CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

De piscibus amnicis et lacustribus. Cap. xvii.

1. Amnicorum vel lacustrium appellatio ad eos tantum pisces pertinet, qui in lacubus aut amnibus vivere coguntur, nec inde facile egredi possunt. Multorum enim piscium proprium est, ut in eodem tractu invicem minime permisceantur, neque ex uno loco in alium facile commigrent, aut suos limites excedant. Cujus rei exemplum est lacus Conius in Macedonia, in cujus margine tam copiosi Lipares capiuntur, ut ex eis navigia impleant: verum si ultra processeris, ne unum quidem reperies. Quemadmodum autem varia flumina ac lacus, diversos ac peculiares pisces alunt ac procreant: sic diversis eos nominibus vocari oportuit. Ac quod marinorum piscium nomina tam varia, quam fluviatilium aut lacustrium reperiantur: hoc ideo factum est, quod tam frequentes ubique non sunt marini atque lacustres. Proinde amnicorum ac lacustrium classis sunt, Cyprinus, Carpio, uterque Salmo, Solmonulus sive Sario, Salar sive Trutta, Thymalus, Lavaretus, Umbra et Umbla: item Umblonus, Epelanus, Cernua, Perca, Lucius, Orchis, Mystus sive Barbus, Agonus, Barbota, Saraquus, Liparis, Pulcella, Plestia, Alausa, Claria, Aper, Leuciscus, Squalus, Sargonus, Cephalus, Abramis, Alburnus, Soeta, Varinus, Phoxinus, Tinca, Bubulca, Andromis, Spinarella, Scylla, Parus.
3. Mediolanensium etiam lingua totidem pisces agnoscit, ex aqua dulci profectos: apud quos Barbari vel Barbati grandes, parvi autem Balbeti reperiuntur: sic etiam Tenche, Luczi, Agoni magni ex Benaco {273} lacu: Agoni mediocres ex lacu Lemano: Agoni minimi ex Comensi lacu: Bottæ et Treissæ ex Tycino: Carpani ex lacu Benaco et Comensi. Truttæ trium lacuum, quarum quæ ex Luganensi lacu omnium minimæ sunt: Stregiæ quoque ex Ticino. Proinde reperiuntur etiam Teviere, Vaironi, Freguereuli, Ucelli, Botte, Scaczzconi, Oradigue, Pigne, Fioride, Caverzati, Perseche, Perseguette, Arborelli, Bartoni aut Grisoni (quos aiunt felle carere, sunt autem nostri Gobii), Lampredotte, Anguille, Souette, Scardene, Stregie, Porcelette, Rane, Zedole, Scaverdini, et plærique alii.
4. Anglorum autem pisces ex Tamesi et aliis Britanniæ fluminibus hisce nominibus agnoscuntur, Crenys, Pilzrel, Troutte, Barbel, Perlze, Chevin, Schmelt, Umbers, Bremme, Roches, Daces, Tenche, Ruff, Schriemp, Prans, Gogyn, Bleis, Carpe, Lochys, Menoys, Culse, Eils, Lampres, Schafolings, Fausen, Griggs, Pollards, Mullet, Basse.
5. Ferrarienses item ex Pado hos vulgo pisces agnoscunt, et ita nominant, Gobetti, quasi gibberosos vocent, qui Cyprinis minores sunt, quos Roma Borfolos vocat. Item Grascie, Squalle, Trutte, Raseguettele, Raine seu Carpane, Goui, Varoe, Stirioni, Ladeni, Porcelette, Copese, Streggie, Cavedani, Barbuli, Souette, Chieppe, Tinche, Scardole, Galane, et Luczi.
6. De quibus nunc seorsim disserendum est, atque a primo exordiendum.

Cyprinus.

7. Inter amnicos pisces antiqui Cyprinum optime descripserunt: Galli Carpam (quæ ex Sequana et Arari laudatissima esse solet) Placentini Carpanum, Ferrarienses (ut et multi accolæ Padi) Carpenam, Veneti Rainam, Romani Burbarum, Græci (qui Turcis inserviunt) corrupte Sasan. Strymonis amnis accolæ Grinadi vocant. Sed Ætoli antiquam Cyprini nomenclaturam retinent, Kyprinos enim adhuc vocant. Proinde ne Carpam cum Carpione confundas, imprimis tibi cavendum est: differunt enim inter se plurimum: habent quoque Padi accolæ ad Comascum, piscem marinum Cyprino persimi {274} lem, cui unica est in tergore pinna, atque utrinque in lateribus ad branchias una, duæ sub ventre, piscem Scarpam vocant: de quo jam in Coracino dictum est: de Cyprino sic Oppianus,
Scombri, Cyprini, stabulantur littora juxta.
8. Ac paulo post,
In pelago fœtus quinos edit Cyparinus.
9. Fluuiatilis et lacustris est, et (ut Dorion author est) gregalis ac carnivorus, cujus latera utrinque latiore carne turgent. Squamarum quoque rotundarum serie tam firmiter vallatur, ut merito Lapidotus appellari possit: lapidum enim ictus facile repellunt ejus squamæ. Communis Cyprinorum longitudo sesquipedalis esse solet: at bipedalem mensuram excedere rarum est. Proinde Cyprinum fluviatilem, palatum ita carnosum ac molle habere scribit Aristoteles, ut nisi diligenter inspexeris, lingua esse videatur. Vada petit cum parturit. Post Glanum (ait Aristoteles) tardissime augentur Cyprinorum ova: augentur tamen quæ mares custodiunt ad milii magnitudinem: Sopitur quandoque Cyprinus tonitruo magno, ut Glanus, sed lenius. Cæterum ex Cyprinorum ovis Caviarium rubrum fieri solet, ludæis dicatum: nigro enim (quod ex Sturionum ovis conficitur) eis ex lege est interdictum. Quapropter qui ad Capham urbem ad Tanaim siti sunt, magnum ex rubro Caviario lucrum consequuntur. Cyprini duobus aculeis armantur, altero in tergoris pinna, altero in ea quæ ab ano ad caudam est posito. Pinnas habet duas, unam utrinque prope branchias. Branchias quoque utrinque quaternas, easque duplices, novissima excepta habet, dentes in ore non habet, sed tantum in ingressu faucium. {275}
Κύπρινος Græcis, Cyprinus Latinis, Carpe Gallis, Carpena Faerrariensibus et Padi incolis, Raina Venetis, Burbarus Romanis, Grinadi Strymonis accolis, Sasan Græcis, qui Turcis serviunt, Ætolis Kiprinos. {276}

Carpio.

10. Carpio non ita magnus piscis, Benaci lacus alumnus, lautioribus Italorum mensis plurimum expeti solet. Quamobrem illi certis, quibus frequens atque edulis est, anni temporibus, captum sagenis piscatoriis, raro autem hamo, piscinis ad litus includunt: quem haud diutissime adservant, ne nimium macilentus ac deterior evadat: frixus enim et salitus, atque interdum aromatibus conspersus, longius circunferri ac per urbes Italiæ divendi solet. Sed et Genuenses ad hujus rei imitationem, vulgarem suam Carpionatam conficiunt, atque in multa loca per verna jejunia transferunt. Ea autem plerisque bonorum ac saxatilium piscium generibus in sartagine feruenti oleo incoctis constat. Trachuros enim Atherinas, Sargos, Sparos, Erythrinas, Bocas, Mænas, Pagros, Auratas, et hujus generis permultos prius frixos, ac modico sale inspersos, et in canistris cancellatim dispositos, latifolio, myrtho ac lauro intertexunt, Romani nunc fricturam, nunc Pesce de Sfollia nominant, atque hos esse pisces existimo, quos Plinius medicus Viscellatos vocavit. De piscibus (inquit) aspratilibus viscellatum cum aniso conditum aut pipere modico dabis. Item lib. 5 cap. 24, Dabis Echinos, Pectines, Pipiones et pisces viscellatos. Puto quidem eum fiscellatos, quasi fiscella vel vimine conclusos atque asservatos intelligere voluisse. Vulgare autem Carpionis nomen inde tractum esse autumant, quod pionem (id enim erat antiquum piscis nomen) carius quam putaret, aut etiam par esset, supputanti hospiti cuidam, gratioso scommate quidam aduena responderit, carum pionem edisse se potius quam pionem. Est autem truttarum generis piscis, sed teretius illi est corpus, barbi sive mysti in modum, carnivorus et phryganii edax. Quamobrem oblongis dentibus non in maxillis modo, sed et in palato et super ipsa lingua præditus est. Squamas habet tenues, lituras in tergore subruffas ac ni {277} gras. Ventrem candidum atque argenteum, tergus subnigrum. Unicam ac brevem pinnam, secundum dorsum extensam atque eminentem carunculam juxta caudam: obscuram in lateribus lineam, in quibus nullæ sunt pinnæ, sed ipsarum quoddam veluti rudimentum sub ventre ad branchias. Hujus piscis corpus aliquantulum falcatum est, neque pedem excedere unquam est visum: cætera Troctam refert: nam squamarum et pinnarum seriem eandem esse in utroque facile conspicies, capite tamen est longiore.

Salmo vel Sulmo.

