapides solis calore, subsidunt in profundum et se gurgitibus ab aestu vindicant. huic tamen providentiae aetas opitulatur: nam candor senecta disperit et grandescentibus conchis flavescit margarita. in aqua mollis est unio, duratur exemptus. numquam duo simul reperiuntur: inde unionibus nomen datum. ultra semiunciales inventos negant. piscantium insidias timent conchae: unde est, ut aut inter scopulos aut inter marinos canes plurimum delitescant. gregatim natant: certus examini dux est: illa si capta sit, etiam quae evaserint in plagas revertuntur.
[α] Conchae certo anni tempore, luxuriante conceptu, sitiunt rorem velut maritum, cujus desiderio hiant, et cum maxime liquitur lunaris imber, oscitatione quadam hauriunt humorem cupitum. Sic concipiunt, gravidaeque fiunt, et de saginae qualitate reddunt habitus unionum. Nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi  ; si turbidum, aut pallore languent, aut rufo innubilantur ; Ita magis de coelo quam de mari partus habent. Denique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita ; quotiens vespere, fit obscurior ; quantoque magis hauserint, tanto magis proficit lapidum magnitudo. Si repente micaverit coruscatio intempestivo metu comprimuntur, clausaeque subita formidine vitia contrahunt abortiva. Aut enim perpavuli fient scrupuli, aut inanes. Conchis ipsis inest sensus. Partus suos maculari timent ; cumque flagrantioribus radiis excanduit dies, ne fucentur lapides solis calore subsidunt in profundum, et se gurgitibus ab aestu vendicant. Huic tamen providentiae aetas opitulatur, nam candor senecta disperit, et grandescentibus conchis flavescit margarita. In aqua mollis est unio, duratur exemptus.Nunquam duo simul reperiuntur, inde unionibus nomen datum. Semiunciales inventos negant. Piscantium insidias timent. Unde est ut aut inter scopulos aut inter marinos canes delitescant. Gregatim natant. Certa examini dux est. Illa si capta sit, etiam quae evaserint in plagas revertuntur.

Notes de source :

1. Conchae sunt, in quibus hoc genus lapidum requiritur, quae certo anni tempore luxuriante conceptu sitiunt rorem velut maritum, cuius desiderio hiant: et cum maxime lunares liquuntur aspergines, oscitatione quadam hauriunt humorem cupitum: sic concipiunt gravidaeque fiunt. de saginae qualitate reddunt habitus unionum: nam si purum fuerit quod acceperint, candicant orbiculi lapillorum, si turbidum, aut pallore languent aut rufo innubilantur. ita magis de caelo quam de mari partus habent. denique quotiens excipiunt matutini aeris semen, fit clarior margarita, quotiens vespere, fit obscurior quantoque magis hauserit, tanto magis proficit lapidum magnitudo. si repente micaverit coruscatio, intempestivo metu conprimuntur clausaeque subita formidine vitia contrahunt abortiva: aut enim perparvuli fiunt scrupuli aut inanes. conchis ipsis inest sensus: partus suos maculari timent cumque flagrantioribus radiis excanduit dies, ne fucentur lapides solis calore, subsidunt in profundum et se gurgitibus ab aestu vindicant. huic tamen providentiae aetas opitulatur: nam candor senecta disperit et grandescentibus conchis flavescit margarita. in aqua mollis est unio, duratur exemptus. numquam duo simul reperiuntur: inde unionibus nomen datum. ultra semiunciales inventos negant. piscantium insidias timent conchae: unde est, ut aut inter scopulos aut inter marinos canes plurimum delitescant. gregatim natant: certus examini dux est: illa si capta sit, etiam quae evaserint in plagas revertuntur.