Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De amphybiis quadrupedibus viviparis. Cap. iiii.
1. Cetaceorum nomen jure promerentur ea animalia, quæ etsi piscium more squamis, spinis, pinnis, ac branchiis undecunque careant, tamen interdiu in aquis degunt, piscibusque vescuntur: quamobrem propterea quod terras etiam incolant, atque in earum cavernis noctu delitescant, fœtusque suos pariant, ac uberibus nutriant, amphybiorum nomen habent: Admiranda proculdubio summi illius artificis nostri industria, quæ ut maximis, sic etiam minimis ac pusillis in rebus incredibilem sui admirationem ostendit. Horum igitur cetaceorum amphybiorum naturam, cum piscibus magna ex parte communem hoc loco describere visum est operæ pretium.
Vitulus marinus.
2. Quemadmodum Delphinorum superioribus picturis explicata genera, sues terrestres: sic Phocæ, vitulos: atque hippopotami, equos terrestres proxime imitantur. Adeo nihil esse in terris reperies, quod non idem fœcundissimum mare producere soleat. Igitur Phoca (quem Vitulum Latini, nostrates Bouem, quidam Lupum, alii Vecchium marinum appellant) cetaceus est aquatilis genus, litorale potius quam pelagium, viviparum, quadrupes, pilosum, tota corporis forma, atque adeo mugitu vitulum, aut juvencum referens: amphybium, et magna ex parte per sicca litora divagari, vicinosque litoribus agros terrestrium more depascere ac devastare solitum. Quinetiam vineta ac pomaria, locaque arboribus consita, suis fructibus voracissime spoliat, ac siquando colliculum conscenderit, atque inde secedere cogatur, jam tum quidem pedes ac caput ventrem contrahens, ac totum corpus in globum constringens, maximo in mare impetu devoluitur; non enim tam levis ac facilis est illi {20} pedum ac tibiarum, quam terrestrium, motus. Præterea ossibus in cartilaginum formam ac naturam flexilibus præditus est, reliquum totius corporis carneum, ejusque operimentum durissimum ac solidissimum habens: cujus caussa, potius quam edulii a nobis expeti solet. Unde Augustum Cæsarem vituli marini pellem adversus tonitruum, quos pertimescebat, impetus secum perpetuo circumferri consuevisse referunt. Nobis ad militaria cingula, villosas chirothecas, ac scorteas tunicas in usum venit. Talis autem est ejus natura, ut et extra mare pernoctet, et somno profundissimo etiam interdiu detentus altissime stertat, diutissimoque tempore distentus dormire soleat, fœtusque extra aquam sub quodam abruptæ rupis recessu pariat, atque educet: quos deinde paulo magis provectos, circa decimum tertium diem in mare deducit ac transfert. Ac quod ad ejus exactam conformationem attinet, hoc præcipue animaduertendum est, capiti vitulino nullas auriculas prominere:sed obscuris tantum meatibus auditoriis præditum esse: quæ illi pars est inter cæteras a venatoribus magis letalis experta. Dentes præterea acutos, serratosque, linguam bisulcam, crura veluti imperfecta gerit, quorum anteriora statim a scapulis incipium: manusque habet ursinis fere similes, in quinos divisas digitos, quorum singuli membranis intertexti, ternis articulis, pusillisque unguibus præditi sunt: posteriora vero crura, hoc a prioribus distant, quod etsi in totidem digiios atque articulos divisa sint, magis tamen ad piscium caudas, aut vespertilionum alas, aut anatum vel anserum pedes accedere videntur. Quamobrem ad ambulandum minus quam ad natandum habilior est Phoca. Genitale maribus oblongum est, fœminis ad terrestria accedens, coeuntque animalium retro mingentium more. Proinde Phoca renes solidissimos habet, et forma bubulis similes, ac nullo (ut etiam Delphinus) felle præditus est. {21}
Φόκα, Vitulus marinus: Italis, Vechio marin: Gallis, Loup de mer, ou Veau de mer. {22}
Hippopotamus.