11. Salmonem cetaceum piscem dicere poteris, si quidem ad ejus solam magnitudinem aduertas: ut plurimum enim cubitorum longitudinem, crurisque crassitudinem æquat: squamis tamen est pro corporis ratione admodum tenuibus: quæ maculis per totam cutem conspersæ, orbiculos ruffo ac luteos referunt. Miror piscem hunc vulgo tantopere cognitum Græco nomine carere. Paruam in medio tergore pinnulam habet, et ab ano sub cauda rursus aliam carneam ac pinguem. Caudæ autem pinna subrotunda est: porro quatuor aliarum pinnularum, quas sub ventre gerit, duæ sub branchiis positæ sunt, aliæ ventri incumbunt, ei oppositæ, quam in dorso sitam esse diximus. Lineam utrinque in lateribus recta a branchiis ad caudam deductam habet. Pinnulas luteis et rubris maculis, ut reliquum corpus distinctas. Dentium illi (præter aliorum fluvialium morem) sunt quatuor ordines in palato, ut serpenti Cerasto: lingua quoque dentibus hamatis exasperata, exertosque ostendit maxillæ inferioris dentes, plures quidem quam superioris: branchias ad radices linguæ utrinque quaternas: stomachum in longitudinem protensum, pro tanto corpore valde angustum: hepatis unicum tantum lobum pallidum, stomacho assidentem, ad sinistram inclinatum, de quo fellis vesicula ex viridi {278} in nigrum abiens, dependet: lienem atrum veluti sanguine suffusum, apophyses in pyloro pene innumeras. Ausonius,
Nec te puniceo rutilantem viscere SalmoTransierim.
12. Magnus est in Sequanæ ac Lygeris ostiis, in quibus e mari exiliens cum Alosis repurgatur, ac delicatior fit. Maior ad Tamesim Britannicum, qui Londinum alluit: sed illi Salmonem in longum per medium, nos commodius in transversum dissecamus atque apparamus. Salitum quoque oleo atque aceto conspersum gratissimo sapore comedimus. Recens per hyemem ac verna jejunia saccaro ac cinamomo conditus et cariophylo pertusus, ditiorum mensas honorare solet.
13. Est et alius prægrandis Salmo (fœminam esse autumant) quem vulgus Gallicum ab ejus ore prægrandi Beccard vocare solet. Alii a ferendis ovis Bortiere. Differt is a mare Salmone, quod labrum inferius in hami modum aduncum habeat. In superiore enim labro foramen est ad palatum tendens, in quod hamus maxillæ inferioris se recipit, pyxidatimque in tubi modum insinuatur. Crebrioribus quam Sulmo mas, iisque subrubris ac rufis orbiculis in cute variegatur, atque in Lepradis modum multis coloribus suggillatur. Linguam habet truttarum more albam, multisque denticulis obseptam: cujus radices in quaternas utrinque branchias finduntur: palatum quatuor dentium ordinibus insignitum: Oculos cæsios, rotundos: ad quorum fontes paulo inferius utrinque duo insunt: oramina ad olfactum. Pinnæ laterum tergoris et caudæ cum mare conueniunt. Una capi solent, atque eodem modo in fluviis et in mari versari. Cæterum Salmonis fœminæ capitis et oris iconem tantum hic adposuimus: reliqua enim notiora esse puto, quam ut ad oculum ostendi debeant. {279}
Caput Salmonis fœminæ. {280}

Sario vulgo Gallico Trutta Salmonata.

14. Est et in Truttis (de quibus mox agemus) conspicua quædam differentia. Etenim qui hujus generis piscium duos vel tres pedes excedunt, variisque ac rubris lituris conspersi apparent, regales vel Francæ dicuntur: quas si cum parvis Salmonibus conferas, nihil discriminis interesse comperies, præter purpureas maculas, quas in lateribus tam copiosas non habent Sulmones. Est ergo Salmonata trutta, quidpiam medium inter Salmonem et vulgarem truttam, quam non inepte Sarionem Ausonius appellasse videtur,
Teque inter geminas species neutrumque et utrumqueQui necdum Salmo, nec jam Salar ambiguusqueAmborum medio Sario intercepte sub æuo.
15. Itaque Scarionem hoc esse interpretor, quod Gallice Truitte Saulmonnee nuncupamus. Truttis quidem grandior est, et copiosioribus maculis conspersus, Salmone autem minor: sed cujus caput ad Salmonem accedit, eandemque carunculam carneam, eandem caudam, easdemque pinnas ac squamas habet, sed pluribus lituris conspersas. Porro internam Sarionis anatomem sequenti, qui de Trutta est, capite videbis.

Salar Gallorum Trutta.

16. Diversa est ÆlianiTrocta ab ea Trutta quam mox descripturi sumus. Est enim Trutta piscis flu {281} uiatilis, Trocta vero marinus. Trutta præterea eos rivos subit, qui magno impetu feruntur: unde sæpius miratus sum (cum alpes conscenderem) etiam in ipsis fere montium Sanesii et Juniperorum jugis, Truttas in torrentibus ab indigenis capi solere: nam eos pisces adversos amnes scandere vel e præruptissimis magno impetu decidentibus aquis delabi persæpe visum est: quibus in locis raro pedales fiunt, atque illuc castigatiores ad esum fieri, et ægrotorum corpora magis sana, ob agitationem atque exercitationem reddere creduntur. At, quæ stagnantibus aquis ac quiescentibus fluviis degunt, in majorem vastitatem extuberant: porro Saxatilium piscium classis est Trutta: habentque Truttæ fere omnes peculiarem appendicem sive apophysim juxta caudam, quam eandem Salmones utrique, Sariones, Umbræ, Lavareti, Carpiones, Epelangi, Thymali, Emblones, Humblæ, et quidam alii habere conspiciuntur: pinnæ sunt illis ad latera frequentissimis maculis conspersæ, nunc subluteis, nunc sublividis, sed rarioribus quam in Sarione, frequentius tamen purpureis, quas Ausonius etiam ei tribuit hoc versu,
Purpureisque salar stellatus tergora guttis.
17. Quod autem Trutta multigena sit, id quidem ex stellis statui vix potest: Nam diversi amnes ejusdem generis pisces diverso modo pictos habent. Ex Rilla enim flumine Neustriæ, Truttas variis notis pictas videas, aliis atque aliis multum diversas, tametsi in eodem tractu cæperis. Quod et in aliarum quoque regionum piscibus observari potest. Trutta magnam non fert in summo tergore pinnam, sed iisdem maculis, quibus corpus, conspersam. Pinnas duas sub ventre superiori tergoris oppositas, et duas ad radices branchiarum. Unam iterum versus caudam, proxime ad anum. Squamis integitur tenuibus: lineaque multum conspicua, a branchiis per latera medium corpus intersecat: oculos habet rubentes. Linguam dentibus numero senis uncinatam, et oris rictum dentibus bene munitum, ut quinque horum ordines in superiori parte palati facile dinumerare possis: branchias {282} utrinque quaternas: Cor illi est trigonum, grandis stomachus. Phryganiis dejectamentisque vescitur. Pylorus tam multis apophysibus obsessus est, ut eas dinumerare non possis: tamen expertus ultra centum inesse comperies. Hepar habet pallidum et sine lobis. Intestina ter tantum reflectuntur. Aruernos, Burgundiones ac Picardos aut Belgas, adde etiam Gebennenses honorat, a quibus ad nos adfertur, magnisque habetur in deliciis.

Thymalus.

18. In Ambra fluvio Italiæ Melignanum octo a Mediolano stadiis alluente, Thymalum piscem capiunt, in qua major non evadit, quam qui sesquilibram ad summum pendeat. Truttacei generis est, apprime delicatus, quem vulgus Themerum vocat: atque hunc auri arenulis ac ramentis in Ada flumine vesci autumat. Omnes ejus pinnæ atque ipsum corpus quodammodo truttam referunt. Latera lituris nigris ac frequentibus suggillata, ut Carpio. Lineas rectas in squamis ut Mystus habet. Caput in acutum tendens ut in Stregis vel Souettis dicetur. Pupillam oculi minus rotundam: branchias valde simplices, utrinque quatuor. Linea quæ ejus latera secat, a superiori branchiæ angulo spineo oritur, et recta ad caudam prætenditur. Linguam ostendit albam: dentibus caret, imo ne ullis quidem ipsorum rudimentis præditus est. Pedis longitudinem non excedit, nec trium digitorum latitudinem. Mediocris magnitudinis Mystum refert. Pinnas habet subflavas, ventrem pallidum: tergus ex livido in opacum tendens, branchias ut Harengus vel Sardina, solidioribus barbulis obseptas: quæ etiam ad fauces circa orificium Œsophagi asperitatibus horrent, uncinatisque ossiculis constant, ut in piscibus marinis dictum est, quibus cibum recipit, quem in stomachum demittat: multa pinguedine omnia ejus intestina obvolvuntur. Cor tam exiguum habet, ut ne quidem cor ei {283} inesse credatur, unicus est hepati lobus, statim ubi gula finit stomachum amplectens, in quo exiguum fellis rudimentum vix apparet. Vescitur non auro (ut plerique putant) sed (ut approbat Ælianus) insectis aquatilibus, dejectamentis, millepedibus, pediculis, caridibus, pulicibus aquaticis ac terrestribus: ego scarabeum terrestrem alias in ejus ventriculi fundo reperi. Apophyses plures ex pyloro dependent, a quo statim sequitur intestinum unum gracile, rotundum, quod ad rectum tendit, in quo excrementa recipiuntur, et ad anum deferuntur. Lien ei tam magnus fere est, quam hepar: quod in nullo alio pisce unquam videram: oblongus, rubra pinguedine mixtus. Folliculum vero piscium natationi accommodatum plenum perpetuo vidi in hoc pisce, ac per spinam delatum. Thymalum (inquit Ælianus) Ticinus fluvius Italiæ procreat: qui ad cubiti magnitudinem accedit, et Lupi et Mugilis commmunem et mediam speciem similitudinemque gerit. Ejus capitis odor non indignam admirationem habet. Tanta enim suavitate flagrat, ut etiam si piscem non cernas, gratissimam tamen apibus herbam (a qua nomen traxit) odorare putes. Hæc ille. Proinde Thymali adipem incolæ diligenter adservant, quem auribus esse salutarem aiunt: quod etiam Gillius notaverat. {284}
Θύμαλος Græcis, Thymalus Latinis, Themero et Thymara Mediolanensibus.

Lavaretus.

