Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De testa duriore contectis univalviis. Cap. vii.
Lepas.
1. Univalvium etsi unicam tantum videam Lepadem ab authoribus descriptam, tamen silentio prætereundam non duxi, eam quidem, quam ego in alieno ab hoc mari observavi. Lepas hæc, sive Patella Gallicum nomen habet apud Deppam, apud quos vulgus Berdinum vocat: Alibi œul de Bouc, id est, hirci oculum. Massilienses Lepada, Vulgus Græcum Petaglida, Venetum Pentalene et Petalide nominat. {393} Multis in urbibus ad mare sitis solent in magna quantitate videri, in Mediterraneis raro. Nam cum ad oras Oceani Armoricorum vulgus cautes harum admodum feraces in litore videat, pueri indigenarum incuruum ferrum dextra tenentes incautis supponunt, ut in canistrum, quod sinistra ferunt, melius deturbent. Nam si Lepadem tetigerint, ea illico saxum tam arcte complectitur, ut inde amplius divelli non possit. Cum autem tantum legerint, quantum ferre possunt, tum illi ad vicinos pagos atque urbes circumferunt. Singulari testa, eaque lævi continentur Lepades, saxoque hærentes in dorsum extuberant. Et quanuis saxis adhærendo vivant, tamen cochlearum more serpere possunt: eaque quandoque relicta in pastum feruntur, et alio transeunt. Magnitudo patellæ tanta est, quanta extrema ovi putaminis pars abscissa esse potest. Color testarum livet, vel cinereus est. Cæterum Lepas cornua ut limax exerit, et os et caput habet huic persimile. In imo præterea gerit: quod ovum vel papaver vocatur. Excrementem quoque ab ea parte excernit, quæ capiti adversa est. Carnem habet duram et concoctu difficilem, an paucique succi. Elixæ Lepades condimento redduntur gratiores. His etiam quodammodo similes sunt quas (nam congeneres esse videntur) Athenæus φoλάδας vocat: eas ait nutrire quidem plurimum, sed virus olere, pravique succi esse.
Ἀεπὰς Græcis, Patella Latinis, Œul de Bouc Gallis, Lepada Massiliensibus, Berdin Deppanis, Pantalena Venetis, Petaglida vulgo Græco. {394}
Patella maris rubri.
2. Rubri maris patella, cautibus ut cæteræ adhærescit: sed præter has tabellis (quas in tergore gerit) corneis numero octonis, transversis loricæ modo contegitur, atque undecunque cartilagine obsepta est, multis spinulis horrida, iis persimilibus quæ in stellis marinis visuntur, sesquidigitum lata est, ternos vero longa. Difficile a suo scopulo vulgaris Patellæ nostræ modo aufertur. Ejus caro rubri limacis colorem ac naturam habet: esturque cocta ut Patella vulgaris.
Patella major.
3. Maioris patellæ concha aurificum officinas illustres reddit, apud quos maximi fieri solet, quam pellucidam ac perpolitam in tenues laminas dissecant, ut inde elegantissima vasa incrustent. Univalvia est, ac quadruplo cæteris major, magisque in latitudinem se effundit: quinque autem habet foramina, per quæ aquam admittit atque expellit: unde hanc Aristoteli Aporrhaim vocatam fuisse suspicor. Eam enim more Lepadum saxis adhærere scribit. Natices (inquit quarto de historia) saxis adhærescunt more Patellarum et Aporrhaidum. Theodorus muricem interpretatus est. {395}
Altera Patella major.
De Balano, seu Glande marina.