3. Undis quoque mergitur hippopotamus, et dubiam vitam agit, quadrupes est, monstrique aquatici speciem referens: sed marinus non est, Niloque tantum gaudere percepimus: de cujus nomenclatura, hoc non sine magna ratione controversum esse video, quod non tam ejus species ac forma equum terrestrem, quam porcum, vitulum, aut bouem referat. Est enim ejus forma: capite, quod vel bovinum, vel vitulinum dici possit: reliquo corpore ad porci figuram magis accedente. Quamobrem Bisantini, apud quos mihi aliquando vivus hippopotamus conspectus est, vulgari lingua modo porcum, modo bouem marinum appellarunt: quæ res nonnullos, eosque paulo eruditiores, commovit ut dicerent, nostris temporibus visum nunquam fuisse hippopotamum. Cui sententiæ nisi ego rerum potius, quam vocabulorum essem studiosus, facile subscriberem. Verum in diversum me pertrahit, antiquorum numismatum atque hippopotamorum figura: quæ si (quemadmodum in Delphino diximus) naturalem referat, certe plurimum accedit ad eam quam ante vivum animalis corpus Bizantii delineare jussimus. Prius igitur antiquam effigiem te inspicere cupio, ut quantum ad nostram quæ deinceps tibi proponetur, accedat, facilius judices. Desumpta est autem ab aurei Adriani numismatis altera facie, cujus nobis aliquando fecit copiam Jo. Grollerius Insubrium quæstor, antiquarum rerum studiosissimus. {23}
Hippopotamus numismatis Adriani, cujus nobis copiam fecit Quæstor Grollerius. {24}
4. Talis autem est hippopotami, quæ Bizantii vidimus, figura. Caput huic enorme fuit et ad reliqui corporis collationem indecentissimum, quale vaccinum esse diceres, nullis præditum cornibus, auribus ursinis, brevibus ac subrotundis, oris rictu usqueadeo vasto, ut leoninum superaret: certe humanum caput æquare potuisset. Patulas habebat nares, labra repanda atque resima, dentes prorsus equinos, obtusos tamen: oculos ac linguam prægrandes: collum, ut piscibus nullum, aut admodum breve: caudam, ut porci ac testudines, rotundam: reliquum obesissimi cujusdam porci corpus esse diceres: pedes ita breves, ut quatuor a terra digitos vix attolleretur: ungulæ in porci formam diffissæ: quæ res nos inducebant, ut id animal non bene natare, sed fundum fluminis inhabitare, ac passim in Nili profundo divagari crederemus. Omnino enim quicquid hujus monstri, ludis publicis a Romanis imperatoribus populo ostendebatur, id e Nili paludibus adferri solebat: imo etiam quod Turcarum imperatori oblatum, atque a nobis conspectum fuerat, inde processisse certissimum est: cujus rei fidem faciet Colossi figura, Nilum Ægyptium Romæ in Vaticano referes, ex qua nos Hippopotamum ut hic depictum vides, excerpsimus. {25}
Hippopotamus ex colosso Nili alio excerptus. {26}
Neptunius equus a quibusdam hippopotamus, et hippocampus falso creditus.
5. Permagna fuit antiquorum in suis fabulis libertas, quarum venustatem, dum obscura quadam veritatis umbra obtegere conarentur, verisimile quiddam efformaverunt, quod credulas hominum mentes fumosa quadam inanitate obtenebraret. Itaque factum est ab eis, ut quemadmodum volanteis in aere columbas, pavones, aquilas, suorum Veneris, Junonis ac Jovis numinum currus ducere confinxerunt: sic etiam tridente insignem Neptunum a quibusdam veluti hippopotamis per aquas deduci præeuntibus Nereidibus voluerint. Horum autem hippopotamorum ac Nereidum formam pro pictorum libidine in magnam spectantium admirationem sic commenti sunt, ut Hippocampi cujusdam potuis, quam Hippopotami rationem habuisse videretur: quod etiam in Augusti, multa insigniora reddente numismata, capricorno facile apparet. Quis enim hanc capricorni formam genuinam esse unquam judicaverit? Falluntur ergo plurimum, qui vanis antiquorum picturis tantam adhibent fidem: non enim est re vera Hippopotamus cauda Delphinea, aut in girum contorta: neque Romanis alius unquam apparuit fluvialis equus ab hoc, quem supra ostendimus. Sed ea fuit principum, nominis sui celebritati atque admirationi studentium, ambitio: ut dum se terra marique dominari significare vellent, duo insignia utriusque elementi animalia, equum ac Delphinum, inter se conjungerent: quod effictum monstrum quia ad dejectamenti marini figuram (Hippocampum vocant) accederet, etiam Hippocampi nomen quibusdam retinuit: de quo secundo libro suo loco disseremus. Talis autem est equi Neptunii, quem falso quibusdam Hippocampum et Hippopotamum appellare libuit, figura. {27}
Fabulosus equus Neptuni. {28}
Fiber.