19. Truttacei generis ac saporis est Lavaretus, ex lacubus du Bourget, d’Aiguebelette, et Lemano ad nos adferri solitus, nostris principibus in magnis deliciis habitus: unde regiorum œconomorum chartæ frequentem Lavaretum descriptum habent. Piscis Lugduni satis cognitus, Umbræ simillimus, nisi simus esset, dentibusque omnino careret: Bisulam tamen vulgarem magis refert. Sed Lavaretus nun {285} quam pedem excedit, neque crassior est eo, quod pollex et index capere possunt. Capite est oblongo, squamis tenuibus, albis, atque, ut in Trutta, parvis. Exiguam in tergore gerit pinnam, duas ad ventris latera utrinque circa branchias, ac totidem sub ventre ei oppositas, quæ tergoris fastigium occupat. Aliam quoque parvam in eo interstitio, quod est inter caudam et anum, quæ omnes nigricantes apparent. Linea a supercilio subrubra per latera ad caudam protensa insignis est: cauda bifurca, pinnisque ad extrema nigris, fimbriatis ac laciniatis. Ventre est laxo ac prægrandi ut Trutta. Hoc item a cæteris piscibus differt, quod nare est recurta, atque (ut in Harengis ac Lochiis) ossiculis quibusdam prominentibus insigni, labris nullum dentium rudimentum ostendentibus: appendice glabra ac carnosa caudæ insidenti, in Umbræ modum. Neque tamen dentibus caret: ossicula enim ad ejus fauces atque Œsophagi ingressum utrinque conspiciuntur, senis hinc inde denticulis, ut in Themolo, communita. Branchiæ illi sunt utrinque quaternæ ac simplicissimæ: quarum extrema, quæ capiti inhæret, reliquis sane minor est: nullis in lateribus maculis est insignitus, totumque hujus piscis corpus dempto tergore argenteum est. Verumetiam si ad ejus internas partes aduertas, costas quinque et triginta utrinque connumerabis: cernesque illi cor esse pallidum ac trigonum, pericardio inclusum: hepar album, unius tantum lobi, ut in Exoceto et Delphino: in cujus latere dextro fellis vesicula adsuta est. Lien a sinistris apophysibus et stomacho incumbit. Intestina nullas habent revolutiones. Nam gula usque ad ventriculi fundum deducitur, qui per piscis longitudinem delatus, ac sursum quidem reflexus, duodenum parit adenibus suffultum, in cujus gibbo innumeræ apophyses spectantur: ex quibus vena oritur, per quam sanguis defertur ad hepar. À pyloro sequitur aliud intestinum, quod nullis anfractibus circumductum, recta ad anum tendit. Vulvam utrinque bicornem habet, tenuibus ovis conspicuam. Cætera in congeneribus piscibus describentur. {286}

Umbra fluviatilis.

21. Umbra Allobrogibus nostris valde cognita ac familiaris, Une Umbre, delicatissimi saporis piscis ac nutrimenti peroptimi, Truttarum ac Lavaretorum generis, auro vesci credita in fluminum ac lacuum verticibus degens, pedem non excedit. Squamas habet tenues, ventrem elatiusculum, caput quam Trutta, oblongius. Tota sub ventre argentea, dorsum tersissimum habet, ex livido opacum. {287} Caudam bifurcam, tenuem in tergore pinnam, quaternas sub ventre: duas priores non in lateribus (ut quibusdam aliis) sed multum inferius ad ventrem sub branchiis, carunculam supra caudam, ut in Truttis et Salmonibus diximus. Lacus, quem Allobroges vulgo d’Aiguebelette nuncupare solent, affatim Umbras promit. Fel Umbræ paulo amarius sentitur, quam Lavareti. Ejus autem iconem non apposui, quod ad Umblam proxime accedat.

Umbla vel Humbla.

22. Diversa est ab Umbra, quæ etiam litera mutata, Umbla vulgo dicitur, eademque hujus piscis esset cum Truttis figura, nisi gracilitate, longitudine ac colore ab his dissideret. Eorundem lacuum est incola quorum et Umbra. Nullis suggillatur lituris, quibus tamen uterque Salmo. Trutta, Sario et Carpio variantur. Colore est magis argenteo, quam Umbra. Unica est et parva ejus tergoris pinna: branchiam habet juxta ventrem utrinque unam: duas sub ventre huic oppositas, omnes sine aculeis. Ultimæ piscem in duas æquales partes intersecant: sed pars quæ ad caput vergit, paulo longior est. Ejus cutis adeo glabra est, ut squamis carere videatur. Tergus præ multo livore opacum apparet: venter præ albedine uti argentum micat. Eam apophysim etiam habet carnosam supra caudam, quam Umbræ, Lavareti, Salmones, Sariones, Thymali, Carpiones, Epelangi et Truttæ habent: quaternis prædita est dentium ordinibus in palato, serpentium more. Linguam ostendit aduncis in gyrum dentibus, crenatis, exertis, et hamatis senis, vel eo pluribus communitam, præter quos maxilla etiam inferior parvulis aliis exertis et parum falcatis in ambitum valletur: branchias habet utrinque quatuor. Latera ejus virgula recta secantur utrinque per medium corpus, parum repanda versus ventrem, quam a capite ad caudam usque protensam habet. Carnivorus est piscis quisquiliis et phry {288} ganiis pisciculis, caridibus, et hujusmodi spurcitiis vescitur. Pinguis apud Allobroges capitur, ac pastitio includitur: tantique sit, quanti ditiorum bursa æstimare potest. Porro interna ejus anatome cum Trutta omnino conuenit.

Epelanus.

23. Saxatilis est Epelanus noster, vel hoc nomine præter saporem delicatissimum commendatus, quod violam gratissime redoleat: quamobrem quidam hunc piscem Violam posse vocari censent, {289} argumento Æliani, qui ab odore thymi Thymalum nominatum putat. Cæterum Epelanus, Sequanæ litorum alumnus, partim marina, partim fluviatili gaudet aqua. Neustricis Caudebeccanis uberrimus, cujus major proventus est circa vindemias: quanquam etiam toto anni tempore capiatur, sed non est post vindemias ita delicatus. Sahinchmelt ab odore vel a pinguedine vulgus Anglorum (apud quos copiosissimus est) vocat. Tereti ac tenui est corporis compage, nonnunquam dimidium pedem æquante. Totus argenteus, transparetque modo Atherinæ. Truttam præter cætera dentibus refert. Quinetiam appendicem mollem habet ad caudam, quam Carpio, Themolus, Umbra, Salmo, Trutta, Sario, Lavaretus et Umbla gerunt. Oris rictu est amplo, dentibus (ut Umbla) circunuallato: qui etiam linguam usque ad fauces in gyrum reflexi obsepiunt. Cæterum glabro est corpore: unde falso quidam asellorum generis esse judicarunt: capite ad Merlucium accedente: lingua quasi gemina, hoc est, in cujus radice posterior quædam appareat, in qua multo plures dentes sunt, quam in anteriore. Pinnam in tergore fert parvam, totum piscem in æquales fere partes dividentem. Caudam quoque bifurcam, branchias utrinque quaternas, decolores et violam olentes: Quatuor sub ventre pinnas profert, duas sub branchiis, alias huic oppositas, quas in tergore gerit. Transparenti est corpore, dempta linea nigra quæ spinæ internæ parti inhæret. Calculos habet in capite rotundos, albos, quosque facile forinsecus propter piscis transparentiam per cranium videre potes, sub posteriore cerebri parte sitos, ubi medulla in cerebro desinit. Cor branchiis semicircularibus et simbriatis est admodum vicinum, ac scutiforme: desinit quoque in angulos, rubrumque est, cui molles ac sanguinæ subsunt carunculæ, quæ huic tanquam aures in terrestribus famulantur. Illæ enim moventur cum corde, quod septo ab hepate dirimitur: unius tantum lobi, in longum demissi ad sinistrum latus. Stomachum desinentem in mucronem habet in V literam efformatum: lienem admodum rubrum, seminis Atriplicis in modum latum. Cumque stomachi dextrum latus sursum usque ad hepar {290} reflectit, illic geniculo intercipitur: ubi apophyses duas latas emittit, quæ veluti secundum ventrem constituuntur. Aliud post hunc subsequitur, quod nec pylorum, neque jejunum, neque ileon commode nominare possis: siquidem sine anfractibus recta ad anum procedit. Sed rectum geniculo intercipitur, estque ruberrimum. Mesenterio nullam admixtam pinguedinem habet, quo stomachus et intestina obsidentur, ut nihil aliud in ventre quam adipem esse dixeris. Caridibus, culicibus, aphiis, œstro, lendibus, millepedibus, pediculis, et ejusmodi dejectamentis vescitur.
24. Est et alius Epelanus fluviatilis, altero crassior et brevior, cujus iconem deinde etiam cernere poteris.
Epelanus marinus Gallis, Schinmelt Anglis, Viola quibusdam. {291}

Cernua.

25. Piscis quoque saxatilis est Cernua, Gallicis amnibus ignota, Britannis Ruff vel Rouff dicitur. Non est autem Perca marina aut Orphus (ut jam supra contendimus) neque aliorum quispiam est, {292} qui Cannam melius exanimem referat. Nam mortua hiat, et oris rictum apertum tenet. Etsi autem saxatilis est, plurimum tamen habet viscosi lentoris squamis adiuncti. Gobium marinum (dum natat) hoc potissimum refert, quod pinnas omnes laterum, caudæ et tergoris, multis transversis lituris nigris, variegatas ostendat. Cæterum recens capta, hilari quadam ac subuirenti opacitate, ceu Pavonis torques, refulget. Imo vero extra aquam educta, ac suo humore detersa, aureo fulgore in cæruleum abeunte insignis est. Percam plurimum æmulatur, nisi transversis lineamentis (quæ Percæ insunt) careret, oreque esset magis recurto: hujus caput ad Sparum accedit, atque eosdem habet colores: oculos elatos, cæsios, admodum perspicuos et transparentes. Cernua hoc potissimum signo dignoscitur, quod spineum branchiarum tegumentum, crenatum ut in lupo, et sua rima luxatum habet. Ubi autem linea quæ piscium latera secat, ad branchias incipit, ibi aculeum ad caudam spectantem draconis marini modo videas. Sed et hoc a Perca dissidet, quod Perca duas in tergore pinnas habeat, Cernua vero tantum unicam: nullisque dentibus, sed neque lingua manifesta prædita est: squamisque est quadrangulis, robustis, crenulis tenuibus in gyrum incisis contecta, quæ piscem hunc scabrum admodum efficiunt, unde Anglis nomen habet Ruchl: in quo etiam Cynedum et Paganellum imitatur. Rarus est apud Tamesin: plurimus autem in Ranello, quod Oxonium præterfluit. Nam is piscis apud Britannos Perca salubrior esse creditur: æstate tantum capitur: latet enim per totam hyemem. Proinde a Cernua radiis solaribus objecta, maculis nigris per dorsum distingui percipitur: at tota sub ventre candicat. Ad œsophagi ingressum in faucibus quatuor ossicula dentata, duo in suprema, duo in infima parte gerit, quibus cibum in stomachum demittit. Ejus cor suo pericardio inclusum, et septo ab aliis visceribus seiunctum est: quod e corpore extractum Callyonimi, Scorpionis, Exoceti, Orphi, Cannæ, et multorum aliorum in morem diu movere non definit, atque in systole quidem exangue et contractum: in diastole autem multo sanguine madere atque expansum esse conspici {293} tur. Hujus porro hepar ex pallido ruffescit, sinistræ stomachi parti incumbens: a quo lobi duo exiles dextram regionem occupant, ac pylorum fouent. Interanea omnia Cernuæ peritoneo argentei coloris circumcluduntur. Vasculum fellis tenui villo alligatum a sima jocineris parte dependet, atque e longo stomacho pylorus exit: cui tres tantum apophyses breves et albæ annectuntur. Lienem inter spinam et stomachum majorem in hoc pisce pro magnitudine ejus quam in aliis vidimus, parum lunatum, venis, nervis, et arteriis sanguineis ipsi stomacho alligatum: Duodecim quoque veluti uniones erui magnitudine carnosos, tamen candidos, et calli duritiem habentes, in quibusdam Cernuis conspexi: quorum unusquisque vermem inclusum, gracilem, oblongum, rotundum, ac teretem contineret qui ex venis meseraicis dependerent inter colon et ileon, ad eos anfractus, in quibus lactes esse solent: nam etiam Lumbricos, Ascarides in sesquiulnam longos aliquando comperimus. Cæterum Cernuæ rectum intestinum rubrum est, quod cæteris alioqui piscibus pallidum apparere solet. Ego vero puto Acerinam Plinii Medici recentiorum Cernuam esse: quumque Exocetum Romanis piscatoribus semel ostenderem, ut vulgare ejus nomen ab iis siscitarer, illi Cernam vocabant, quod tamen vocabulum etiam ad Percam fluviatilem transferre solebant.

