CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

De testa duriore contectis. Cap. v.

1. Testaceis duris, quæ Græci ὀστρακόδερμα vocarunt, substantia intus est carnea ac mollis: foris autem lapidea, quales sunt conchæ et ostrea. Quo in genere turbinatos exangues connumeramus, quos {377} στρομϐοειδεῖς vocant, ut etiam bivalvios et univalvios, Græci διθύροις καὶ μονοθύροις vocant. Univalvii autem singulari testa continentur, bivalvii clausiles et reseratiles sunt, cujusmodi sunt qui parte altera ligata, altera soluta constant, ut et concludi possint et aperiri. Est et in horum piscium exterioris testæ artificio magna varietas: commune tamen omnibus, ut eorum testa intus æqualis lævisque sit: crassitudine quoque differunt, ac tenuitate, tum totius, tum etiam partis. Aliis enim labra tenuia, aliis crassa. Nonnulli pectinatim divisi, striative sunt, alii læves, alii scabri: Alii quum binis quidem conclusi sint valuulis, utroque tamen latere conuexam habent formam. Testacea omnia aut immobilia sunt, aut parum omnino motus adepta: quæ autem mobilia sunt, ea plures partes habent, quam immobilia: quanquam utraque paucis constent partibus. Mouentur parte dextra, non ad claviculam, sed in adversum: cui generi peculiare est, ut testæ ea pars, quæ a capite remotissima habetur, in anfractum retorqueatur. Suum autem operculum omnia testacea jam ab ortu naturæ ostendunt: est autem hoc, crusta quædam prætenuis ac congenita qua concluditur eorum caro, atque ab iniuriis externis vindicatur. Omnia vel hoc argumento olfactu gustuque prædita esse constat, quod eminus accedant ad eas escas, quarum odorem persenserint, quarumque sapore plurimum oblectantur. Quinetiam testatis omnibus nescio quid inesse videas, ut et crustatis, quod cordis illis sit loco: sed id eminus latet. Est autem in media carne disquirendum, aut inter partes quæ cibum recipiunt, et quæ excrementum emittunt, si fixa degunt: aut inter partem dextram et sinistram, siquidem incedant. Universum autem testatorum genus, plantæ simile respectu gradientium animalium est: in quo sexus discrimen nullum omnino perspicuum est. Unum saltem ex his genus cochlearum coire perspicuum est: sed an ortus earum per coitum sit, necne, nondum satis exploratum habetur. In summa fatendum totum hoc animalium genus inter animalia et plantas ambiguum esse, et velut in ambobus constitutum generibus. Nam ut planta sexu maris et fœminæ caret, nec in altero generat, ut animal: nullum ex se fructum affert modo plantæ: {378} sed consistunt et generantur ex terrena et humida quadam concretione, celerique incremento augentur. Quæ testa intecta sunt, tunc optima, cum gravida. Sed quanquam testa intecta gravida dicimus, tamen nullum eorum vel coitum vel partum videmus: verno tamen tempore atque autumno ovorum quædam rudimenta habere cernuntur, quo tempore cibis gratiora sunt ac delicatiora. Caro non æque omnium esculenta est: et excrementum (quod papaver vocant) quibusdam cibo idoneum, aliis multo minus. Omnia salsum continent succum: quo aluum quidem irritant, sed ægrius (inquit Galenus) ob id concoquuntur.

Nautilus.

2. Nautilum vulgus Neapolitanum Muscardinum et Muscarolum nominat: quod etiam nomen Osmylo commune est. Ejus concha tribus fragmentis constare videtur: quorum latera utrinque ceu carinæ juncta apparent, ea utplurimum magnitudine, quam ambæ manus amplecti possunt: latitudine autem quantum pollex cum indice comprehendat. Omnes autem non excedunt crassitudinem membranæ pergamenæ, striisque in oblongum ductis ad oras crenis laciniatæ sunt, in formam rotundam abeuntes. Foramen autem, per quod Nautilus alitur atque exit de concha, magnum est. Ea fragilis est, lactei coloris, lucida, admodum polita, omnino navis rotundæ effigiem referens. Navigat enim per maris summa, elatus de imo gurgite, effertque se testa inversa, ut facilius ascendere possit, et inani scapha enaviget, atque ubi inde emersit, tum concham inuertit. Cæterum Nautili brachiis interiacet membranula, qualis est inter planipedum digitos: sed hæc magis est tenuis, in telæ aranei modum, robusta tamen, qua etiam aura inspirante velificat. Cirrhis, quos utrinque multos habet, pro gubernaculis utitur, atque ubi metuit, tum concham protinus marino humore oppletam {379} demergit. De generatione, incrementoque hujus piscis nihil adhuc exploratum habuit Aristoteles: non autumat tamen hunc ex coitu gigni, sed ut cæteras conchas provenire: neque vero an concha solutus vivere possit Nautilus, certum adhuc habuit. Cæterum psittaci rostrum habet, suisque cirrhis Polypi modo graditur, atque eodem modo acetabulis sorbet.
3. Mutianus prodit in Propontide Concham sibi visam esse Acatii modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. In hac condi Nauplium animal Sepiæ simile, ludendi societate sola, duobus hoc fieri generibus. Tranquillo enim vectorem demissis palmulis ferire ut remis: si vero flatus inuitent, easdem in usum gubernari, porrigi, pandique, concharum sinus auræ. Hujus voluptatem esse ut ferat, illius ut regat: simulque eandem descendere incluso sinu, fluctu hausto territam visu forte tristi. {380}
Ναυτίλος Græcis, Nautilus vel Nauticus Latinis, Muscarolo Neapolitanis. {381}

