Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Aquatilium differentiæ ac divisiones. Cap. i.
1. Prudentissima summi rerum omnium artificis cautione, pisces diversam a cæteris animantibus naturam ac formam consequuti sunt quum et variam incolant regionem, et dissimilem hominibus nutritionem exhibeant. De quibus etsi veterum ac recentiorum authorum plerique in posteritatis utilitatem perdocte hactenus scripserunt: tamen nobis adhuc aliquid relictum est, quod eorum sententiis adiicere possimus. Nihil enim hucusque peruestigatum fuit, cui non aliquid quispiam rerum naturalium diligens perscrutator, ex iis quæ vel ipse conspexerit, vel aliqua solertia animaduerterit, adiungere queat. Noluimus itaque hoc isto (quanuis mediocri) labore, nostros homines carere, unde ingentes aquarum divitias (quæ sane terrestribus minime cedunt) facilius percipiant: et quantum inde admirationis atque utilitatis proveniat, nostris aliquando vigillis pernoscant. Quamobrem prætermissis iis quæ ad piscium generationem, anatomen, constitutionem ac victum in genere pertinent (de quibus ab Aristotele, Plinio, ac cæteris diffusissime tractatum est) æquum esse videtur, ut ad ipsam variorum piscium descriptionem protinus aggrediamur: cui depictas singulorum de quibus tractabitur effigies ita subjungemus, ut ex his majorem summi conditoris admirationem quivis facile concipiat. Id vero quo promptius ad dilucidius fiat, est certus ordo præscribendus, quem duobus inse {2} quentibus libris observaturi sumus: quod mox quidem præstabimus, si prius definitionem ac differentias piscium paucis ostenderimus. Piscem Græci ἴχθυν vocaverunt: Angli ac Germani fischen, Galli piscionem, pro linguæ suæ natura dicere maluerunt. Cujus differentias partim a magnitudine, constitutione, figura, colore, loco, atque accidentibus: partim ab ipsorum cum signis cælestibus, volatilibus, quadrupedibus, insectis, stirpibus, et diversarum artium instrumentis, similitudine deductas esse comperio. Unde a piscium magnitudine quidam cetacei, a constitutione cartilaginei, spinosi, squamosi, glabri, testacei, crustati, molles, duri: a figura, plani, rotundi, longi, lati: a colore, hepatii, glauci, varii, mulli, rubelli, melanuri et callichthyes appellati sunt. Sic etiam a loco, pelagii, litorales, saxatiles, amphybii, fluviales, lacustres ac palustres dicti. Ab accidentibus autem, Torpedo, ac Remora nomen habuerunt. A similitudine cum signis cælestibus, Stellæ ac Lunæ: Cum avibus Turdi, Merulæ, Milui, Turtures, Passeres, Sturni, Noctuæ, Coliæ, Corui, Pari, Aquilæ, Accipitres, Hirundines, Pavones, Gracculi, Galli, Cuculi, Phœnices, Attagenes, Grues, Psittaci: Cum quadrupedibus, Ursi, Simiæ, Canes, Boues, Vaccæ, Equi, Asini, Vulpes, Lupi, Pantheræ, Lepores, Erinacei, Leones, Elephanti, Hienæ, Oryges, Mustelæ, Feles, Vituli, Arietes, Oues, Lacerti, Mures, Hinnuli, Porci, Hirci, Capri: Cum insectis, Cicadæ, Aselli, Culices, Pediculi, Æruæ, Locustæ, Scarabei, Muscæ ac Grilli: Cum stirpibus, Cucumeres, Vuæ, Urticæ, Rubi, Vertibuli, Tuberes: Cum iis, quidus quotidie utimur instrumentis, Liræ, Serræ, Gladii, Rotæ, Acus, Patellæ, Sphænes, Pectines. Quinetiam a partium corporis exteriorum similitudines, quidam Orchies, Ædœones, Pulmones, Aures et Digiti: alii vero ab aliorum inanimatorum specie, Rhombi, Soleæ appellati sunt. Quorum singularem descriptionem sequentibus libris ita disponemus, ut sanguine præditos primum, deinde vero exangues explicemus. Sanguinei hunc ordinem sortientur, ut a cetaceis ad cartilagineos, atque ab his ad planos ac reliquos tam marinos, quam fluviales descendamus. Cetaceorum quosdam viviparos, pilosos, quadrupedes, glabros, ossibus præditos: alios oviparos, spinosos, et squamosos o {3} stendemus: quemadmodum cartilagineorum nonnullos longos, alios autem planos, viviparos, et aspera cute contectos. Minorum rursus, quosdam proponemus planos et spinosos, alios vero rotundos, omnes autem oviparos: quorum nonnulli pelagii, litorales ac saxatiles reperiuntur: ut interim amnicos, lactustres ac palustres non omittamus. Exangues ita describentur, ut molles, crustati ac testacei primi procedant: quos zoophyta ac dejectamenta marina subsequentur. Crustatorum alios locustarios, alios cancrarios videbis: Testatorum vero alios Univalves, alios Bivalves, alios Turbinatus, quemadmodum et dejectamentorum marinorum, quædam edulia, alia ad esum prorsus inutilia, conspicies. Qua in re breves ut simus, a cetaceis est incipiendum.