Perca fluviatilis.

26. Percam Latini vocant, Galli Une Perche, Hetrusci Una Persega, Angli Perc, Romanum vulgus Cernam. Parit fluviatilis Perca (inquit Aristoteles) in fluviorum et lacuum paludibus atque arundinetis. In partu emittunt suum fœtum continentem, eo quo ranæ modo. Ausonius,
Nec te delicias mensarum Perca silebo, {294} Amnigenas inter pisces dignande marinis.
27. Aridis squamis teguntur Percæ fluviatiles: duas habent in tergore pinnas: marinæ unicam ac continuam. Marmoris in modum transversas fert in lateribus maculas, a tergore prodeuntes: branchias utrinque quaternas, easque duplices: quod item Aristoteles scripsit: Anterior tergoris pinna duodenis firmatur aristis aculeatis. Ea autem quæ ab ano versus caudam fertur, aculeo crenato vallatur. Duas in lateribus pinnas habet, utrinque unam, quasi in medio corpore: alias quoque duas sub medio ventre. Dentibus caret, sed habet labia denticulis horridula: caudam bifurcam. Hujus piscis hepati non amplius quam unus lobus apparet. Duas in pyloro gerit apophyses, intestinorum revolutiones paucas habet, fel coloris vitrei sub hepatis lobo majore. Philotimus tertio de alimentis (inquit Galenus) Percas inter pisces molli carne præditos annumeravit, ut et Gobiones, Fucas et Iulias. {295}
Πέρκη Græcis, Perca Latinis, Persega Hetruscis, Une Perche Gallis.

Anguilla.

28. Anguillæ ubique satis cognitæ, serpentina species est: Cui non esse masculinum fœmineumue genus, neque hanc coire, nec ova parere vulgo creditum est: nullamque unquam captam fuisse, quæ {296} aut semen genitale, aut ova haberet. Meatus quoque vel semini vel vuluæ accommodatos nulla recisa ostendere. Quanquam nonnulli tradant convolutis sibiinvicem anguillis, attritu corporum mutuo mucorem quendam in arenam limumque distillare atque ita generari. Sed id certum est anguillas e fluviis in mare descendere, et utraque aqua gaudere ac perfrui, omnes lentum ac pituitosum in corporibus succum generare: marinam tamen gratioris esse saporis, qua salita plurimum utuntur Itali Adriatico vicini. In anguillis nigrarum et albarum tantum observantur differentiæ. Nam quum marem quidam dicunt caput habere amplius atque oblongius, fœminam repandius: hæc non maris ac fœminæ differentia est, sed generis. Etenim quæcumque ex iis ipso aspectu a cæteris differunt, eæ quidem fœminæ appellantur, atque in anguillarum genere præstantiores sunt.

Lucius.

29. Quantum fallantur, qui Lucium Lupum esse putant, in Labrace ac Sphyræna diximus. Nam et Græci qui Venetis serviunt, Sphyrænam Luczium marinum nominant: qui vero Turcis subjiciuntur, Turcies vocant. Minores Lucii in Anglia Pilz: cum autem adoleverint, Lutz vocantur. Gregalis non est Lucius: et quanquam nuper editus sit: tamen nunquam nisi solus evagatur: solertis in comparando sibi victu naturæ piscis. Siquidem stans contra fluentis aquæ raptum, quoties ranam vel aliud quidpiam delabi aut moveri aduertit, illuc sese protinus emittit, atque eiaculatur in prædam: unde Galli Lanzon vel Lanceron vocant. Alii ab ejus ore prægrandi Becquetum: alii quod oblongo sit corpore ut veru, Brochetum dicunt. Angli pingues admodum Lucios habent ac magnos. Omnes autem Lucii tereti atque oblongo sunt corpore, capite in acutum protenso, albo, ac livido, aut etiam subnigro. Squamis parvis, hiatu grandi, dentibus caninis, longis et transparentibus, in gyrum per maxillas infle {297} xis: branchiis utrinque quaternis, cauda bifurca: quatuor sub ventre pinnas habent, duas caudæ vicinas, quæ inter se mutuo opponuntur ad pinnarum teli effigiem. Hepar illis est pallidum, per ventrem ad latus stomachi porrectum: a cujus lobo fel porraceum in grandi vasculo pendet: lien sub revolutione stomachi, ad quem fibra ex felle demittitur. Tres tantum revolutiones intestinorum habet, apophyses nullas. Cor magis turbinatum, quam trigonum. Cæterum inter Italicos et Gallicos hoc est discriminis, quod Gallici in longum protenduntur, suntque delicatiores: Italici vero ventre sunt prominente, et corporis veluti truncata mole atque in latum exporrecta. Cæterum an sit Oxyrinchus Strabonis, quem Niliaci piscatores sacrum habent, id mihi controversum est.
Lucius Latinis, Brochet vel Becquet Gallis. {298}

Orchis vel Orbis.

30. Edulis non est piscis, Ægyptiis ex Nilo familiaris, qui a testis forma Græcis ὄρχις dicitur: neque ad aliud amplius capi solet, quam ut illi ejus pellem tomento impleant, et alienigenis divendant. Capitur circa Saiticam præfecturam, vulgo el Saet dictam. Duo sunt ejus genera, ambo rotunda, corio duro contecta, ut lagenam imitari videantur: unde Græcum vulgus Flascopsarum, id est, lagenam piscem dixerunt. Piscem rotundum apud Plinium legas, sine squamis, totumque capite constare, contectumque durissima pelle: cujus notæ huic propemodum pisci conueniunt, quem antiqui testem ob rotunditatem, alii vero orbem appellarunt. Venetum vulgus perperam columbum nominavit. {299}
31. Orchis Græcis et Latinis, aliis Orbis, Flascopsaro vulgo Græcorum et Columbus. {300}

Alius piscis Niloticus.

32. Vidimus quoque alterius piscis Nilotici Sceleton halosteon a circulatoribus circumferri, cujus forma ad pentagonum accederet, pedalis interdum longitudinis, quem cum nacti essent incolæ, curabant ab interaneis protinus emundari, deinde vero testam illam duram, qua contegitur, multos annos incorruptam servabant, ut inde lucrum consequerentur, quod a negotiatoribus externis novitatis gratia hujusmodi piscis emisit solitus. Cæterum dum vivus est, penicillum in cauda habet, et pinnas supra et infra caudam: ac rursus pinnam aliam utrinque: oculos albos, os parvum. Color ejus lactescit, et velut in pallidum languet. Ejus iconem proxime cernito. Cæterum ejus nomen me hucusque latuit.
Piscis cujusdam Nilotici sceletos. {301}

Alius item piscis Niloticus, αἰώνυμος, nisi Clariam Niloticam esse dicas.

33. Memphis pisces quidam edules circunferuntur e Nilo capti: quorum nonnulli sunt insipidi, alii ita viles, ut a pauperibus tantum edantur: quorum ex numero quendam observavi, cujus glabra pellis ut Anguillæ erat, Clariam, hoc est. Lotam Gallicam referentem: unde Clariam Niloticam vocari posse credidi. Pedalis est longitudinis, brachiique crassitiei. Caput Callyonimi habet, grande, carnosum: magnum inter oculos spatium, sesquidigiti mensura. Oculos emittit grandes, eodem fere modo quo in Callyonimo sitos: quorum pupilla ex nigro fulva est: iris autem albet. Merlangum colore quodammodo refert: cirrhos duos semipedem longos ac molles gerit: unde Barbatulam plerique in Ægypto vocant. Superius labrum parvos admodum dentes duobus ordinibus dispositos habet: inferna autem maxilla tantum exasperata est. Linguam vix habet conspicuam: caudam latam et bifurcam: in qua forinsecus duæ sunt appendices cornæ, rotundæ, palmum longæ, quæ in nullo alio pisce cernuntur. Branchias ostendit utrinque quatuor, sub quibus pinnas videas utrinque oblongas, singulari aculeo serrato munitas. Pinnas iterum alias sub ventre duas, ac rursus unicam, continuam, in tergo carnosam, uno tantum aculeo munitam. Podicem longe a cauda: hepar in multos lobos partitum: stomachum oblongum: intestina paucis anfractibus reflexa. Cœno, spurcitiis et pisciculis vescitur. Folliculum, qui piscibus datur ad natandum, favi in modum crebris foraminibus pertusum habet, ut corpus quoddam spongiosum videatur: ova edit parvula. Memini me unum hujus speciei piscem in litore proiectum circa Busirim vidisse, qui cubiti longitudinem excessisset.