4. Balanos in genere testatorum annumeravit Aristoteles. Nascuntur ut Thytya, circa rimas, ca {396} uernasque saxorum, quibus multum adhærent, immobilesque sunt, testa lævi contecti. Vulgus Græcum Calognones vocat. Veneti (apud quos frequentes sunt) Moussolos, dum fortasse mytulos dicere student: sunt enim his satis similes. Porro quercinæ glandis formam habent, unde et Balani et glandes Græcis ac Latinis dicti. Sunt qui Spondylos Latinis vocari putent. Plinius vero ad diversa animalia utrunque nomen transfert. Columella inter Concharum genera annumerat. Paulus concharum genus Condylos scribit, quos tu fortasse Spondylos dixeris. Athenæus, A locis, inquit, sortiti sunt discrimina Balani: quandoquidem in Ægypto optimi gignuntur, et suavissimi, tenelli, orique ac ventriculo grati: qui et succum et alimentum præstant copiosum. Decoctum eorum (ut prodit Xenocrates) aluum ciet: qui vero saxis non adhærescunt, acres sunt ac medicamentosi, magisque aluum perturbant: atque urinam minus concitant. Galenus eos in cibo præcipue commendat, qui eo loci proveniunt, ubi aquæ marinæ admiscetur fluviatilis, saxisque adhærent: ii nanque (inquit) dulces et habiliores, plenioresque, copiosum præbent succum, quo et abunde nutriunt, aluumque permovent, ori ac stomacho pergrati, tenerioremque habent carnem, et urinam cient. alim.
Mytulus.
5. Ad Græcorum antiquorum Balanum, recentiorumque Calagnonem, ac Venetorum Mussolum plurimum accedit Mytulus qui et Musculus, Oceano frequentissimus, Vulgo Gallico Moule. Parcius in Adriatico capitur, Venetis Conchola nominatur, Romam rarissime adfertur. Mitylenenses Midia vocant. Clusiles et reseratiles habet testas, intus ac foris læves: labra tenuia, corpus oblongum, altera parte latum, altera turbinatum. Connectuntur Musculi inter se, favisicant et aceruantur Muricum modo. Nascuntur more cæparum, ut minores subinde oriantur juxta veris initium, algosis et arenosis locis degunt. Falluntur autem qui duo marinorum Mytulorum genera constituunt: eorum nempe alterum fluviatile est. Nam μὺς vel μύαξ, omnium Græcorum consensu, idem cum Mytulo et Myaco vel musculo Latinorum est. Marinus autem villos habet extrorsum more pinnæ, ab ea parte testæ qua scopulis hæret, per quos alimentum exugit, atque arenulas et marina dejectamenta attrahit. Hinc fit ut qui musculi locis arenosis crescunt, aut inter testas figlinas gignuntur, deteriores evadant: qui vero algosis tractibus nutriuntur, meliores ac multo gratiores sint, ubi multa dulcis aqua marinæ permiscetur. Mytuli cancrum pinnæ modo in concha nutriunt, orbicularem, parvum, suis sic membris absolutum, ut et incedat, et alatur, et ova excludat, grandi lente multo majora ac crassiora. Humi accubant Mytuli, cum tamen Glandes sive Mussoli adhærendo pendeant. Galenus undecimode medicamentorum facultatibus, capite de Vipera, Mytulorum vires exponit: Dioscorides Ponticos laudat. Plinius Mytulorum jusculum aluum et vesicam exinanire tradit, interanea distringere, omnia adaperire, renes purgare, sanguinem adipemque minuere. {398} Utilissimum hydropicis medicamentum, mulierum purgationibus, morbo regio atque articulari, idem fellis, pulmonis, jocineris, splenisque vitiis ac rheumatismis prodesse ait: fauces tamen vexare, vocesque obtundere: sed et ulcera quæ serpunt, item carcinomata persanare. Caveto autem ne pro mytulo, murem marinum (qui Græcis μῦς θαλάττιος dicitur) accipias. Est enim piscis mediocris magnitudinis, Cretensibus familiaris, inter sanguine præditos connumerandus.
Μύαξ Græcis, Mytulus Latinis, Moules Gallis, Midia vulgo Græcorum, Conchole Venetis.
Mitulus fluviatilis.
6. Fluuiatiles Mytulos Insubres Squiozole vocant, Marinis alioqui similes, nisi magnitudine differrent, et subrecti apparerent, atque humi pinnæ modo infigerentur. Sedem non mutant. Grandi hiatu suas testas pandunt, quas reseratiles clusilesque habent, tenues, intus glabras, pictorum coloribus accommodatissimas. Gustus ingrati percipiuntur, ex quo μύες κυνώδους ab Athenæo vocari putantur, acsi Mytulos caninos dicat. Gallis Moules d’estuc dici consueverunt.