Nautilus alter.

4. Secundam Nautilis conchæ speciem ab Aristotele traditam esse hanc puto, quam nostri artifices in magno pretio ad vasa ditioribus abacis accommoda conficienda habere solent. Porcellanam ob id vocant, quod Muricis conchæ (de qua in Buccino disseremus) formam habeat. Eam enim etiam Porcellanam nominant, ex qua antiquis vasa quæ murrhina dicebantur, fieri solebant: id enim mihi coniicere per vos licebit: quanquam alii a myrrhæ (quam Græci σμύρναν vocant) fragrantia dicta fuisse putent. Murrhinum igitur Nautilum hunc dicere poterimus. Hujus amplitudo cum superiore conuenit, sed paulo magis est crassus: prior præterea pectunculorum more striatus est: hic omnino glaber, parte interna infinita habens interstitia: undecunque nitidius, ac mira colorum varietate splendens: subinde circumagentibus se in purpuram candoremque maculis, cujus effigiem proxime cernes. {382}
Nautilus alter, vulgo Gallico Coquille de pourcelene, ou grosse coquille de Nacre de perle. {383}
Tertia Nautili species ab Aristotele prodita. {384}

Echinus.

5. Echinum, Gallicum vulgus a similitudine tegminis castaneæ, vocavit Chastaigne de mer, quodque Erinacei terrestris modo in orbem conglobatus et contractus, undique aculeis circumvalletur, Erinaceus etiam dictus est: quod nomen imitati quidam Oceani incolæ Herisson de mer appellarunt: Massilienses a dulcedine saporis, Dulcinum Un Doussin, eumque qui magis est albus ac pelagius, addito cognomento, Doussin rascas nominarunt. Genuenses Zinzin, Itali Riccio marino. Nomen antiquum retinet in Græcia. Verum Echinorum species descripturus, Aristotelicam secutus authoritatem, ab iis qui sunt edendo, inchoandum esse putavi. Nam nigri, minuti, spinis longis et calycibus exiguis præditi, nullius sunt ponderis in popinis: de quibus singulatim est dicendum.

Echinometra.

6. Genera Echinorum plura sunt (inquit Aristoteles) quarto de historia animalium. Primum quod cibo idoneum est: in quo quæ ova appellant, magna esculentaque semper consistunt, tum in majore, tum in minore corpore. Nam novelli adhuc, parvique plurimis constant, et maxime pleniluniis, diebusque tepidis redduntur pleniores. Secundum ac tertium Spatagi et Brissi, quæ genera pelagia sunt, raraque inuentu. Adhæc quæ Echinometra appellatur, magnitudine omnes superat. Idem quarto de natura animalium, Circa Toronem (inquit) echini nascuntur candidi, et testa et spina, et ovo augeri forma productiore quam cæteri soliti. Spina iis parva, nec rigida, sed obtusa. Hactenus ille. Plinius autem 31. libro: Ex his (inquit) Echinometræ appellantur, quorum spinæ {385} longissimæ, calyces minimi. Ego vero Aristotelis sententiam secutus, Echinometras cæteros echinos calycis magnitudine superare assevero, minimisque aculeis esse præditos, brevibus et obtusis interceptos spiculis, colore ad extrema albicantibus, ad radices liventibus, et ex purpureo nitentibus. Horum autem testa cinerea est, pugni aut ovi anserini magnitudine, rapi modo in vastitatem extuberans: ut quo antiquiores evadant, eo majores reddantur, parte prona planæ, supina autem rotundæ. Pelagiæ magis sunt Echinometræ. Quod autem reliquis majores sunt, ideo cæteris anteponuntur. Longuriis longioribus nautæ multo egent magis, quam in aliis echinis: Siquidem Echinometræ altiori gurgite merguntur: quas in insulis maris Ægei tanta crassitudine profecisse contemplatus sum, ut ad crassitudinem binorum pugnorum extuberavisse viderim: rariuscule quam alii echini capi consueverunt, sed quo majores sunt, eo delicatiores existimantur.