Mystus, fluviatilis Barbus.

34. Mystus quoque frequenter in Nilo capitur. Sed quomodo Lucius Italicus a Gallico differt, sic {302} Nili Mystus a nostro dissidet. Noster enim Mystus oblongus est, et quasi teres: Niloticus vero crasso et recurto est corpore: ejusdem tamen coloris sunt: et eo modo barbis quatuor seu Mystacibus exornantur. Niloticus nostrum Cyprinum ipsa forma fere æmulatur: ventrem enim habet expansum. Tanta crassitudine in Nilo proficit, ut eum Memphis libras viginti pendentem viderim: quo in loco Mythus vel Mystus dicitur: vulgus Græcum Mustachato pronuntiat. Est et aliud quiddam, quod Græci vocant μυστικῆτον, de quo in Balena diximus, oblongis assulis, cauda tenui. Latini musculum vocant. Setas multas habet suillis similes, caudæ equinæ proximas. Quidam volunt hoc in ore Balenæ contineri. Cæterum Mystum provectiorem Galli Un Barbeau, minorem autem Barbarin vocant: Romæ Barbi Tiberini plurimum laudantur. Vulgus Mediolanense jam adultos Barbos, Barbaros vocat: minores vero Balbetos, Angli Barbel. Quanquam etiam marinum Mullum Galli Barbatum appellant: de quo cum Trigla dictum est. Ausoniusde Mosellanis piscibus,
Tuque per obliqui fauces vexate Sarani,Qua bis terna fremunt scopulosis ostia pilis,Cum defluxisti famæ melioris in amnemLiberior, laxos exerces Barbe natatus:Tu melior primore æuo, tibi contigit omniSpirantum ex numero non illaudata senectus.

Strinsias sive Botarissas.

35. Glanum piscem refert, quem Insubres et Taurini Botarissam nominant, dempta tamen magnitudine . Sunt enim tam propinqua similitudine, ut eorum alterum majorem, alterum vero minorem {303} dicere possimus. Hujus piscium generis alii in flumine capiuntur, alii in lacu. Qui autem ex Verbano, hoc est, majori Italiæ lacu adferuntur, libras quatuor grossas, id est, septem libras communes pendent. Qui vero in Ticino capiuntur, libram unam grossam, seu libras tres communes non excedunt: ideo hos Mediolanenses parvos ad discrimen majorum vocant. Colore præterea dissident: Nam qui in flumine capiuntur, nigricant, et sunt unicolores: qui autem ex Verbano sunt lacu, ex flavo in cinereum colorem vergunt, et fulvis maculis distinguuntur. Cum autem ad Luganum lacum ventum est, pagorum incolæ nomen eis mutant, et Strinxa nominant. Nam quum aliis ejus nomen a Botto qui Gobius est, componatur, Botorissæ dicuntur. Mediolanenses probottis eos intelligunt, quos Romani Missoros nuncupant: quorum progenitos Veneti Marsionos appellant, adulti autem, Gobii albi dicuntur, vulgo Paganelli. A Lota sive Barbota fluviatili, sola etiam magnitudine differt: nam Botatrissa Verbani, aut majoris lacus Barbota, duplo major excrescit, estque popularis Mediolanensium cibus. Longitudinis semipedalis plerunque esse solet: crassitudinis vero quantum pollex cum indice amplectatur. Caput veluti compressum, crassum et latiusculum habet, reliquum corpus ut Anguilla lubricum. Anguillam quoque referret, nisi curto esset corpore. Duas præterea fert in tergore pinnas carnosas, quarum anterior capiti vicina multo minor est, quam secunda quæ in summo est, et ad caudam desinit. Alias habet pinnas in lateribus molles et latas ut conger aut Anguilla: duas iterum sub ventre minores, caudam latam et mollem: unde mihi dubium est, piscem hunc inter Gobiones minime adscribi debere. Sunt enim squamæ Gobioni et pinnæ spinosæ. Cæterum colore luteo prædita est Botatrissa, et cinereis ac fulvis maculis variegata: Chamelopardalis in modum ventrem grandem habet, et facile putrescentem. Nam et mollis et tenellus est piscis, dulci carne et palato gratissima præditus. Mediolanenses hunc piscem cum cute, ut Græci Anguillas, frigunt: sed frictæ Botatrissæ pellem in membranæ modum sequacem et lentam habent. {304}

Claria fluviatilis.

36. Claria marina in Asellis jam descripta est: fluviatilis autem, quam hic adducimus, vilis est pretii ac nominis. Cœnosa est, ubique satis frequens: vulgus Barbotam, non a barbis aut arunco nominat, sed ex hoc quod Galli barbotare, cœnum et limum rostro, anserum modo, commovere dicunt: Lugdunenses Lottam nominant: sunt qui Marmotum vocent. Itali Botola, alii Botum vel Botam. Anguillæ aut Congri modo glabram cutem habet, atque idem caput. Cirrho recto brevique et simplici in maxilla inferiori barbatur. Continuam in tergo pinnam gerit mollem, ad caudam (quæ illi rotunda est) desinentem. In nonnullis duas pinnas in tergo videas: quarum exigua est quæ capiti magis est vicina: sed et inter anum et caudam rursus aliam pinnam gerit: unam præterea utrinque in lateribus circa branchias, quas utrinque quaternas habet: duas vero sub ventre capiti multum propinquas. Cæ terum duos in inferiori maxilla habet denticulorum ordines, admodum parvos: atque in superiori maxilla totidem, ut nihil quam asperitas in eis sentiatur: nam alios etiam in fornice palati gerit. Tergus et latera fulvum vel sublividum colorem habent: venter autem albicat. Semipedalem non excedit longitudinem. Hepar lobum oblongum ad sinistrum latus demittit, sub quo est stomachus. In pyloro apophyses seu cæcos vigintiquinque connumerare potes: lienem quoque videas, neque dextro neque sinistro, sed in medio spinæ stomacho inhærentem. Anus ejus propinquior est capiti, quam caudæ. Intestina pluribus quam tribus inflexionibus non circunducuntur. Oua in bicorni vulva fert utrinque permulta.

Agonus.

37. Tres sunt apud Insubres lacus, in quibus piscem vulgari Mediolanensium idiomate Agonum {305} nominatum capiunt, varium quidem eum: Larius enim lacus, qui hodie Comensis cognominatur, Agonos educat exiguos, ac magis populares, Sardis similes, dempto quod ventre sunt latiore: neque alio quam Mediolanum transferuntur, aut saltem raro Mantuam prætergrediuntur. Eos doliis muria conditos adservant, quanquam etiam mediocriter sicci sine muria comperiantur. Verbanus lacus, quem lacum majorem cognominant, multo majores Agonos quam Larius educat. Indigenæ urbium, quæ ad ejus litus sitæ sunt, Aronan, Palenxa, Cornobio, Locarna et Engudre vocatos pisciculos magno proventu capiunt, media magnitudine inter Larios, et eos ex lacu Luganæ, quos indigenæ urbium nominant Campignon et Buisson. Benacus autem lacus magnitudine insignes Agonos profert. Sed nec Verbani aut Benaci Agoni muria condiri solent ut minores. Est lacus piscosus qui vocatur Grigole, Patavii finitimus, in conspectu montis Celisi non longe a Verona, ad cujus latera Adix amnis influit, Veronam præterlabens, fluitantes sustinens insulas, ut Orcomenus, sphondylio feraces: in eo indigenæ pisciculos capiunt, quos Sardanellas vocant: quorum magna piscatio post hyemem fieri solet (gregales enim sunt) quibus magna etiam dolia complent. Cæterum Agoni omnes squamas habent lævi contactu decidentes, tenues, latas et transparentes: corpora argenteo colore nitentia, sed parum nigricant in tergo. Desquamati, supra argentum tersissimum refulgent. Oris rictum habent grandiusculum sine dentibus: pinnam in tergo simplicem, parvam, duas in lateribus sub branchiis, quarum omnium exterius tegumentum spineum in medio crenatum est. Oculos valde grandes proferunt: caudam in penicilli modum discissam: utrinque nonnunquam lituris duabus rotundis ac nigris, interdum pluribus suggillantur in tergo. Lineam sub ventre habent serratam, ad anum desinentem: quam si digito in adversum confrices, cultri modo acutam percipias. Branchias habent utrinque quatuor, interna parte veluti fimbriatas. Quod etiam Harengis, Celerinis, et id genus piscibus accidit. Cor ut semen Cicerculæ trigonum inter anteriores pinnas sub branchiis occultatum: Hepar subru {306} brum finistro stomachi lateri et œsophago incubans, ipsumque pylorum amplectens. Stomachi figura in conum turbinatur: a cujus superiore parte pylorus exit, multis apophysibus cæcis ac lonmagis circundatus. Lien dextræ stomachi parti inhæret, ruber: a pyloro intestinum non reflectitur: sed recta ad anum tendit. Triginta sub ventre ossicula acuta, asperam in hoc pisce lineam constituentia, connumerare potes.

Sarachus.

38. Sarachum Epirotæ (vulgus Albanenses vocat) ut et Græci piscem eundem nominant, quem Mediolanenses Agonum. Duo enim tresue lacus sunt in Epiro, in quibus Sarachi capiuntur: quos ubi sale condierint, exiccaverint, et fumo infecerint, Venetias, Anconam, et alio navigiis transuehunt. Quorum eos maxime in pretio habere solent, quos de la Boiane hujus nominis flumine ac lacu cognominant. Horum vero duæ comperiuntur species, alterum minus, alterum autem Clupeæ fere magnitudinis. Minores Sarachi quadrante longiores non sunt, majores pedalem implent longitudinem. Ambo eadem linea sub ventre præditi sunt, qua Clupea insignita est. Sunt ex Græcis qui Sarachos vulgo Stauridas vocent.

Trichis, Gallis Pulchella.