Pinna et Perna.
7. Pinnarum alteram minorem, alteram autem majorem agnoscimus. Minor bonitate præstat: {399} Concharum generis sunt. Utraque duabus grandibus patulis conchis constat. Vulgarem nomenclaturam in Græcia retinent, antiquæ fere persimilem: quæ quod byssum, vel sericum lanæ consimilem gerunt, Genuensibus pinnæ lanæ appellantur, Massiliensibus Nacre, Venetis Asturæ. Sed et multa quoque conchylia eodem hoc nomine appellare solent. Raro Venetiis conspiciuntur, Romæ multo rarius, nunquam Lutetiæ: cum tamen alibi nautæ lintres plenos in forum piscarium (urbium Græcarum potissimum) aduehant ac divendant. Ambæ testæ intus argentea tersitudi ne resplendent: minor foris magis albicat, intus autem ad cæruleum accedit. Cæterum qui pinnam nunquam viderit, Mytulum pedem longum et semipedem latum sibi confingat oportet. Pinna enim eodem circino quo Mytulus (quam Moulam vocamus) tornata est: atque ejusdem coloris testam habet. Minor itaque mollibus in gyrum spiculis obtusis hirta est, valuasque continuo cardine toto latere annexas claudit ac reserat, qua inquam parte planior esse constat. Qua autem parte sese in latum expandit, eadem byssum, id est laneum villum (mytuli modo) continet: quem ternis digitis longiorem exerit. Est autem veluti capillamentum quoddam coaceruatum, prædurum, ac nigrum, quod lapillis affigitur, limumque ac spurcitias inde ad stomachum attrahit. Nam cum Pinna longa sit, et subrecta stet, turbinatiorem partem suffixam habet: latiorem autem sursum ex aqua attollit, præcipuamque internæ partis humo propinquiorem ostendit. Nam et major Pinnæ capacitas in sublime attollitur: in qua etiam plerunque tres pinnoteres videas, aliquando duas, ut plurimum unam. Frustra creditum est Pinnam pisciculis ali, morsuque a Pinnophylace admoneri, concludere conchas, et intus pisces exanimari. Quod siquidem verum esset, oporteret omnibus intus inesse Pinnophylacem, sed decem aperies, antequam unum Pinnophylacem comitem reperias. Cum itaque iis, quas dixi, rebus nutriatur, indigenæ quoties Pinnas incoquunt, stomachum inde auferunt, quod non quidem in crudis, sed jam coctis Corcyrenses efficiunt: multis nanque modis edi possunt. Sunt enim qui in {400} testa modico pipere et butyro addito suppositis prunis incoquant, quem ego modum meliorem esse puto. Eæ nanque, quæ ex jure incoquuntur, gustui non ita placent. Pinna raro semipedalem excedit longitudinem. Neruos habet, quos nonnulli (ut Plinius in Perna) sphondylos vocant, quibus utraque valua soluitur ac contrahitur. Genus hoc Venetiis non visitur: tamen in Propontide latera ejus sinus, qui Nicomediam fertur, qua terram pertingunt, pinnarum frequentia crispa apparent.
Perna seu major Pinna.
