Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De Zoophytis, hoc est, ancipitis naturæ exanguibus, ab animalibus et plantis differentibus. Cap. xi.
1. Zoophyta, quasi plantanimalia dicas, parum quidem a plantis Aristoteles differre tradit. Nam adeo ancipitis sunt naturæ, ut neque perfectum in iis animal contineri asseverare possis, neque tamen plantam esse judices. Hoc etenim cum plantis aut fungis conueniunt, quod non nisi adhærendo vivunt. Verum quod aliqua carne prædita, ac sensum aliquem habere videri, possint, hoc etiam cum animalibus habent commune. Plinius neque ad animalis, neque ad plantæ genus ea referre voluit, sed ad tertiam quandam ex utroque naturam. In his quædam absolute vivunt, absque ullo manifesto sensu, perinde atque plantæ, ut Holoturia, aures, et multa ejusmodi. Alia vero non nisi adhærendo, ut Tethya, et quos Armorici Pollicipedes vocant.
Vertibula, sive Tethya.
2. Tethya sive Vertibula Venetorum vulgus Sponghas, hoc est spongias nominat. Ea a rusticis in foro piscario vulgo divendi solent, magnitudine ovi gallinacei: quæ si manu paulo violentius comprimas, syringæ modo aquam longissime ex foramine parum ad latus sito eiaculantur: in Oceano ad litus Gallicum frequentia: alibi autem nusquam (quod sciam) edulia: quæ tu persæpe ostrearum testis adhærere Lutetiæ videas. Vulgus Græcum Spherdoclos nominat. Forti callo saxis affiguntur, atque inter testam et corium duritiem habent, præduri bubuli tergoris persimilem. Hinc propria appellatione calli a tergoris callosa duritie nominantur. Læui membrana intus ac foris contegun {433} tur, quæ posteaquam diu extra aquam constitit, tum rugas contrahit. Proinde cortice Vertibulorum dissecto, caro in conspectum venit, cujus color aut rubet, aut flavus est: adhæretque utrique lateri membranæ corium circundanti: et qua parte adhæret, ad meatus duos (quorum alter crassior, alter tenuior est) arctius coarctatur. Nam exterius duo seposita inter se foramina exigua admodum videas, quorum alterum ceu quoddam os est ad latus collocatum: alterum vero infra positum, veluti excrementi esset ostium: horum altero humorem cibo accommodatum attrahit: alterum quantum humoris attraxerit, reddit: nec modus utrique est idem, sed illud crassius, hoc tenuius est, cavumque intus, utrinque exiguo quodam interueniente continuo, humorque in minore aliquantisper consistere solitus est: pars autem alia quæ vel instrumentalis, vel sensoria dici possit, nulla omnino in hoc exangui percipitur. Tethyæ vel Tetheæ (inquit Plinius lib. 32. Cap. 9.) fungorum verius generis quam piscium, torminibus et inflationibus occurrunt. Paulo post, Cachecticis, quorum corpus {434} macie conficitur, Tetheæ utiles sunt cum ruta ac melle. Plurimum etiam præbere alimenti renibus et stomacho, tenasmumque patientibus, atque ischiadicis prodesse, et lateris dolores lenire produntur.
Ὀλοθούρια καὶ τήθυα Græcis, Vertibula, Calli, Tubera Latinis, Spherdoclos vulgo Græcorum, Sphungæ Venetis. Vertibula aperta. Vertibula integra.
Pollicipedes.