39. Trichidem antiquorum, Virginis aut Pulchellæ nomine Galli cognoscunt, Pucelle: quod veris initio, dum hujus piscis capturæ dant operam, sine ovis ut plurimum capiatur, vel quod Scombros (quos illi etiam Lenones vocant) proxime subsequatur. Capitur in multis amnibus, ac præcipue {307} Ligeri, contra raptum fluminis. Anglia ex Tamesi Schalde vocat. Harengum grandiorem vix unquam excedit: aut siquando excesserit, appellationem mutat, ac tum quidem, adultæ Alausæ nomen accipit. Nonnulli Pulchellas ab Alausis dividunt: quorum tamen sententia multis argumentis refelli potest. Quidam Galliæ tractus fictas aut fenictes vocant, Andegavi Conversos: et qui Baioniam incolunt, des Gauttes. Sed audi quantum ab harengis dissideant: Harengi corpore et capite latiusculo præditi sunt, labro prominulo: Pulchellæ, oblongiusculo. Punctis harengus caret: Pulchella ternis atque interdum quaternis rotundioribus nigris in lateribus ac tergo utrinque insignitur. Lineam præterea sub ventre ut Celerinus habet asperam, qua etiam Harengus caret. Sed Celerino hamuli rotundi sunt, et fere sub squamis conditi: Pulchellæ vero foris eminent, quemadmodum in Trachuri caudæ lateribus. Trichias, vel (ut Aristoteli placet) Trichæas, cum Pontum ingreditur, videtur quidem ac capitur: sed exiens nusquam adhuc conspectus est.

Liparis, Macedoniæ pisculus.

40. Est in Macedonia lacus, quem vulgus Conium vel Limnum Pischiac nuncupare solet: in quo Liparides affatim capiuntur quæ toto habitu Sardinam referrent, nisi ventrem magis in latitudinem distentum haberent. His merito a pinguedine nomen est inditum, quod vel leviori ignis calori appositi pisciculi, toti fere in pinguedinem resoluantur. Caput illis est ut harengis tornatum: labrum tantum inferius asperitate levi denticulatum: laterum, ventris, tergi et caudæ pinnæ ut Sardinis esse solent: lineam quoque sub ventre asperam habent ac transversam, quam piscatores circa anum secant, ut inde humor, qui in ventre continetur, effluat: deinde sale conditas holosceno per oculos trajiciunt, atque ita divendunt. Liparidum captura veris vigore uberior esse solet: sunt enim eo tempore {308} meliores. Levi contactu squamas exuunt: Cutem habent argenteam. Horum pisciculorum ex Conio pago multa scortomata Thessalonicam mittuntur, et ad Chrysitem (quam nunc Siderocapsan vocant) transmittunt: quas illic Harengum gustu æmulari, et ori gratissimas ac delicatissimas esse comperi. Liparis plerunque mixtim cum Lestya ferri consuevit: quæ quanquam multo minor sit, tamen eodem quo Lestya pretio venditur. Ea pars lacus Peschiaci, quæ Conium pagum alluit, Liparidibus tantum scatet: quas eodem fere modo quo Thrissas in palude Mæotide decipere solent, nempe cantu et testarum concrepantium harmonia: ad quam saltantes accurrunt, atque incautæ retia subeunt. Macedones autem scientes Liparides turmatim vagari, retia circumponunt, earumque examen quærunt: quod ubi inuenerint, lintribus obsident: deinde remis aquam quatientes eas terrent, quas pecudum modo, magno grege abigunt, persequunturque quousque in retia inciderint: mox omnes ad litus adducunt.
Liparis Græcis et Latinis. {309}

Clupea, seu Alosa.

41. Alosa, Gallice Alose, Chiepa Italis, Lachia Romanis, Latinis Clupea, in Abramidis modum tornata est, nisi corpore esset multo longiore ac crassiore. Lineam asperam, et veluti cultellato mucrone scin dentem gerit: qua (ut Plinius tradit) Attilum ingentem Padi piscem exanimat ea vero acutior est in pusillis piscibus. Permulti contendunt Alosam a Clupea longe diversam esse. Grandes porro et adultæ Alosæ, Thrissæ etiam dicuntur, idque maxime cum ad justam magnitudinem peruenerint. Thrichides vero appellantur diminutiva voce, cum nondum in perfectam molem excreverint: tunc enim magis aristosæ percipiuntur. Nam Thrissæ pulpas habent carnosiores, minusque aristis obseptas. Ascendentes flumina semper capiuntur, nusquam autem descendentes. Aristobolus author est Thrissas ascendere in Nilum, sicuti et Cestres absque Crocodilorum metu. {310}
Θρίσσα Græcis, Clupea Latinis, Alosa Ausonio, Leczia Romanis, Chiepa Italis, Alose Gallis.

Plestya.

42. Strimonis amnis accolæ vilem admodum piscem agnoscunt, quem illi vulgo Plestyam nominant: qui et in Macedonia ad Pischiacum lacum plurimus est: quo in loco modo Platanes, modo {311} Plestya, modo Platognia vocatur. Latus piscis est, atque ea forma tornatus, qua Abramidem fluviatilem conspexisti. Multis spinulis abundat, atque eodem modo holostheno transsuitur ut Liparis, et per paria divenditur, muria optime maceratus. Frequentes squamas habet, rotundas ac tenues. Tergus ejus nigricat, venter candicat. Os non aperit ita grande, quod etiam omnibus dentium rudimentis caret. Metallariis ad Chrysiten (quam Siderocapsan vocant) opportunus est in fodinis. Carne constat dura, stupacea, palato ingrata. Partem eam quæ ab ani pinnula ad caudam fertur, prominentem habet, corpus in Bremmæ fluviatilis modum compressum.

De Apro pisce.

43. Capros Aristoteli, Plinio Caper, aliis Aper, piscis est quem amnis Achelous gignit, qui nonnunaquam grunnire creditur. Eum primum apud Epidaurum, quam nunc Ragousam vecchiam vocant, conspexi, Cyprini magnitudine. Hic aliorum piscium more branchias non habet detectas, quanquam quaternas intus conditas ferat, ut Exocetus et Muræna. Os parvum ostendit, in quo dentes albi, humanis æmuli, in gyrum siti sunt. Duas fert in tergo pinnas, quarum prior, fortibus aculeis obfirmatur, quibus audacter, si quos pisces oderit, aggreditur: pelle integitur dura atque aspera, qua ligna expoliri possunt. Squamis caret: Altera pinna tergoris vicenis nervis constat: Corpus habet circinnatum et planum: Lineas fert cancellatas in cute: Unam utrinque gerit in lateribus pinnam: Oculos sursum in capite sitos: Pinnam in cauda rotundam. In summa, piscis hic aliorum non servat normam. Et quum Capriscus, quem in Trago pisce descripsi, affine nomen habeat cum Capro, cavendum est tamen ne nomenclatura Apri, Capri et Caprisci te decipiat. Illyrii piscium affinitate decepti, piscem istum Chiergner vocant: sed vox ea Sargo debetur. Aper enim Sargi modo corpus torna {312} tum habet. Erit forsitan is quem Athenæus porculum fluviatilem vocat: quem etiam ex Aristotele vocalem esse tradit.

Leuciscus, hoc est, Albicilla seu Albicula.

44. Leuciscus Icesio species est Mugilum: Parisienses Une Vandoise: Ligeris accolæ a mira velocitate, jaculum Un Dard, Angli Daces, Lugdunenses Suiffam vocant: quem optime ut nos a Squalo distingunt, Insubres Streiam, Vulgus Græcum Leucorinum vocant. Accolæ lacus Bistonii (cujus aqua partim dulcis, partim salsa est) Lilinguam, Hujus nondum provecti piscis, veris initio magnum numerum capiunt et modico sale conspersum atque exiccatum, Byzantium ferunt, venduntque Maio, Junio et Julio mensibus. Corpore longiore et angustiore est quam Streia. Hunc Romani piscatores a Squalo non distingunt: neque enim adeo exacte pisces fluviatiles, ut Galli, internoscunt. Etenim Leuciscus aspectu multo hilarior est quam Squalus, minoribusque squamis contegitur: Albo colore nitet, et veluti inter squamas striis rectis interstinguitur: Caudam bifurcam et pinnas albas profert, neque ita latas ut Squalus. Nulla habet dentium rudimenta: Linguam albam, branchias utrinque quatuor. Squalus præterea Leucisco major evadit. Porro etiam Ablum sive Alburnum simillimum esse videbis Leucisco: tamen est paulo crassiori corpore, et squamis elatioribus, ac labro inferiore melius infarcto. Est etiam nonnihil discriminis in linea quæ utrinque corpus intersecat. Siquidem Leucisco non tam arcuata est, quam Alburno: et Alburnus rotundiori corporis compage constat, ad Cephalum magis accedente. Leuciscum enim Galenus cum fluviatili Cephalo componit, ac de Mugilum genere esse ait: suoque tempore Leuciscorum magnam copiam condiri solere, atque in magno haberi pretio. Horum capturam ex Epiri lacubus majorem fieri diximus, quos Epirotica lingua Scouranicos vocat. Veneti his maxime utuntur, quos ad se navigio adferri curant: eodemque {314} prope vocabulo utentes Scourancas nominant. Quæ cum Leucorinis majores sint: ambo tamen pisces sale conspersi et fumo infecti atque exiccati, ad exteros mitti, ut nostri Harengi soreti, consueverunt. Quanquam autem Leucisci inter Mugiles adnumerentur, tamen stomachum non habent ita carnosum, peritoneum albissimum, cor trigonum, duos hepatis lobos pallidos, sub quorum dextro fel continetur: Splenem rubrum. Sed et interstitium, quod inter oculos Squali et Leucisci intercedit, discrimen inter utrunque diluet: minor enim in Leucisco est capacitas, et calva rotundior.
Λευκίσκος Græcis, Vandoise vel un Dard Gallis, Daces Anglis, Leucorini vulgo Græco, Lilinga indigenis ad lacum Bistonium, Stregias Insubribus. {315}

Sueta.