8. Maior Pinna pelagia est, rugis profundis caret: duriore crusta contegitur, bipedalis sæpissime inuenitur: pinnophylacem ut minor alit: uliginoso ac palustri tractu nascitur, profundiore gurgite immergitur: multum ingrati saporis. Stant Pinnæ velut suillo crure longo in arena defixæ, hiantesque pedali non minus spatio: intus illis pro spondylo grandis caro est: ambæ cum subrectæ in terram defixæ sunt, pabulum per eas setas (quas Aristoteles byssum vocat) alliciunt. Sua sede non dimoventur quin pereant: nisi iterum eodem statu, humi defigantur. Nam cum eis natura hæc insit, ut rectas stare, et per villos arenulam attrahere necesse sit, jacentes vivere non possunt. Cuspidata valuarum pars quinque digitorum profunditate humi defixa, reliquum corpus erectarium in sublime sustinet: non quod radices ibi habeat: nam undique continua est, nullo foramine hiulca, nec in rimam aliquam dehiscens. Pars autem quæ a terra eminet, in latitudinem protensa est, atque in superficie rotundatur: quemadmodum si ab utroque latere semicircularem lineam secueris, reliquum triangulum, ab ima parte in acutum tendentem efficies. Labra sunt illis in gyrum tenuia, duabus grandibus patula conchis, intus pellucidis, foris scabris. Aristoteles quinto de historia, tradit hanc custodem aliquem continere, multisque accidere, ut plures secum etiam tales comites habeant. Theophrastus libello de gemmis non quidem Pinnam margaritas proferre ait, sed concham aliam Pinnæ similem. Libro item secundo capite 24. de Pinnophylace et pinna: Et animata (inquit) quædam non nisi in animalibus possunt creari, ceu quæ in conchis nascuntur. Verum eorum obscura est origo. Porro vel in animalium genere permulta ejusmodi facere natura videtur, ut aliis alia ad generationem salutemue utilia sint. Paulo post, Neque enim vita fortasse conchis possit servari, nisi opera Cancri. Oppianus, {402}
Muscosos inter scopulos, cautesque profundasPinna colit: duro tegitur sub tegmine testæ.
9. Paulo post de Pinnophylace,
Communemque domum, simul et communia tectaCancer habet: Pinnam pascit, pinnamque tuetur:Hinc Pinnæ custos fertur cognomine Graio.
Margaritiferæ conchæ.
10. Athenæus author est, Concham apud Indos Berberim et Berberion, Androsthenis testimonio, ab indigenis vocari, ex qua margaritæ vellantur. Cujus forma Pectunculo similis est, sed neque striata est ut Pectunculus, neque ita aspera, unicamque tantum auriculam habet. Chares Mitylenæus similem ostreæ concham esse prodit, sed oblongam et crassam, carne intus ampla et odorata. Plinius secundus Cochlearum margaritiferarum genera multa esse tradit: Cujus notæ sunt Pentadactyli, Melicembates, Echinophoræ, et permultæ aliæ. In summa, dubium non est multas conchas Margaritiferas esse, multo quidem magis, quam vulgares nostras ostreas ac Mytulos, qui quum his etiam abundent, eo minus mirandum est, etiam minimas exterarum nationum conchas longe ditioribus margaritis refertas esse: id enim de quibusdam conchis, quod de nonnullis fluminibus auriferis dicere possumus.
Tellinæ minores, quæ basilicæ et regiæ.
11. Concharum omnium minima Tellina Venetis, Romanis Tellina regia, Gallis Flion vocatur. {403} Hanc non agnoscit Lutetia: Raro etiam a Massiliensibus visitur: Lesbi incolæ Chinades vocant. Rustici Romani in saccis per urbem Tellinas circunferunt, quas modiolis divendunt. Cum enim exiguo corpore constent, nec facile aperiantur, gustuique gratæ sint, mirum in modum ob id expeti, bellariorumque loco assumi solent: quarum tenuiores atque exiliores, basilicas, hoc est, regias appellant. Ichthiopolæ Veneti aqua marina demersas in lagunculis adservant. Anconitani Calcinellos nominare malunt, idque ad discrimen alterius conchæ quæ ab iis Chalcene appellatur. Cæterum lævis est Tellinarum testa, candida, nequaquam striata, crenulis tenuissimis denticulata, in longitudinem diffusa et angusta, mediocriter fortis, et quodammodo teres: locis arenosis et litoribus frequenti fluctuum impetu agitatis reperiri, ac cum cæteris sui generis de saporis principatu contendere solet. Dioscorides, Galenus ac PaulusTellinarum decoctum, lævem ac lubricam aluum facere prodiderunt. Est autem earum caro mollior, quam reliquarum conchularum. Harum quæ paulo plus extra aquam manserunt, testas pandere, hiantesque arenulas excipere solent, de quibus Romani merito plurimum conqueruntur. Quamobrem multo meliores sunt in urbibus, quæ mari alluuntur, ut Venetiis et Januæ.
