Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De Crustatis locustarii generis, cauda præditis. Cap. iii.
1. In exanguium classe censentur Crustata, quæ μαλακόστρακα Græcis ideo vocantur, quod crusta corticea, non autem squamis, testa aut corio contegantur: tametsi Testudinum genera crusta contegantur pene ossea: quæ quia sanguine prædita sunt, et amphibia, ideo seorsum ab iis quæ sanguinem habent, in amphibiis dicta sunt. Squillarum porro genera, ut et cancrorum et locustarum, crusta integuntur: quales sunt Carabi leves, Astaci, Elephanti majores et minores, Maia, Pagurus, Cancer, heracleoticus, fluviatilis ac marinus: item Cancellus, Pinnophylax, Cammari, Carides, Gibbæ, Leones, Cicadæ, et hujusmodi. Sed quoniam malacostraca dividuntur in Cancrarium et Locustarium genus, primum de Locustario dicendum occurrit. Cancrarium autem genus cauda carere conspicitur, in quo a Locustario ac Squillis maxime differt. Porro Crustata Galeno, Aetio, atque aliis Græcis medicis intelliguntur, quæcunque tenui testa, dura tamen vestiuntur, quo maxime a testaceis differunt. Omnia quidem aiunt duræ carnis, difficilis coctionis, multi tamen esse alimenti.
Ursa major et minor.
2. Ursa, Græcis ἄρκτος, asperis saxosisque locis provenit: ac locustarum modo forcipibus caret, eademque est cum locustis magnitudine. Vulgus Siculum ac Neapolitanum Massacaram nominat. Terrestris Ursi in morem crasso ac recurto est corpore, ejusque colorem habet, unde illi nomen. Proinde tabellis firmis fortibusque loricata est, ut locusta terrestris, cubitalisque nonnunquam est: antennas ad prætentandum iter non habet longas, sed coloris cærulei, bifidas, atque utrinque in lateribus {344} ante oculos duas, cornuum seu cirrhorum munere fungentes. Tota ejus anterior pars unico constas thorace, vulgus plastronum vocat. Quinos utrinque pedes gerit, unguibus robustis ac nigris munitos: falcatas tibias, articulationibus quinis interseptas. Os præterea subtus habet, ut cæterum Locustarium et Cancrarium genus. Arcto (inquit Aristoteles) idem pariendi tempus natura statuit, quod Locustis. Quocirca per ver et hyemem, priusquam ova excludat, cibo laudatur: cum excluserit, deterrima est.
3. Minor autem Arctos per omnia majori respondet. Ligures Ursetam appellant: crassiore est quam Sparnochius corpore, et forcipibus ut Ursa caret. Prætenturis quoque bifidis prædita est, et rostratum caput gerit. Cæterum est corpore robusto et recurto: omnes denique notas cum majore communes ostendit. Sed hic majoris tantum Ursæ iconem apposui. {345}
Ἄρκτος Græcis, Ursa crustata Latinis, Massacara Italis. {346}
Cicada marina.