45. Sueta Ferrariensis Leucisco quam Squalo magis similis, semipedalis est, rostro vel ore Lavareti, sed subobtuso, neque ut Squalo in gyrum grandi. Capite acuminato, cauda et branchiis ut Leuciscus. Branchias enim habet parvas, tenuibus fibris constantes: sub quibus mox in ingressu œsophagi seni utrinque dentes comperiuntur, pyxidatim in seinvicem infixi, alioqui maxillæ hujus piscis omni dentium vestigio sunt destitutæ: squamisque est paulo latioribus quam Leuciscus. Peritoneum interna parte ei nigerrimum est, ut in Salpis: cor spongiosum: intestina in multos anfractus circunvoluta: hepar in duos lobos discissum: quorum sinister longius progreditur, et stomachum fouet, quem fere usque ad anum comitatur. Lien lateri sinistro stomachi incumbit. Fel ei est admodum grande. Cœno et spurcitiis vescitur ut Sturio. Adamat flumina quæ magno impetu ex montibus devolvuntur: ideo in Pavera flumine rapidissimo, quod quindecim a Bononia milliaribus, quatuor autem a Modena distat, et in Padum influit, affatim capiuntur

Squalus.

46. Veneti et Romani Squalum vocant, quem piscem Insubres Cavedanum, Placentini et his finitimi Cavezale, Parisienses Testardum, alii Un Chevesne, Lugdunenses Un Musnier, provisores aulici Un Vilain, alii Calliastro, Cenomani et Andegavenses Un Chouan, vel Un Testard, Angli Chieuen vel Polards appellant, quorum nominum bona pars a capite, quod crassiusculum hic piscis habet, profecta est. Eum nondum adultum. Gaverum Romæ vocari audivi. In morem Cephali extuberat. Cum autem Cepha {316} lorum quatuor sint genera (ut Icesio placet) quorum omnium deterrimus est is qui Chelon sive Bacchus appellatur, nos non sine ratione eum quarto Cephalorum generi adscribi debere existimamus. Siquidem hic Cephalum capitis effigie, ipsoque adeo colore refert, atque omnium Cephalorum magis est insuavis: unde Villanum aut vilem aulici ichthiopolæ commode nominarunt. De hoc meminit Ausonius, cum de Thedone scribit,
Et nullo spinæ nociturus acumine Thedo.
47. Cæterum genuina Testardi appellatio, Gallica quidem est, ad Thedonem nonnihil alludens, sed Chevinæi magis Anglica est, ad majores pisces hujus generis pertinens. Minores enim palmum non excedentes Polards: paulo autem majores Chius vocant. Pedales enim sunt, et persæpe longiores, hoc a Mugilibus differentes, quod Mugiles duas ferant in tergo pinnas, hi vero unicam tantum eo loci parvam, duas in lateribus, ac rursus utrinque unam: duas rursus sub ventre, superiori oppositas, caudam bifurcam. Leucisco prorsus persimilis esset, nisi squamis paulo latioribus contegeretur. Cervicem et calvam quodammodo planam habet ut Mugil: patulas nares, inferius labrum admodum grande. Os dentibus vacuum: pupillam in medio oculi nigram, quarum iris lucida plurimum apparet. Caveto autem ne pro Squalo Scarum proferas. Est enim is idem qui et supra Scatina dictus est.

Sargus qui et Cephalus, et Gardonus.

48. Sani piscis cognomen suo Gardono Galli tribuunt, quem Romani piscatores, atque adeo reliquum Italorum vulgus Lascam, Angli Roscies, Placentini Agullam, Mediolanenses Oladigam, alii Ocradigam vocant. Cum itaque Gardonum istum ubique provenire, et Cephalum Sargoni formam retinere videam, facile quidem in eam sententiam inclinavi, ut Gardonum seu Lascam crederem Sar {317} gonem Cephalum ab Aristotele vocatum esse. Nam quum duo potissimum sint Mugilum marinorum genera, Cephalus et νήστης, id est jejunus (ut Dorioni placet) reliquæ species fluviatiles aut lacustres esse censentur: quo in numero sunt Sargones Cephali, latiore forma quam alii præditi: unde Sargi, vel (ut Theodoro placet) Sargones vocati sunt, nunquam ad Cyprini magnitudinem accedentes. Pinnulam tenuem unicam in tergoris jugo, non autem longam (ut Cyprinus) gerunt: cætera ut Squalus. Sed est corpore compressiore, et magis recurto, pinnasque subrubras habet. Parui Gardoni pinnam caudæ longiorem exerunt, quam Leucisci: et antequam in extremum pinnæ (quæ bifurcata est) desinant, rotundantur. Latiusculis squamis conteguntur, ipsoque capite magis ad Leuciscum quam ad Squalum accedunt. Oblongius et paulo crassius habent corpus quam Abramis, suntque tergore quam Squali magis nigricante, et auri colorem referente. Porro piscatoribus Romanis Revillonorum vox parvos Gardonos exprimit: reliquos autem mixtim pisciculos fricturam vocant. In Ambra Melignanum alluente, plurimus est hic piscis, quem eo loci Oradigam vocant, Mediolanenses Oladigam, alibi Doradam, quod in eo tractu hujus caput aureo colore fulgeat. Sed et Perusinus Italiæ lacus, omnium longe delicatissimos hujus generis pisces proferre solet.

Abramis fluviatilis.

49. Abramidem Galli atque Angli Græcam dictionem secuti Une Bresme, Placentini Arbolicam, Itali Scardolam sive Scardam, Veneti Russatam vocaverunt. Latior et planior est piscis quam Lasca: cujus generis qui mediocri sunt magnitudine, LutetiæHaseaux nuncupantur. Mihi sane Plestyæ (de quibus jam ante diximus) hujus piscium notas habere videntur: quarum color corporis albicat, et tota mole compressæ apparent. Oculorum pupilla non est ut in aliis nigra, sed veluti crystallina: iris ve {318} ro albissima, ac tredecim squamarum ordines utrinque in lateribus habent.
50. Est et alius piscis Abramidi simillimus, paulo tamen minor ac vilior, quem Galli Une Rosse (quasi vetulam Abramidem) Angli Roche vocant: huncque Abramidis Spurium esse autumant. Is nigricat in tergore Gardonis modo: pinnas quoque rubras habet. Sed quum Abramidi id non accidat, merito ab Abramide diversus esse judicabitur. Corpus habet crassiusculum: caput quoque ad Gardonem potius, quam ad Squalum accedens, levi rubore suffusum: Squamas aspectu tristiore: vilisque est apud piscatores ac vulgus pretii, carnisque insulsæ.

Alburnus.

51. Gallica appellatio Abli seu Ablette quodammodo ad eum quem Ausonius Alburnum vocat, alludit. Hunc Placentini Arbolinum vel Arborinum, ut et Mediolanenses, nominant. Ego circa Versellas in amne Lagogna Ticinum influente Scavardinum a piscatoribus audivi appellari: Angli Bleis nominant. Affatim in Pado capiuntur: a quibusdam Agulla dicitur. Ferrarienses non alia appellatione cum exprimunt, quam Pesquerel vel Stregiæ: cum tamen Stregia alibi sit idem quod Leuciscus. Argenteis tegitur squamis, ac tenuibus: cujus tamen dorsum paululum opacatur. Sex digitos longus est: quam mensuram raro excedit: ex SequanaEpelano est simillimus: vixque ad duorum digitorum latitudinem extenditur. Lineam habet utrinque arcuatam, quæ ejus latera dividit. Nare est parum resima. Mihi negarunt piscatores Mediolanenses Arborinum felle præditum esse: quod ex ipsa dissectione postea comperi. Alburnum, ut reor, ab albedine vocaverunt, quemadmodum et Albicillum quem in Leucisco jam descripsi. Ausonius,
Quis non et virides volgi solatia Tincas {319} Norit, et Alburnos prædam puerilibus hamis.
Alburnus Latinis, Ablette ou Able Gallis, Arborinus vel Arbolinus Placentinis et Mediolanensibus, Scaverdin Versellensibus, Bleys Anglis, Agulla accolis Padi, Pesquerel Ferrariensibus.

Lochia, pisciculus.

52. Delicatissimus etiam est saxatilis pisciculus ubique frequentissimus, quem Galli Une Loche, Me {320} diolanenses Usel, Placentini et Parmesani Gousangle, Locham Romani piscatores, alii Morellam vocant. Quod postremum nostro Veroni fluviatili magis debetur: Lodenses Zedole, Ferrarienses Squaiola nominant. In Rifileto amne (finitimo urbis Italiæ cui nomen est Civita de Castella) Lopole vocantur. Duo sunt horum genera: quorum quæ Gallis Loche Franche dicitur, palato quidem delicatior est: quæ vero cœnosum limosumque tractum incolit, crasso et obeso corpore constans, atque ob id pinguis Lochia cognominatur: valetudinariis admodum perniciosa est. Cæterum Lochias quidam Galli nominare malunt des Perces, quod cum rivulorum indigenæ oblongo, tereti ac lubrico sint corpore, petras videantur perforare: Duos enim habent in branchiis aculeos, utrinque unum ad caudam spectantes, dentium cerastis longitudine, quibus sese impellunt, ut minima inter lapides foraminula subeant. Vivax est admodum pisciculus, minoris digiti crassitudinem non excedens. Pinguis vero Lochia, indicis digiti crassitudine est, quinque digitos longa, tota lituris seu punctis distincta: notasque in tergore et lateribus habet, nunc grandes, nunc parvas ac nigricantes, quibus ipsa etiam quodammodo pulla apparet: sed ventre est candido. Pinnam utrinque unam in lateribus gerit: item sub ventre duas: in tergore vero summo unam admodum parvam, item sub cauda ad anum alteram. Pinna caudæ rotunda est: reliquæ omnes transparentes, obtusæ et latæ. Cirrhis quaternis, duobus (barbi modo) tanquam mystacibus insignis est. Os habet parvum sub longo naso: ejusque intestinum statim a stomacho (quem hepar fouet) recta per ventrem ad anum ducitur. Fel dextro hepatis lobo adsutum: Lienem insignem, et rubrum habet. Cor sub branchiis, suo pericardio obuolutum. Oua singulari vesicula, ut aliis piscibus bicorni folliculo conclusa.

De Boeta seu Gobio fluviatili.