Τελλίνη Græcis, Telline regia Latinis, Calcinelli Anconitanis, Flion Gallis, Chinade incolis Lesbi, Tellinæ Venetis et Romanis.
Chamæ.
12. Chamarum aliæ quidem læves, aliæ asperæ: illarum major quidem numerus, harum vero unum {404} tantum genus. In quibus nominandis vulgus Gallicum cum Italico conuenit. Siquidem nostri majores Chamas des Flammes, minores vero des Flammettes nominant, quod cum jure incoctæ, non secus ac piper fauces, et os inflammare soleant. Italicum vulgus majores ChamasPeverazas, quasi piperatas, nominat: minores vero Peveronos, quod piper haud tantopere redoleant. Harum enim e mari recens aduectarum carnem quicunque paulo liberalius degustaverit, quendam saporem in eis gratum, sed gulam provocantem ac piper redolentem comperiet. Chamarum (inquit Ælianus) quædam in litoribus dispersæ jacent, nonnullæ algæ subjiciuntur: aliæ in limo delitescunt, quædam in saxis stabulantur. Sed et harum rursus nonnullæ nigerrimæ sunt, aliæ argentei coloris, aliæ asperæ, aliæ læves. Hæ quidem digitorum compressu confringuntur, illæ vero vel ægerrime saxo conteruntur. Porro inter Chamarum genera (inquit Plinius) sunt tracheæ læves, pelorides, et glycimerides. Cæterum quæ Chama Latinis dicitur, eadem Italis Cappa, Gallis autem Coquille appellatur. Alias autem his congeneres Itali addito cognomento Cappas sanctas, Capperozolas, Cappas longas, et hujusmodi vocabulis nominant: De quibus nunc est seorsim disserendum.
Piperata Chama.
13. Chamam piperatam Veneti Beverazas vel Peverazas vocant ad discrimen majorum, quas Biveronos appellant, palustre est concharum genus in cœno degens quod Anconitani et Ravennates Chalenam vel Chalcenam nomine a Chamula detorto vocitant. Biveroni autem dicuntur, vel quod ob piperis saporem sitim excitent, vel quod illæ perpetuo bibant, neque diu sine aqua servari possint, atque in forum allatæ, et aquæ immersæ, geminam atque oblongam exerant ligulam, ut cochleæ modo perpetuo sitientes moveri percipiantur. Supra modum fragiles habent testas, læves ac compressas, non {405} autem ut aliæ conchæ orbiculares: verum usqueadeo tenues, ut transpareant. Cardinibus non junguntur invicem infarctis, sed neruo, ut ostrea. Labra non habent crenata, sed lævia, magisque in rotunditatis ambitum circinnantur, quam Tellinæ.
Piperata Chama Latinis, Venetis Beveraza, vel Biveronus, vel Peveraza, Chalene vel Chalcene, Chalcinella vel Chalcera Anconitanis et Ravennatibus.
Chama lævis.
14. Omnium concharum albissimæ sunt, quas Chamæleias Græci vocaverunt: Galladæ autem (ut reor) Aristoteli dicuntur. Tantam magnitudinem adipiscuntur in Oceano, ut quaternorum digitorum latitudinem, senorum autem longitudinem exuperent. Quæ res multo perspicacius innotescet ex iis qui a Divorum Jacobi aut Michaelis persolutis votis redeuntes, testas ea qua dixi magnitudine de suis pileis appendunt. Frequentius Romæ, quam in quavis alia urbe divenduntur cum Tellinis ac Pectinibus: Magnitudine quidem juglandis, corpore fere orbiculari, glabro, fragili, pellucido, rotundo, labris ac testa tenuibus, lævibus, non autem denticulatis. Facile a calido tanguntur: quamobrem mox hiantes sua labra pandunt: quo fit ut parum diu absint a mari quin exanimentur, lævique illisu frangantur: suam quoque aquam facile amittunt, multasque arenulas recipiunt, a quibus quod elui difficile possunt, vulgo respuuntur: Sed recentes, et adhuc viuæ, Tellinis certe posthabendæ non sunt. Indigenæ Caparozas vel Caporozolas vocant. Nam Cappæ nomine Itali Chamas intelligunt. Moueri autem a se Chamæleias, ac sedem in litore mutare compertum habeo. Quæ res ei innotescet, qui has in vase aqua oppleto immerserit, quod Veneti plerumque faciunt, ut minus exanimes servent, neve arenis conspurcentur, aut deteriores evadant. AetiusDioscoridem ac Galenum secutus, Chamulas vocavis: {406} Chamarum (inquit Dioscorides) conchularumque exigua aqua decoctarum jus, aluum ciet: quæ tamen appellatio non minus patet, quam ostreorum. Omnia enim testa contecta comprehendit: quinetiam pro testa ipsa nonnunquam accipitur. Conchylia Plinius medicus lib. 5. cap. 1. appellat: Nihil (inquit) ex eis quod pingue est sumant, ut Isices, Pectines, et Conchylia. Aetius lib. 2, Marinorum (inquit) erinaceorum et conchularum, vetustorumque gallorum jura ventrem deiiciunt. Porro Conchylia quædam Herodotus in montibus Ægypti nasci ac procreari tradit.