4. Est et Cicada Locustarii generis. Nam et caudam habet, et crusta integitur, Massilienses Cigale de mar, Romani et Genuenses Cicadam marinam vocant. Quæ autem Venetiis cicadæ nomine divenditur, ea quidem adulterina est. Tenuis est hujus crusta: cruda ita albicat, ut fere transpareat. Una cum pisciculis marinis sæpe suo cortice contecta extrahitur, et simul cum Carpionatis, Bocis, Mænis et Trachuris, canistris inferitur. Natura incredibili fere artificio Cicadæ oblongum corpus decem tabellis affabre articulatis loricavit: quarum prima quæ caudam extremam conficit, pinnas in lateribus expandit. Cauda porro duabus maculis phœniceis subrubris insignita est, quæ duorum oculorum speciem præ se ferunt, estque aculeata et crenata. Prima tabella a cauda incipiens versus secundam, tertiam, quartam, quintam et sextam, pinnulis fimbriatis multiplicibus subtus munita est: quibus dum in mari natat, aquam percutit et corpus incitat. Tres tabellæ, quæ sex prædictas subsequuntur, ternis utrinque pedibus communitæ sunt. Ad cervicis autem initium duo brachia majora oriuntur, quibus cibum apprehensum ori suggerit: sed ea aliter quam cancris vel locustis forpicantur. Sunt enim in longum exporrecta, atque in extremo grandioribus crenis suffulta, quibus quum cibum corripit, ex uno brachio ad aliam brachii articulationem transfert. Horum autem extrema velut in duritiem osseam abeunt, dentiscalpiis conficiendis ob id expetita. Pars hujus piscis quæ capiti contigua est, in exile quiddam terminatur, et contra quam cauda se in latum diffundit. Extra aquam prorsus immobilis et imbecillis est. Aculeum unum habet utrinque ori præfixum ut phalangium et Scolopendra, quo mordicus cibum a pedibus suggestum continet, quem postea dentibus conficiat, et in stomachum detrudat. Dentes illi natura in oris lateribus protulit, unico {347} utrinque ossi crenato, V literæ formam referente infixos. Cujus anterioris partis officium est ea incidere quæ mandit: posterioris vero quæ crenas habet, conterere: Nam idem os, duos habet dentium ordines. Prætenturas duas in fronte breves, ursinis similes ostendit, trifariam in extremo diffissas: ac rursus duas alias in lateribus, prædictis breviores. Oculos habet virides, exertos, quos non alueo ut Cancrarium vel locustarium genus condit: sed ante hos pinnulas exporrigit eis similes, quas in cauda gerit: ex quo multi decepti, caudam caput esse crediderunt. Strias rectas in tergore atque in capitis tabella ductas profert. Pisce dissecto, dentes fortibus musculis moveri conspicientur, cerebrumque adeo esse exiguum, ut vix ordei grani magnitudinem æquet, optici tamen ad oculus perduci apparent. Speusippus (ut opinor) nympham vocavit Cicadam. Nam Astacum, Carabum, Cancrum, Pagurum, Nympham, et Arcton similes esse dixit. Quanquam autem Cicadæ utplurimum suo nomine a piscatoribus Romanis vocentur, tamen in earum applicatione Parnochiis abutuntur. Etenim Parnochiæ Cicadis sapidiores sunt, cariusque divenduntur. {348}
Locusta marina, seu Carabus.
5. Quanquam Astaci Oceano quidem multum sint populares, Locustæ tamen in eo maris tractu rariores esse solent. Has Massilienses Langoustes, Genuenses Alagoustas vocant. Locusta sive Carabus et Ursa tam major quam minor, nullos habent forcipes: quo nomine ab Astaco maxime differunt: Crusta intectorum (inquit Aristoteles) primum genus Carabus, id est Locusta: cui proximum alterum est, quem Astacum vocant. Differt is a Locusta brachiis, quæ denticulatis forcipibus protendit: atque etiam quibusdam aliis discriminibus, quanquam non multis. Hæc ille. Proinde quod ad reliquas differentias attinet, Carabus et Maia hirto sunt corpore: Ursa vero, Astacus, Pagurus, Cicadaque lævi. Et quemadmodum Maia a Paguro, sic Carabus ab Astaco ipsa asperitate dissidet: tota enim corporis anterioris pars Carabi aculeis riget. Hinc crudele illud Tiberii Cæsaris facinibus, qui locusta, apud Capreas, os piscatori cuidam dilacerari jussit. Vescuntur autem Locustæ pisciculis qui circa sua cubilia, quæ in alto locis asperis et cavernosis construunt, oberrare solent. Dentes primores binos habent magnos et concavos, in quibus humor continetur: atque inter hos quædam est caruncula, quoddam veluti linguæ rudimentum ostendens. Gula quoque illis est ante ventrem exigua: Stomachum habent conspicuum, in quo etiam dentes inesse conspiciuntur. Mox a ventre intestinum recta ad caudam finit. Meatus quoque a pectore dependens, ad excrementi ostium