6. Sunt etiam mari ac fluminibus sui canes, quemadmodum porci, boues, ac cætera animalia terrestribus respondentia. Horum alii cæteros pisces, veluti venatici canes insectantur, de quibus in cartilagineis suo loco postea dicetur: alii venaticorum canum similitudinem habent, et utranque vitam degunt, marique ac fluminibus gaudent, vorandorum ac deprædandorum piscium caussa potius, quam ut illic quiescant, aut fœtus edant. Hujus generis est, qui Castor et Fiber a Latinis, ab Aristotele Latax, vulgo nostro Beverus, un Bieure, appellatur. Cujus magnitudo, rusticum mediocris notæ canem non excedit: pedibus tamen est brevioribus, neque quatuor digitis a terra elatus, quorum anteriores caninis respondent, atque ungulati sunt: posteriores, digitos oblongiores habent, latiore membrana intertextos, ut in palmipedibus, atque adeo anseribus videmus, quibus in terra minime valet. Quamobrem suas cavernas non longe a litore seligit, e quibus exiliens, protinus in flumen aut mare ad conquirendum victum immergitur. Unde etiam ab Aristotele κολυμβητὴς, hoc est, urinator appellatus est. Cæterum corpore est recurto, catelli pinguis modo, capite brevi ac rotundo, auribus atque oculis parvis et orbiculatis, nare anteriore, ut in felibus diffissa, ac barbis longioribus obsessa, dentibus anterioribus quaternis (ut in muribus oblongis falcatis et validissimis) quorum superiores longi quidem sunt, sed inferiores extra maxillam prominent, superioribus longiores: posteriores ad talpinos aut porcinos accedunt. Pelle vestitur spissa, villosa, ad ichneumonem accedente, nigriore tamen, ex qua chlamydes et chirothecas adversus imbrium et frigoris iniurias conficere solent. Verum ea usque ad caudam tantum talis est. Est enim Castoris cauda, quiddam veluti natura diversum a reliquo hujus animantis corpore: nam ea magis ad piscem accedit. Unde Lotharingis per jejunia in deliciis habetur, quod ea murenam bene præparata ipso gustu propemodum referat. {29}
7. In majori Castore sesquipedalis est, senos digitos lata, duos crassa, quatuor interdum librarum pondo, ad margines in tenuitatem desinens, membrana glabra, ac livida, contecta, super quam linæ quædam squamas dimentientes incredibili artificio depictæ sunt: Cætera introrsum neruosa est, ut integrum piscem pinnis carentem, ac soleam referentem dixeris, qua veluti gubernaculo quodam in aquis utitur. Quod autem ad internam totius Castoris anatomen spectat: in eo certe nihil magis admirandum, aut scriptione dignum esse duxi, quam testes, quibus pro corporis exiguitate, adeo ingentibus ac crassis præditus est, ut hi ad taurinos accedant, in quibus rotundi calculi, ovi magnitudine, mihi plærunque conspecti. Sunt autem hi medendis corporibus permultum utiles: quamobrem a mercatoribus magna solertia disquiruntur, magnoque vænire solent. Fabulam esse putat Dioscorides, quod Castor a venatoribus excitatus, sibi testes execet, cum illuc usque caput extendere nulla ratione possit. Verum quidem esse potest, mercatores aut venatores, post exectos Castoris testes, corpus ita vivum aliquando demisisse, ac nonnullos postea repertos fuisse castores, testibus carentes. Proinde hujusmodi amphybio Europa nostra abundat, ut apud Burgundiones Lotharingos atque Austrios permulti cicures etiam hodie reperiantur. Hujus genuinam formam ex sequenti figura conspicito. {30}
Lutra.