Chama trachea.
15. Chama trachea, valuas eodem modo quo lævis tornatas habet, estque rotunditate pene orbiculari constructa: hoc tamen inter se differunt, quod illa lævi quidem testa, hæc vero, aspera claudatur, Pectinis modo striata: sed Pecten rectas habet strias, illa vero transversas, crebras et profundas. Dura est admodum chamarum asperiorum testa, si cum lævibus conferatur. Ea enim non nisi valido ictu perfringi potest, cum tamen aliorum fere omnium lævium debili digitorum compressu aperiri possit. Chama præterea trachea in arena circa litora reperitur: extremas enim iniurias ob testam duriorem minus reformidat. Labra haudquaquam in gyrum (ut Pecten) denticulata, sed Mytulorum more lævia habet, moveturque ut limax, ut ejus concham nonnunquam profundius saburrantem conspexeri {407} mus. Fortibus nanque spondylis constat, quibus testas movendo etiam per arenam lumbricorum more conscendit. Quamobrem Icesius carnem ejus duriusculam, mali succi, parum nutrire, facile excerni, marisque salsuginem referre pronuntiavit. Diphilus autem stomacho gratam esse tradidit: cujus ego sententiæ expertus facile astipulor.
Χαμὴ τραχεῖα Græcis, Chame aspera Latinis.
Chamæ pelorides.
16. Regias aut basilicas Chamas Galli Pelourdes, ad Peloridarum vocem accedentes dixerunt. Massilia Clonissas, Veneti Biveronos vel Piveronos, Genuenses Arsellas, Hispani Armillas, Anconitani, Ravennates et Ariminenses Pouerazos, quasi pauperculos nominant, quod illic nimium popularis, pauperibusque offerri solita sit. A luto autem, in quo tum manibus, tum retibus everruntur, nomen habent: pilos enim lutum est. Alii dictas a Peloro monte Ciliciæ volunt. Differunt autem a Calcinellis, quod turbinatiori et grandiori corpore constent. Calcinellæ enim (quæ et Beveraze dicuntur) compressiore sunt forma, testa translucida, ac multo quam Chameleios teneriores. Media autem est inter asperam et lævem constitutione ac natura. Non enim ita horret ut aspera, neque ita glabrescit ut lævis: albo præterea ac fuluo emblemate distinguitur: unde Caparozolam dici puto, quod ex rubro subfulva sit. Ejus autem caro durior est, quam lævium Tellinarum et Peverazarum. Emollire aluum traditur. Sed et Diphibus copiosum, bonumque succum gignere tradit, et stomacho gratum, nec facile excerni.
Chama nigra.
17. Est et alia lævis Chama a cæteris hoc distans, quod cum lævis sit, tamen et robore testæ cum aspera facile certare potest. Clonissa quidem major est, et plerunque nigricat. Cardinibus quoque, quibus valuas conjunctas habet, a prædictis etiam differt. Præterea non ita ut prima lævis in rotunditatem turbinatur, nec ut Peloris plana est. Crenas haud ita profundas in labris habet. Quum autem Ælianus in Chamis quasdam esse nigras, ac reliqua genera alba esse protulit, hancque unicam pro majore testæ parte nigricare videam, facile mihi fuit coniicere, hanc ÆlianiChamam esse, ac fortassis antiquorum Glycimeridem. Nam et Peloride major est et dulcior: neque piperato gustu percipitur.