pertinet: qui fœminis pro vulva, maribus pro genitalis seminis est receptaculo. Is in descriptæ carnis parte concava, intestinum vero in devexa apparet, ut media inter hos caro insideat. Locustæ dum coeunt, fœmina caudam supinam exponit, cui mas suam applicat. Fœminæ item sub aluo ova in rugas deponunt. Cornibus duobus, asperis, longis, sine prætenturis ante oculos longe proiectis palpant iter, more {350} Astaci, quibus alia minuta et leviora subjacent: inceduntque sua natura ante (cum nihil metuunt) demissis in latera cornibus: at ubi metuunt, fugiunt retro, longeque sua cornua porrigunt. Natat Carabus pinnulis quas sub cauda gerit, atque extrema etiam caudæ pinna, tum quaternis pedibus quos utrinque habet. Anteriores autem pedes majores in natatu non moventur. Pinnas habet in cauda quinas: reliquum quoque caudæ corpus, quinis tabellis lævibus loricatur. Cor Locustæ ex nigro ruffescit. Consulto quidem Locustas clibanis aliquando incoximus, atque hoc pacto sapidiores esse perspeximus, quam quæ inferbuissent. Nam quovis modo aliter incoctæ, Mutim (id autem esse putant piscis stercus) expuunt: cum tamen ea Mutis totius piscis pars sapidior sit. Reliquæ enim pulpæ duriores sunt, hæc vero fluida et mollis: unde vulgare illud apud Provinciales, De la langusta, meglior la merda, que la grusta. Est autem revera Mutis in ostracodermis, ea humida ac mollis pars, ad quam tendit gula: eique parti proportione respondet, quæ in sanguineo genere hepar vel cor appellatur. Galenus locustas inter solidæ carnis pisces enumerat. Has porro Simeon Sethus difficulter concoqui scribit, sed admodum nutrire, et salsi humoris siccique participes esse, ventrem cohibere: feruntque (inquit) si eorum testæ combustæ bibantur cum meraco, renes calculosos repurgare, multumque arenosi lotii educere.
Astacus.
6. Astacum Galli Un homar, Massilienses Un Ligumbault, Genuenses Lumbardo, Veneti Astase vocant. Quinetiam Græcum vulgus antiquam Astaci appellationem adhuc retinuit. Constantinopolitani Lixuda vel Lichuda appellant. Sine humore longius e mari deferri nequit. Quamobrem raro vivus Lutetiæ visitur, putrisque est antequam eo perueniat, quemadmodum et omnia malacostraca. Asta {351} cusa Carabo non magnitudine tantum (est enim ille grandior) sed et ipso etiam colore differt. Carabus enim tantummodo rubet, Astacus ex rubro fuluoque livescit. Carabus blæsos atque acuminatos anteriores pedes habet, Ursinæ marinæ modo: Astacus extentos, ac forcipibus dentatos, partemque moventes superiorem adstringendo ad inferiorem. Cornua præterea ante oculos Astacus gemina habet, sed paulo quam Carabus minora: quibus eodem modo iter prætendit, intus concava: sub quibus alia quoque eodem numero minora latent ac tenuiora: super quæ oculi constituti sunt crassiusculi, non autem (ut Carabi) maiusculi. Læuem habet costam sine aculeis, præterquam anteriore parte, quo loco rostratam ostendit, ad robur in certamine. Dimicant enim Astaci inter se arietum more, cornua attollentes. Pedes utrinque quatuor habent: quorum duo priores in extremo bifidi sunt ad incessum: alii duo natatui magis inserviunt, quam apprehensioni. Tabellas in cauda quinque videas: In collo autem deinceps, hoc est usque ad caudam pinnulas paulo magis hirsutas, quibus in natando commodem utuntur. Astaci a bruma jam ova ferre incipiunt. Aristoteles ante Arcturum ova excludere, abigere jam cocta, atque absoluta ab Arcturo reddere scribit, esseque tum optimum Astacum, cum gravidus est. Plinius medicus de disentericorum cibo pertractans, ac de calore nimio, ostracoderma et astagines optimi cibi esse tradit. Puto autem Astacos eum intellexisse. Simeon Sethus frigidos esse Astacos et humidos putat et multum nutrire, sed ventrem cohibere, vixque concoqui posse, præsertim magnos, parvos autem melius: et eorum caudas, quam chelas (hoc est, crura) difficilius concoqui, crassiorisque succi esse: quapropter condimentis emendari, atque ægris apponi solere: quinetiam ab eorum esu vinum vetus et rubellum potare suadet. Mnesicheo assos elixis meliores esse placuit, et ideo clibano incoquendos. Non parum in eis salsi succi contineri, ut in testatis creditur, minus tamen quam in illis. Nautæ salina ex Astacorum forcipibus fabrefaciunt, in quibus sal in piscatione deferre consueverunt. Indigenæ, qui apud vicos et castella in riparia Genuæ agunt, {352} non Ligumbautum eum ut Massilienses, sed Lupagam nominant: id quod ab incolis portus Veneris accepimus.