De aliis Echinis edulibus.

7. Ab Echinometris, qui echini sunt edules, majores quidem aculeos habent: crassitie autem minores sunt, vixque grandis gallinæ ovum magnitudine excedunt. Diversa in his colorum varietas, et mutatio multiplex. Alii enim omnino nigri, alii albi, quidam vitrei, alii ruffi, aut flavi, alii gemmarum nitore conspiciuntur: quidam sunt cyanei, alii purpura splendent, subinde circumagentibus se igniculis micantibus ad aculeos, scintillæ modo. Hos autem piscatores venantur hoc pacto: Manum ferream conto longiore alligant, vel tridentem, cujus incurui sint dentes. Hanc manum Echinis submovent, ut eos ab imo in sublime attollant, qui suis promuscidibus sese ita stabiliunt, ut plerunque piscatores testam prius atterant, quam inde integros divellere possint. Semper autem crudi eduntur: ovis quæ ejus testæ inhærent, in modum stellæ radiantibus, ac quinque ordinibus distinctis, di {386} gito vel pane attritis atque divulsis, ut liberius absorberi possint, emundata aqua ac stercoribus, quibus (ut ostrea) interdum scatet. Ea autem ova gustui dulcia sentiuntur, ceu Ricini pulpa, quibusdam echinis pallida, aliis flava, aliis autem rubentia. Quod autem ad eorum anatomicam descriptionem attinet: sciendum est edules echinos in orbem conglobatos, ac spiculorum serie armatos esse. Os parte prona, in medio corpore terram versus inclinatum habere: in cujus ambitu quina ossicula bene disposita dentium officio funguntur: prona autem parte plani sunt, brevissimosque aculeos ac promuscides numerosas habent. Supina rotundiorem ostendunt testam perforatam, in qua quidam est meatus ad excrementi exitum: quod, ut muribus, cylindreum est, lapidosum ac terreum, quibusdam veluti spiculis intertextum. Promuscides autem Echinorum edulium linguis Cicadarum vel muscarum similes sunt, stellarum et pudendorum marinorum modo, easque tam crebras habent, ut dinumerari nequeant, quibus undique circumsepti adhærescunt: extrorsum autem non apparent: concidunt enim in seipsos contracti. Spinis constant paulo quam Echinometræ longioribus.

De minori Echino.

8. Genus Echinorum aliud est (inquit Aristoteles) minutum, pelagium, spinis grandibus, longis, prædurisque modo pene lapidis, gigni in alto gurgite solitum, quo nonnulli ad distillationes urinæ utuntur. Vntiqus tum Italicum, tum Gallicum, atque etiam Græcum Un Judæo vocat, quod perpetuo nigrescat, sordescat, et gustus ingrati percipiatur. Passim reperitur: quod aliter Brissis et Spatagis evenit ex philosophi sententia. Hic porro minimus Echinus reliqua genera spinarum longitudine superat: neque colorem ut illa varium habet: testam juglande majorem non promit, estque reliquis omnibus vividior. Nam si supinum ponas, mox suas spinas deprimit, et se in pronam partem con {387} uertit. Plures habet quam alii proboscides: idcirco citius repit, firmiusque hæret. Oua non fert ut alii, sed sanguineum quiddam nigrum saniei simile, quo manus cruentat atque inficit. Dentes itidem in verticilli modum habet quinos, circulari ordine dispositos, ut et cæteri, quibus algas, saxa, et conchyliorum testas arrodit. In interna ejus parte multos neruos annexos cernas: ex quo indigenæ coaceruatam dentium congeriem ita cum nervis exiccari sinunt, ut annuli vice ad signandum panem utantur: refert enim quinquefolium, vel quidpiam simile affabre delineatum. Ventrem in quinque partes distinctum habent, perinde acsi plures illis ventres essent membrana quadam obducti. Ab oris autem verticillo ventres illi testæ quoque appensi ad foramen excrementi coeunt, sed disiuncti sunt, et quasi interuentu liminum discriminantur. Totidem promuscides habent Echini, quot in testis foraminulis pertusi apparent: sunt enim ultra sex millia in quolibet echino.
9. Echinum vidimus in rubri maris litore, inter fontes amaros, et urbem quam vocant el Tor, prona parte planum, superiore gibbum, semipedem latum, minus quam alii rotundum, paucioribusque, ac minus frequentibus aculeis aut spiculis præditum: cujus os in terram conversum esset, super quo excrementorum exitus appareret.
10. Cæterum, ut de omnibus echinis rursus in genere dicamus, multis verbis jus echinorum Galenus, Paulus, Aetius et Plinius Secundus commendant: quo vocabulo aquam internam esse intelligendam puto: nam nisi recentes et crudi non sunt edendo. Manducandus est echinus (inquit Plinius medicus), ex intervallo phreneticis et epilepticis. Aptus est stomacho, et urinam movet. Melancholicorum quoque cibus est idoneus. Dioscorides autem scribit, iis, quibus atra bilis stomachum infestare solet, pisces in aquis petrosis degentes, et erinaceos recentes conuenire. Echini marini (inquit Aetius) ex vino mulso et garo præsumpti ventrem leviter subducunt. Referuntur autem inter edulia modici alimenti. Cibos aversantibus appetentiam excitant, vesicam expurgant, urinam la {388} xant: quod et Galenus libro de attenuante victu, et item Dioscorides confirmant. Frustra traditum est Echinos sæuitiam maris præsagire. Nam quum tam multis proboscidibus muniti sint, a fluctu minime volutari possunt: neque spinas (ut creditum est) atterunt. Echini cum spinis suis contusi, calculos sanant. Modiis singulis hemina bibitur, donec prosit, et alias in cibis ad hoc proficiunt. Totum Echini corpus ustum, cinerem facit extergentis digerentisque facultatis: quo nonnulli ad excrescentem in ulceribus carnem, et ad serdida ulcera vtuntur.