Chama Glycimeris.
Pecten auritus.
18. In concharum genere solum Pectinem altera parte planum agnoscimus: a cujus parte superiore testa tumida, binis ut plurimum auriculis insignita, emergit: atque ita striata quemadmodum {409} testudines rugis imbricatæ, quæ Nichia dicuntur. Pectines inter bivalvium genera, post Pinnam, majoribus conchis præditi sunt, quas habent scabras, reseratiles et clusiles, nullis cardinibus pyxidatim infarctis conjunctas, sed neruo tantum nigro ut in ostreis videmus obfirmatas. Parte plana tanquam prona solo accubant: supina enim tumida: aures utrinque habet, per quas exerere linguam Aristoteles tradit. Sunt tamen inter hos nonnulli unica tantum aure præditi. Proinde dehiscentibus, si digitum in rimam admoveris, ita se comprimunt, quasi cernere videantur. De horum autem motu sic habet Aristoteles quarto de historia animalium, Concharum (inquit) aliæ se movent ut Pectines: quos etiam volare nonnulli aiunt. Quod Aristotelis dictum intelligendum est, quum de ferramento quo capiuntur pectines, sæpe exiliunt: quem motum non quidem gressum {410} non incessum, non etiam natatum, sed impulsum quendam esse dixeris. Pecten enim cum præter aliorum normam partem habeat pronam ac supinam, mirum esse non debet, si tantum potest ut de ferramento exiliat. Hunc enim in vase aqua referto observare poteris eodem modo quo Chamarum genera se multum extra testam exerere ac moveri. Sunt edendo Pectines, sed non tam grati, quam Pectunculi, neque ita frequentes: raro enim capiuntur. Purgatur vesica, inquit Plinius, Pectinum cibo: subrubra constant carne, in agro Tarentino laudatissimi, et grandiores, qui Auriti Pectines appellantur: unde Horatius,
Pectinibus patulis jactat se molle Tarentum.
19. Cæterum in Pectinibus ac Pectunculis cancri enascuntur rotundi, quanuis utrinque pedibus forpicatis, mollique cartilagine contecti. Heracleoticos autem multo magis quam marinos, vulgares laudare solent.
Pectunculus.
20. Pectunculos Parisienses et Rothomagenses Petoncles vel Hannons appellare consueverunt. A Pectinibus hoc dissident, quod parvi sint, et utranque concham, Chamæ modo, tumidam ac concavam habeant, striis rectis asperam. Sed a Chamis tracheis hoc etiam discrepant, quod Chamæ transversas lineas, Pectines autem labra in gyrum crenata ostendant. Sunt qui sancti Jacobi conchylia vocent. Anglicum vulgus Cochles vocat: Romani rustici, qui Chamas læves et Tellinas ex mari in forum piscarium adferunt, eos quoque ad mensuram Tellinarum modo divendunt, quos et Conchulæ nomine vocant, sed Gongolam pronuntiare malunt. Cibis plurimum expetuntur. Quamobrem eos inter alimenta recensuerunt Medici. Subalbida carne constant, gustui pergrata, quam Græcum vulgus {411} crudam etiam edit. C. Plinius medicus Pectunculos iis dabat, quibus de calore nimio stomachus laboraret: quos tamen inter pisces duræ carnis multis locis recenset. Hoc autem præstantiores censentur, quo majores sunt, testaque magis concava, et colore nigriore: æstate quidem optimi, quo maxime tempore augeri, plenioresque fieri, pro lunari potestate solent. Mitylenenses cæteris præstant, et magnitudine, et succi probitate. Numerosos fert Pontus, sed exiles. Alimentum autem uberius corpori exhibent, quam Chamæ: sed succum deteriorem procreare traduntur, et qui non tam facilem aluum faciat. Concoctionem tamen promptiorem admittunt, quam ostrea, urinam cient: et ea quæ circa vesicam sunt ulcera vel sordida, juvant, etiam si escaram contraxerint. Pectunculi omnes facilius concoquuntur, stomachoque et ventri magis grati sunt, si cumino et pipere condiantur. Sunt tamen ex iis quidam, quorum conchæ in superiori parte horrent, iisdemque quo prædicti canalibus striantur, quos sane congeneres esse puto.