Cammarus.
7. Cammarus vel Gammarus, Gallis Escrevisse, Romanis Gammarella et Gambarus, vulgo Græco Caranis vel Caranidia, a Caride nomine detorto appellatur: Cammaro seu Gammaro Padi accolis: apud quos rotundiore est, et magis crenato quam nostri Sequanici corpore, cujus etiam pes sinister dextro crassior est. Verumetiam Gammaros pusillos, quidam fluviatiles Astacos vocaverunt. Genus aliud est (inquit Aristoteles) quod magnitudine cancrum non excedit, facile Astacis simile. Ex quo apparet Aristotelem huic pisci nullum nomen proprium indidisse. Nam ipse eodem loco testatur, quosdam esse inter crustatos minutiores, nullis pene nominibus annotatos. Athenæus author est Gammarum Latine dici genus quoddam Caridis, et καμμάροις vocat, squillarum quoddam genus. Plinius historicus Cammarum diversum a Squilla facit, dum lib. 27. cap. 3. Radicem modicam, Cammaro marino similem esse ait: quo loco cognomento marini adiecto, Squillam intelligere videtur: quod ex Dioscoridis Græca lectione capite de Aconito probatur: ῥίζας (inquit) ὣσσερ πλεκτάνας καρίδων μελαίνας, hoc est, radices nigrescunt in modum cirrhorum Squillæ. Libro item 32. cap. 21. idem Plinius Cammarum enumerat cum sex et septuaginta piscium generibus, cum tamen paulo post Squillam eodem capite pronuntiet, Astacique appellationem lib. 9 cap. 31. habeat. Columella etiam Cammari vocem retinuit, quem inter animalia parvi incrementi numeravit. Martialis,
Immodici tibi flava tegunt chrysendeta Mulli:Concolor in nostra Gammare lance rubes.
8. Labuntur qui Cammarum pro cancro fluviatili assumunt. Siquidem cum Cammarus (ut reliquum Squillarum genus) caudam habeat, Cancer esse non potest. Nullum enim Cancranum genus cau {354} dam habet. Cammarum ergo id esse constat, quod quidam fluviatilem Astacum pusillum dixerunt. Nam quum de Locustario genere sit, tota facie Astacum referat, et cancri magnitudinem non excedat, merito concluditur, Gallorum Escrevissam, antiquorum Latinorum Cammarum esse. Nam ejus bifurca brachia, duabus tantum articulationibus intercipiuntur, quæ duo pedes utrinque forficulis in extremo denticulati subsequuntur: reliqui quaterni non diffinduntur. Caudam quoque ut Cammarus quinis tabellis loricatam, pinnulasque in extremo quinas habet: ambobus idem ferendi et excludendi modus: iisdemque ambo cornibus, dentibus, rostris, mucronibus, tibiis, et externis partibus præditi sunt, quod idem de internis dicere par est. Porro Cammari ventriculum, Mutis undecunque ambit: multi falso ejus stercus esse credunt: ego vero ejus hepar esse puto. Multorum ciborum capax est stomachus, tam miro artificio fabrefactus, ut etiam in ejus fundo alterum os comperias suis maxillis ac dentibus refertum. Tot in lateribus branchias habet, quot pedes. Porro utrinque in cammaris spiraculum seu foramen sub cortice ad latera oris videas, per quod aquam ore acceptam referunt. Quidam porro calculi in Cammari capite reperiuntur, quos Carciniæ nomine vocaverunt. {355}
Cammarus Latinis, Escrevisse Gallis, Gammarella Romanis, Caranis vel Caranidia vulgo Græco, Cammaro seu Gammaro Padi accolis. {356}
Elephantus, seu Leo marinus.