3. Pollicipedes vulgo Poulsepieds, quod pollicum in pedibus similitudinem habeant, racematim Oceani cautibus adhærent: nomen antiquum nullum habent. Plures ab uno exortu coagmentantur, veluti si quispiam fingat aliquot ocreas simul alligatas de quodam loco editiore pendere, quarum soleæ deorsum sitæ sint. Minoris digiti crassitudinem habent: quinque digitos longi sunt, ac magno aceruo simul coagmentati, ab eodem exortu, saxo firmiter adhærentes: teretes, nigro corio vestiti: quorum extrema seu capita eodem modo prominere videntur, quo pes tibiæ alligatus est: in qua quidem extremitate rima inter duo duriora veluti testacea ora apparet, cui branchiæ subsunt. Armorici litorales magnam horum copiam in pagos et urbes vicinas conuehunt, quos vili pretio divendunt. Sunt autem optimi saporis, ac mirum in modum fastidia stomachi sublevant, ut etiam mulierum malaciis accommodentur. Elixi ex aqua salsa, pulpam habent duriusculam, quam auferunt sinistra tenentes radicem, ad quam alligantur, dextra vero caput arripientes: quod posteaquam contorserint, pulpam a theca extrahunt, ut ambiens corpus relinquatur vacuum calami modo. Pulpa autem quæ inde egressa est, lumbrici modo oblonga, rubra, teres, aceto piperato maceratur ac manditur.
Holoturia.
4. Quæ Holoturia vocant (inquit Aristoteles 4. de partibus animalium) et pulmones, atque etiam plura hujusmodi alia in mari, parum sua natura a plantis differunt. Vivunt enim absolute sine ullo {435} sensu, perinde ac plantæ. Nam et in terrestribus plantis sunt nonnulla ejusmodi, quæ et vivunt et gignuntur, aut in aliis sui generis, aut absoluta: quale etiam est, quod quidam recentiores in Parnasso monte epipetron vocant: hoc enim diu vivere potest suspensum. Cujus sententiam comprobare videtur Plinius, dum Holoturium diversum quiddam a Tethya facere videtur. Tethya enim adhærendo vivit contra quam Holoturium sua ipsa obsolutione.
Spongiæ.
5. Spongiæ recentes a siccis longe diversæ, scopulis aquæ marinæ ad duos vel tres cubitos, nonnunquam quatuor tantum digitos immersis, ut fungi arboribus adhærent, sordido quodam succo, aut mucosa potius sanie refertæ, usqueadeo fœtida, ut vel eminus nauseam excitet. Continetur autem iis cavernis, quas inanes in siccis ac lotis spongiis cernimus. Putris pulmonis modo nigræ conspiciuntur, verum quæ in sublimi aquæ nascuntur, multo magis opaca nigredine suffusæ sunt. Vivere quidem spongias adhærendo Aristoteles censet: absolute vero minime: sensumque aliquem habere vel eo argumento (inquit) creduntur, quod difficillime abstrahantur, nisi clanculum agatur: atque ad avulsoris accessum ita contrahantur, ut eas evellere difficile sit. Quod idem etiam faciunt, quoties flatus tempestatesque urgent. Puto autem illis succum sordidum, quem supra diximus, carnis loco a natura attributum fuisse: atque meatibus latioribus, tanquam intestinis aut interaneis uti. Cæterum pars ea, qua Spongiæ cautibus adhærent, est tanquam folii petiolus, a quo veluti collum quoddam gracile incipit: quod deinde in latitudinem diffusum, capitis globum facit. Recentibus nihil est fistulosum, hæsitantque tanquam radicibus. Superne omnes propemodum meatus concreti latent: inferne vero quaterni aut quini patent, per quos eas sugere existimamus. De spongiis recentibus hæc Oppianus, interprete Lippio, {436}
Infixas scopulis spongas prospectat acutis:Inter se junctæ nascuntur caute virenti.
6. Paulo post,
Irrumpens spongas vibrata falce reciditUt messor, rumpitque moras, et fune sodalesAdmonet, ut fundo subito retrahatur ab imo.
7. Alibi,
Aspongis cæsis, tetrum quæ spirat odorem,Distillat sanies, hominis quæ naribus hæret,Et sæpe extinguit, ac tabo conficit atro.
8. Spongias autem in recentes ac veteres tantum distingunt, hoc est, in sordidas et mundas: estque in eis mundandis difficultas maxima. Dioscorides in raras, spissas et Achilleas discernit: quarum omnium vires exponit. Nos etiam marem et fœminam a magnitudine et cavernularum raritate dividere solemus.