8. Castorem refert (si caudam adimas) quæ Græcis, Latinis, ac vulgo quoque nostro ab immergendo atque eluendo Lutra appellatur: ac quod aquas incolat, piscibus infensissima, quibusdam Græcis ἐνυδρὶς, quodque venatici canis in morem, prædam in fluminibus disquirat, ab Aetio atque ÆlianoCanicula fluviatilis dicta est. Amphybii genus, fibrorum numero adscriptum, hoc tamen ab his distans, quod Fiber utrique aquæ et falsæ et dulci, Lutra mari nunquam immergitur. Caput illi est caninum, dentes quoque ad canem venaticum accedentes: aures Castoris: sed graciliori et longiori est corpore, oblongamque teretem, et in fastigium desinentem caudam gerit. Vulpinis est cruribus, paulo crassioribus tamen, quibus magis in aqua, quam in terra valet: habet enim posteriores pedes planos, et membranis communitos, ut in Castore dictum est: pelle contegitur minus, quam Castor spissa: frequenti ac brevi pilo conspersa, colore nonnihil ad castaneum accedente, quæ nobis per hyemem maximo est usui, magnoque pretio divendi solet. Cujus etiam caussa, nostri venatores magna sagacitate lutris insidiari solent: atque earum vestigia in litore, excrementorumque piscium aristis commixtorum naturam observare solent: piscibus enim Lutra vescitur, lacubus, stagnantibus et quietioribus fluviorum aquis infensissima, quos magna solertia, magnoque impetu exterrens ad litorum cavernulas adigit, ut facilius intercipiat, copiosioreque præda perfruatur: quanquam famem teneris etiam herbarum asparagis arceat. Cæterum cuniculos non longe a litore sibi excavat, a quibus mane exiliens, amplius quam duo miliaria sursum contra aquæ defluxum tendit, ut postea piscibus saturata, facilius secundum aquæ decursum in destinatam sibi cavernam redeat. Plures catulos suis uberibus lactat, quos provectiores, atque adeo matres ipsas, venatores per hyemem defluxis plantarum foliis peruestigare solent. {32}
Lupus marinus.
9. Non est prætermittenda hoc loco Lupi marini pictura ac descriptio: de quo, etsi a veteribus nihil, quod sciam, hactenus traditum fuerit: tam insignis est tamen ejus sive prædonem, sive monstrum marinum dicere volueris, forma, a Labrace longe diversa, ut particularem sibi descriptionem promereri videatur. Amphibium autem est animal, piscibus magna ex parte famem exaturans. In Oceani Britannici litore aliquando conspectum, sic terrestrem lupum referens, ut non immerito lupi nomen apud vulgum retinuerit. Cicurem diu vixisse aiunt, capite enormi, oculus permultis undecumque pilis adumbratos gerens: nare ac dentibus caninis: robustisque barbis ore obsesso: pelle, villis erectiorinbus, hispida: nigris maculis, undique (ut et totum corpus) distincta: cauda oblonga, crassa, villosa ac spissa, cætera lupum referens. Quemadmodum ex pictura, quæ nunc tibi proponitur, facile cernes. {34}
Mus aquaticus.
10. Muris aquatici naturam ac descriptionem ab antiquis prætermissam fuisse miror: cum sit amphibium animal, atque herbosis amnium ripis frequentissimum: id autem ab iis factum est, vel quod ejus utilitatem illi nondum percepissent, vel quod superfluvm existimarent hujusmodi animalis genus inter aquatilia connumerare. Quanquam Plinius ea muri marino aut aquatico tribuat, quæ certe testudini debentur. Sed hoc revera fatendum est, magnam esse hujus cum rattis, hoc est majoribus nostris muribus similitudinem: hoc dempto tamen, quod fœminæ tres excernendis excrementis (urina, fæcibus, fœtu) meatus extrorsum distinctos præ se ferant. Proinde mus aquaticus præter aliorum naturam, etiam maximos amnes natando trajicit: herbam depascitur: ac siquando ab origine sua, ac consueto domicilio recedat, iisdem frugibus vescitur, quibus et cæteri mures. Porinde Nilo, et apud Strimonem frequentissimus est: quo in loco, sub noctem, sereno tempore deambulantes permultos ex aqua in ripam concedere, et aquatiles plantas erodere, atque audito strepitu rursus in aquas demergi multoties conspeximus. {36}