Κτεὶς Græcis, Pectunculus Latinis, Petoncles Gallis quibusdam, Hannons Rothomagensibus et Parisiensibus, aliis sancti Jacobi conchylia. {412}
Dactylus seu Unguis mas et fœmina.
21. Dactylos alii Donacas, alii Aulos vocant. Horum duo genera reperiuntur, mas et fœmina. Anglicum vulgus Pitot vocat, quo ut et Neustrii in piscatione tantum utitur. Venetiis tamen sunt edules, et cum conchis longis plerunque divendi solent. Vitam fœminæ in arena traducunt, mares in eo lapidis genere quem Glastrum vocant, nec unquam alibi visuntur, qui etiam nonnunquam oblongi esse solent. Auidissime hunc appetunt reliqui pisces. Quamobrem natura munitissimo vallo eum occultavit, ut inde nisi valido ligonis mucrone aut pala ferrea effodi aut avelli possit: unde Oceani piscatores in recessu maris, palis ad id dedicatis utuntur. Veneti Cappas longas nominant. Mares autem valuas utrinque clusiles ac reseratiles (fœminis modo) longas, sed crassiores habent, duabus extremitatibus detectas, ex uno tantum latere connexas. Promuscidem ex conchis exerunt, duram, crassam, et fere cartilagineam, qua terram arrodunt: quam (dum timent) in concham retrahunt. Porro iidem valuas interna parte glabras, foris virgatas, et multa scabritie horrentes, ea longitudine qua fœminæ, gerunt: ac parte anteriore qua promuscidem exerunt, apophysibus ex concha eminentibus, seu aculeis ordine deinceps dispositis horrent. Fœminæ sinuosam ea parte concham habent, et foramen amplum: posteriore autem (qua conchæ cardinibus seu nervis invicem fulciuntur) aliquid gerunt, muliebri pudendo simile. Multam arenam deglutiunt: quamobrem nisi ab ea bene repurgatæ vix edi possunt. Porro dactyli, etiam Solenes a Latinis dicuntur. Galli des Cousteaux, quod cultri manubrium referant, Cappæ longæ Italis, Conchæ longæ Plinio. Harum duo etiam discrimina vulgo Veneto agnoscuntur, quorum alterum Capa da ferro: alterum Capa da deo vel da detto (quod ex {413} sua theca solo digito sine ferro eximi possit) cognominat. Solenes enim fœminæ rectæ in arena stare solent: cumque omnia silent, sursum e profundissimo foramine emergunt: in quod (strepitum audientes) protinus sese abdunt: unde nisi pala ferrea in transversum supposita, ac profundissime impacta avelli possunt. Id est quod Plinius (Aristotelem secutus) intellexit, Solenes fugere admoto ferramento. Subtrahunt enim sese inferius, et subsidunt ad ima. Ungues ex hoc dicti sunt, quod ad similitudinem unguium læves sint. Aules vero, quod binis quidem conclusi valuulis uno tantum latere conuexis, tereti tamen et fistulæ modo oblongis, intusque concavis, spectentur. Donaces quoque quod arundinis modo vacuum intra se spatium obtineant. Fœmina ergo a mare hoc differt, quod conchis includatur albis, glabris, fragilibus, nullam habentibus partem quæ prona aut supina dici possit. Cæterum omnibus hoc proprium est, quod jusculo incoctæ, id crassiusculum reddant: copiosumque, sed glutinosum et malum succum procreare traduntur. Verum quo grandiores, eo præstantiores sunt, vigentque maxime æstate. His quinque vocibus, Aulo, Dactylo, Solena, Donace et Concha longa Plinius seorsim ad hunc piscem significandum utitur. {414}