9. Plinius Elephantum marinum sic depinxit, ut ejus delineatio Astaco plane conueniat. Inter marina (inquit) sunt Elephanti Locustarum generis, nigri, pedibus bisulcis. Ego vero pro pedibus bisulcis quaternos intelligo, quos duo etiam brachia utrinque subsequuntur. Addit præterea brachia duo binis articulis singulisque forficulis denticulata, quæ in Astacis cernimus. Nam singula grandia Astaci brachia, binis articulis intercipiuntur, et denticulatis forpicibus bisulcis armata sunt. Quamobrem adultum Astacum a Latinis Elephantum etiam dictum fuisse crediderim: nam Astaci quanto majores exeunt, eo nigriores evadunt. Quod autem ad Leonis appellationem attinet, coniiciendum est Græcos Astacis grandibus nomina immutasse, et Leones potius quam Elephantos appellare maluisse. Nam et Ælianus eam descriptionem tribuit Leoni, quam Plinius Elephanto, qui Leonem marinum inter crustacea nobiliora complexus est. Genera cancrorum, inquit, Carabi, Astaci, Maiæ, Paguri, Heracleotici, Leones. Oppianus,
Τῷν ἤτοι κρυσείς τε λέων, βλοσυρή τε Ζύγαινα.
10. quod sic Lippius vertit,
Magno errore Leo, post hos horrenda Sygæna.
11. Ælianus Leonem marinum Locustæ similitudinis esse scribit, sed corpore magis tenui ac gracili: brachiaque habere tum maxima, tum Cancris similia: et cæruleo colore esse, subnigrisque distingui maculis. Constat igitur Leonem eundem esse piscem, quem Elephantum: ac plurimum eos hallucinari, qui nostras Escrevissas Leones esse putant.
Squillæ, Gibbæ minores.
12. Locustarii generis sunt Squillæ: quarum etsi multæ reperiantur species, minores tamen gibbæ, vulgari nomine minime carent. Caridas Græcum vulgus et Caranidia vocat: Romani a Gambis, id est, tibiis, Gambarellas, quod iis multiplicibus constent. Armorici des Saulterelles: saliunt enim Locustarum more. Massilienses vulgo vetustatis vestigia nonnihil retinentes, Carambotos vocant, deducto a Caride nomine. Qui {357} vero Galli littus Oceani incolunt, etiam a saltatione nominant Cheurettes, quasi capreolas dicant. Parisienses corrupte des Gueruettes. Rothomagenses Salicoquas vel Salcoquas nominant: quarum quæ vaginis adhuc inclusæ sunt, Bouquetæ: iis autem exutæ, des Crevettes appellantur. Veneti vulgo Squillas appellant: quarum frontispicia rostris acutissimis prædita sunt. De his autem sic Oppianus,
Sunt Squillæ exiguæ: sunt parvo in corpore vires,Et magnum et saturo præclarum labraca ventreInterimunt astu: properat, gestitque teneriLabrax pisciculus, qui parvo robore possuntNon dare terga fugæ, non æquo occurrere Marte.Occisæ occidunt hostem, perimuntque necantem,Cum Squillæ rictu piscis sorbentur aperto,Turmatim in medium descendit turma palatum,Et feriunt cornu, quod fronte insurgit acuto.
13. Senos ante frontem gerit valde tenues cirrhos, quibus Dioscorides aconiti radices in fibras minutas abeuntes comparavit: Caudam contractam, in cujus extremo pinnæ sunt (ut in cæteris Locustis) quinæ: quarum quæ medio loco posita est, serratam, spinosam, duram, atque in acutum fastigiatam formam habet. Quamobrem quaternas tantum illi connumeravisse pinnas (ut in Crangone dicetur) satis fuerit. Non sunt audiendi qui Squillarum pedes forcipibus carere putant: Oua pariunt ac procreant ut Lacustæ: sunt enim illius interanea persimilia. Veneris desiderium movent. Efficaces sunt peculiari quodam munere ad mulierum conceptus. Tritæ atque ex oxymelite potæ, lumbricos ac tineas eiiciunt. Harum etiam puluerem aiunt ei particulæ impositam, in qua cuspis sagittæ vel spinæ infixa fuerit, physica quadam attractione eam educere. Quibusdam tractibus adeo grandes evadunt, ut palmum interdum excedant, atque has quidem esse aliis efficaciores credunt. {358}
Καρὶς Græcis, Squilla Latinis, Gambarella Italis, Saulterelles Armoricis, Cheruettes Parisiensibus, aliis Cheurettes: Saillicocques Rothomagensibus, Caranidia vulgo Græco. {359}
Squilla fluviatilis parva.