Stellæ marinæ edules.

11. Stellarum forma (inquit Aristoteles) iis quæ pinguntur similis est: parvam admodum carnem intus habent: extra autem sunt callo duriore. De iis autem hic agimus, quarum caro brachiis inclusa rubra vel lutea edulis est: quarum permultas in litore Epiri tantæ magnitudinis cepimus, ut sesquipedem latæ essent, et ad trium digitorum latitudinem earum brachia extenderentur, neque grandi galero integi possent. Crudis stellis non idem omnibus color inest: aliæ enim cæsio colore præditæ sunt, aliæ cinereo, aliæ autem alterius sunt coloris: quæ quidem supramodum levi contactu confringuntur. Sed si coquantur, abeunt in calli duritiem, et rubræ evadunt. Proinde Stellas natura iisdem armaturis, hoc est, promuscidibus, munivit, quibus Pudendum et Erinaceum. Quod si a quoquam extra aquam observentur, omnino immobiles apparebunt. Sed si eas quispiam in aquam immergat, et supinas instraverit, tunc promuscides acetabula in extremo plusquam quinque millia exerere cernet, atque in pronam partem moveri. Os etiam versus terram ut Echini habent, in medio radiorum situm: et quanquam in gyrum quinque dentes ostendant, tamen conchyliorum genera cum suis testis, Telinas, Chamas, Conchulas, Mytulos integros deuorant. Vagantur in mari ut Polypi, {389} brachia diducendo, nunc ante gradiendo, nunc in orbem convoluendo, et suctu acetabulorum, echini modo, lapidibus adhærent. Sensu tactus eas non vacare comperiet, qui manum ferream conto infixam ad eas attollendas immerserit. Ab hac enim contactas plenius moveri et fugam tentare experietur. Superiori radiorum parte, id est, supina septenos spiculorum obtusorum ordines in unoquoque brachio habent, in longitudine autem duos et viginti, quo fit ut tota parte supina horreant, et quinque cirrhis stellæ modo radientur: conchasque semel aggressæ, exugunt. Oppianus,
Sic struit insidias testis, sic subdola fraudesStella marina parat: sed nullo adiuta lapilloNititur, et pedibus scabris disiungit hiantes.
Stella marina edulis. {390}

Aliæ Stellæ non edules.

12. Sunt et alia multa Stellarum genera: quarum nonnullas vidimus in brachia duodecim extendi, alias in quatuor tantum. Sunt quædam quibus tantum tria sunt, aliis autem sena, nonnullis etiam octona: sed hæc omnia dejectamenta marina sunt. In multis præterea cirrhos teretes esse et oblongos conspicies, in quibus melius formam Solis, qua pingitur, assequi putaveris, quam Stellæ. Aliis brachia videntur quadrangula, aliis admodum plana: quarum omnium jam octo species seorsim observavi. Cave autem ne vocum affinitate decipiaris: est enim piscis nomine Stellæ vulgo a Romanis vocatus, Lopidæ similis de genere Anthiarum: de quo jam superius egimus, nullo pacto ad exangues has stellas accedens. Quamobrem hoc etiam te diligenter animaduertere cupio. {391}
Stella Solis potius effigiem referens, non edulis. {392}