53. Pisciculum alium fluviatilem Parisienses Gouion, Lugdunenses Goiforn, Lodi accolæ Grison appel {321} lant: qui aliquibus Moline, Placentinis Varon, Mediolanensibus Vairon dicitur. Etenim quem nos Gallice Veron vocamus, illi Esbrefon, Hetrusci Jonctium appellant. Vulgus Italicum ad mare positum nullum agnoscit Gobionem fluviatilem sub nomine Gobii, quod neque olim Latini et Græci, imo nusquam Gobionis fluviatilis meminerunt prisci. Nam etsi e Gobionibus dixerint quosdam in fluviorum ostiis aut paludibus victitare, tamen semper de marinis intellectum est. Fluuiatilis sic est ubique promiscuus, ut non alter frequentior piscis, aut magis plebejus occurrat. Itaque de illo Gobione agimus, quem Ausonius Barbis insignitum hoc carmine notavit,
Propexitque jubas imitatus Gobio Barbi.
54. De marino minime intellexit: siquidem ille barbis caret. Porro Gobii fluviatiles retinent in popinis Gallicis claritatem, quam eis idem poeta tribuit,
Gobio non major geminis sine pollice palmis
Præpinguis, teres, ovipara congestior aluo.
55. Romani pisciculorum minutorum nullum habent discrimen, omnesque mixtim conchulis exceptos divendunt, et Morellos nominant. Porro noster hic Gobius calvariis bubulis in aqua proiectis oblectatur, illicque degit: quod scientes Ligeris accolæ, boum calvarias studiose adservant, quibus in Ligerim immersis Gobios alliciunt, quo facilius eos postea capiant. Quemadmodum autem duo sunt in mari Gobiorum genera nominibus distincta, sic altera etiam est Gobii fluviatilis species a superiore dissidens, de qua sequenti capite docebitur.

Gobius fluviatilis alter.

56. Multis cognominibus exprimitur alter fluviatilis Gobio. Nam quod grandi capite constet, Galli {322} Chabotum dicunt, Romani Misoris nomine appellant. Quod autem in rivis pistrinorum aquaticorum versetur, Cenomani Un Musnier appellaverunt, Mediolanenses Un Scatzot et Bot. Hic enim est cui proprie vox Botoli adscribi debet, quo nomine eum Ferraria quoque vocare consuevit. Quemadmodum autem Paganellum marinum jam diximus plurimum a Gobione diversum esse: sic de hoc fluviatili dicendum est. Communis autem Botorum appellatio alludit ad antiquam Boetorum nomenclationem. Eos enim Aristoteles βοίτοις appellat, quos in fluviis sub saxis stabulari tradit. Capiuntur autem a nonnullis saxo percusso, sub quo latent: protinus autem exturbantur, ut qui audiant, et per strepitum tententur. Versellenses Bouteiolum vocant: rustici vero Paganellum.

Phoxinus, qui vulgo Veronus.

57. Pisciculum inter cæteros magis varium Galli Veronum vocant, Angli Menoz, Romani Morelle, Florentia a maculosa cute Pardellum, Mediolanenses Esbrefon, alibi Sanguinerol, cujusmodi ad oras Sesiæ Seruæ et Lenæ reperiuntur. Hunc etiam vulgo Freguereul et Fregueu vocare solent. Crediderim autem Fregaroli nomen huic inditum esse, quod fere semper ovis prægnans sit: atque ob id Phoxinum Aristotelis esse autumo, qui statim fere, ubi natus est, ovis refertus esse vel absque coitu deprehenditur. Squamis caret, atque albus esset, nisi punctis nigris et tenuissimis lituris sugillaretur: ex quo eum Romæ Morellum vocant. Pinnæ laterum multum ad ventrem tendunt: quarum radices quæ corpus pertingunt, rubro sunt colore suffusæ, inde Sanguinaria dicta. Nigricat quoque in tergoribus per intervalla. Linea quæ latera utrinque secat, arcuata quidem est, sed non tantum quantum Borfolis. Albicat sub ventre. Pariunt Phoxini (inquit Aristoteles) ut Percæ in arundinetis, ac fluviorum et lacuum paludibus, quas προλιμνάδας vocant, quæ prope fluvios et lacus stagnant. {323}
Veronus Gallis, Menoz Anglis, Morellæ Romanis, Pardillæ Florentinis, Esbrefon Mediolanensibus, Sanguinerol aliis Insubribus.

Epelanus Sequanæ.

58. Epelanum Sequanicum Lutetiæ frequentem, quasi excellanum, a præstantia qua cæteros sui generis pisciculos excedit, Ferrarienses Borbolum vocant, Alburno simillimum, atque hoc tantum ab eo dissidentem, quod rufas radices pinnarum Gardonis et Veronis modo habet, ac lineam quæ latera ejus secat, versus caudam admodum inflexam et velut arcuatam. Quinque digitorum longitudinem, pollicis latitudinem interdum exuperat. Pisciculus est odoratus, de bonitate et principatu cum aliis omnibus contendens. Rothomagenses Ouellam eo argumento nominant, quod semper ovis prægnans sit. Epelanum si suas squamas habentem conspicias, præ nimia albedinis tersitudine tibi refulgere {324} videbitur. Squamis autem exutus, tergus ostendit variis coloribus emicans in iridis aut arcus cælestis morem.

Tinca.

59. Tinca Italis et Latinis, Gallis Tenche dicitur. Nam ubique suam appellationem constantissime retinuit. Popularis est piscis ac cœnosus: qui quum ubique frequens sit, mirum est, quod a priscis Romanis nullum nomen habuerit. Virides (inquit Ausonius) vulgi solatia Tincæ. Fullonem Aristotelis esse crediderim. Gregalis est Fullo (inquit ille) et partus tempore petit litora tranquilliora. Fullo autem dictus piscis, quod ejus decoctum detergendis lanæ sordibus inserviat. Dorioni γναφεὺς vocatur: cujus decocto (inquit) macula omnis sordesue eluitur. Quod nostri vulgi plerisque pro magno arcano habetur. Tinca Phycidi usqueadeo similis est, ut vulgus Phycidem Tincam marinam vocet. Viridanti est squamarum colore, quas olida uligine obsessas habet, seu mucore lento viscosas: adeo tamen tenues, ut merito iis carere dixeris. Singularem in tergore pinnam habet, eamque parvam: quaternas sub ventre, et caudam rotundam. Os nulla dentium asperitate communitum. Tergus et totum corpus diverso modo fulgere comperies. In Tincarum porro capitibus calculi duo admodum exigui reperiuntur. {325}
Tinca Latinis, vulgo Une Tenche.

Bubulca.

60. Sordidus admodum et vilis pisciculus Gallico vulgo e re ipsa Bouuiera nuncupatur: aliis Peteuse, etymologia a bombis obscœnis tracta. Piscis est Sequanæ alumnus, non tamen usquequaque frequens, ut qui non semper appareat. Nam quomodo Verones pisciculi nusquam Augusto, Septembri et Octobri tibi, aut saltem raro apparebunt: sic Bubulca sero in conspectum venit, plurima vere {326} capitur. Bremmam ac Castagnolam marinam toto habitu æmularetur, nisi corpore esset minimos: planus enim et latus est. Sed et argenteo nitore refulget, atque orbicularem magis habet formam, quam in longitudinem protensam. Trium digitorum longitudinem non excedit, neque sesquidigitalem latitudinem. Soli objecta, nigri nihil habere comperitur, quam in linea quæ spinam comitatur ad caudam. Paruam in tergore gerit pinnulam, oculorum pupillam, omnem nigredinem superantem. Squamis tegitur magnis et latis. Carneum quiddam, ut Cyprinus (quatenus parvum magno licet conferre) in fornice palati ostendit, branchias utrinque quaternas simplices, ac sub ventre totidem: caudam bifurcam. Ore est parvo, dentibus vacuo. Pisciculos istos respui credo propter fellis magnitudinem, quod vix possint exenterari, quin eorum fellis vesica disrumpatur: quo per totum corpus diffuso, plurimum amari in vescendo sentiuntur: id autem sub hepatis lobo dextro coloris smaragdini, magnitudine pisi continetur. Folliculum vento plenum in utero gestat geniculo interceptum. Lienem stomacho inhærentem, rubrum atque orbicularem. Hujus etiam intestina multis in gyrum revolutionibus et anfractibus circumvoluta sunt.

Andromis, vulgo Dromilla.

61. Lugdunenses detortis quibusdam ab Andromide literis Dromillam vulgo vocant, pisciculum quem æstate frequentem habent, hyeme raro. Plinius Medicus lib. 5. cap. 7, Pisces pingues Pelagici (inquit) epilepticis prohibentur. Dandi autem sunt Merulæ, Turdi, aut Scorpio aut Scardus: de fluviatilibus edant eum qui dicitur Andromis. Quibus ex verbis intuli piscem hunc macra ac sicca, et ob id salubri carne constare: quo factum est ut Lugdunensium Dromillam cum Plinii Andromide contulerim. {327}

Spinarella.

62. Spinarellam Galli Une Epinoche vel Epinarde, Cenomani Une Rippe, a similitudine seminis Spinachiæ quod refert, vocaverunt. Itali Spinarolum a spinis quas in tergore gerit, dixerunt, Lugdunenses Une Artiere. Magna pars Italiæ Stratzarigha nominat: quod quemadmodum Stratze, hoc est vilia linteamina, inutilis ac nullius fere momenti sit. Duo ejus genera observantur, utrunque omnium piscium fluviatilium minimum. Hi dum in aqua degunt, aculeos quidem habent depressos: quos si ex aqua producttis piscibus vel leviter contingas, protinus arrectos senties. Horum provectior ternos in tergore, pusillus vero senos gerit, adeo erectos in educto pisce, ut nisi vi deprimi non possint. Alium quoque in lateribus habent, utrinque unum: sunt de Galeorum genere, de quibus jam supra egimus, atque affatim in Nare fluvio, qui hodie Nexra dicitur, capiuntur, potissimum antequam im misceatur Tiberi, ad urbem quam Aorte vocant, paulo supra Otricolim: in qua etiam fricti, aliorum piscium modo, a plebe manduntur. Quo in loco quoties aqua paulo altius solito excreverit, piscatores qui ad Velini lacus oras degunt (qui hodie Pedalucus dicitur) eo se conferunt, et tantam horum piscium multitudinem capiunt, ut ad urbes Narni, et alias circunstantes multa onera transferant. Nostri vero hujusmodi pisciculos ob tergoris et laterum spinarum tædium, respuunt. Sed de sanguine præditorum piscium historia hactenus. {328}