14. Squilla fluviatilis, sola magnitudine a marina discrepare videtur. Squillarum genere (inquit Aristoteles) continentur gibbæ, Crangines et paruæ, quæ majores nunquam effici possunt. Quibus verbis ego hanc fluviatilem, parvam appellari puto: Quemadmodum enim Ursa parva (quæ Urseta dicitur) cum majori conuenit, vel Cancer marinus cum fluviatili: sic fluviatilis Squilla cum marina etiam conferri potest. Flumina nostra hujusmodi delicias non alunt. Romani eam in venereis epulis singularem habent. Quamobrem lautiores mensas honorare solet: Gambarellam vulgo vocant, quam et Gambarozolam nonnulli malunt appellare: nomine fortasse a Gambaro (quæ nostra est Scaravissa) detorto. Mos est eas vivas asservare, tuncque subfuluæ spectantur: nam coctæ ruffescunt. Longissimo a mari intervallo proveniunt: quod argumentum est eas originem a mari minime traxisse: Squillis marinis multo minores sunt: Tibiolas utrinque quaternas, tenues, oblongas habent, in extremo forpicatas: Cirrhos anteriori parte quaternos, oblongos, tenui filo graciliores, quibus iter quoquoversum prætendant, Latini prætenturas et antennas vocant. Pedes cum utrinque quaternos habeant, duos tamen priores parte anteriore exporrigunt: quibus non ad gressum quidem, sed magis ad corripiendum cibum utuntur. Nam tribus posterioribus tantum incedunt. Pinnulis autem pluribus sub cauda positis in natatu utuntur: quarum quinque in ejus extremo transversæ, earum corpus dirigunt. Harum autem media dura est, et gibbæ in modum ad oras crenata, ut revera pinna dici non possit.
Alia squilla.
15. Est aliud Squillæ genus, gibba multo maius, vulgari piscatorum Romanorum nomine Parno {360} chia dicta. Sunt qui Camerugiam et Sparnochiam vocent. Insignibus notis a gibba differt. Nam ubi in gibbis multiplices cirrhi spectantur (anteriori præcipue parte) pedesque omnes in extremo bisulci, Sparnochiæ duo oblongi tantum cirrhi prominent, et ungues acuminatos more Locustæ habet. Marina, pollicis crassitudinem æquat, semipedem longa est, tibiis quam gibba minoribus. Pinnulas multas ut Squilla sub cauda ad natandum habet, et eodem modo quaternas in extrema parte caudæ: quarum ea quæ in medio sita est, si pinna esset, faceret ut quinque pinnæ, ut in Astacis et Carabis, numerarentur: sed spinea duritie prædita cernitur, ac crenis horridula est. Anteriori autem frontis parte quatuor, cornua æquali fere longitudine videas. In quibusdam vero locis adeo magnæ nascuntur Squillæ, ut prope Spithamen, hoc est, palmum excedant: quæ quidem sunt aliis efficaciores. Crustatorum omnium sapidiores sunt, quas suspicor Aristotelem κράστονες, Theodorum Crangines vocasse. Sunt enim Crangones, Caridum sive Squillarum genus idem cum Romanis Parnochiis: de quibus sic Aristoteles: Squillis etiam gibbis (inquit) cauda et pinnæ quaternæ. Cranginis quoque lateri caudæ utrinque pinnæ adnexæ sunt: quarum pinnarum media utroque in genere spinulis horret: unde perspicuum est, aliquid esse inter medias pinnas caudæ in Squillis, gibbis et Cranginibus, quod spinulis horreat.