Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De piscibus saxatilibus. Cap. xvi.
1. Pelagiorum piscium quicunque non apud litora tantum, sed inter saxa et scopulos agunt, hi Græcis πετραῖοι, Latinis saxatiles appellantur. Maximus est horum numerus: Omnes spectatæ pulchritudinis, inter quos principem locum obtinet Scarus, secundum quem Sparus, Sargus, Cittarus, Scorpio, Scorpena, Pagrus sive Sageus et Phagoribus, Lepras quæ et Psigros, Iulis, Phycis, Turdibus, Merula, Picus, et Cynædus a nobis describentur. Hi igitur pisces quum inter scopulos et saxa vivant, ab aliis qui toto pelago et litoribus obversantur hoc differunt, quod tantum inter nuda saxa vitam traducant: quales sunt qui Oppiano Myli vocantur. Galenus libro de attenuante victu inter saxatiles pisces enumerat, Iulidas, Fucas, Merulas, Turdos, Scaros. Idem de alimentis, Scarum (inquit) Merulam, Turdum, Iulidem, Fucam, Percam a locis, in quibus versari comperiuntur, pisces saxatiles appel {239} lantur. Non enim in lacubus aut arenosis, aut terris litoralibus, sed in petrosis promontoriis delitescere ac parere consueverunt. Inter quos Scarus suavitate excellere creditur, secundum hunc Merulæ et Turdi: Tertio loco Iulides, Fucæ ac Percæ. Porro (inquit) alimentum quod ex iis sumitur, non modo ad coquendum est facile, sed hominum etiam corporibus saluberrimum. Aetius petrosos pisces ac saxatiles appellat, degentes ubi petræ sunt, et litora saxosa. Sed ad particularem horum descriptionem veniendum est.
Scarus.
2. Scarus, litoralis piscis, saxatilium longe delicatissimus Galeno, cautibus asperis atque herbosis scopulis gaudet: nullus in Propontide, Ponto et Hellesponto, in Creta plurimus: quem paululum exassant, deinde sale inspergunt, ut diutius incorruptus servari possit. Habet utrinque appendices transversas atque eminentes ad caudæ latera, quas in nullo præterea pisce unquam conspexi. Corpus Scari ex livido rubet ut mulus. Squamis contegitur latis et translucidis. Caudam et pinnas habet obtusas ut corvus: branchias duplices, utrinque quaternas. Vulgus Creticum in hodiernum diem antiquam appellationem retinuit. Phycidem marinam quodammodo refert: Siquidem planum non habet corpus, nec prorsus oblongum. Caput utrinque compressum ut mulus: dentibus est obtusis, quorum incisorii nostris sunt persimiles, quibus herbas quæ saxis inhærent, detruncat: rictum non valde magnum edit. Scari turmatim se conferunt ad pabulum, redeuntque distento stomacho. Phaseolos et pisa, ut Sardinæ betas, plurimum expetunt: unde Cretensium vulgus Phaseolis Scaro uotano nomen indiderunt, quorum folia nassis immissa, ad Scarorum piscationem mari submergunt: alioqui calamis et hamis vix deciperentur. Corporis Scari moles vix unquam major est, quam quæ polli {240} ce et indice comprehendi possit, neque raro est spitame longior. Mirum est Aristotelem Scarum protulisse carnivorum, quosdam etiam scripsisse Scaros nonnunquam marinis leporibus vesci, quamobrem iis non sine magna præcautione utendum esse (præsertim si recentes fuerint) eorumque interanea choleram excitare. Proinde Scarus unicam habet in tergore pinnam, tenuibus aculeis asperam: sub ventre autem quatuor, ad ventriculi custodiam, qui delicatis ac sapidioribus herbis refertus, a piscatoribus expeti solet. Cujus rei caussa ventriculum et hepar (quod alioqui prægrande illi natura fere absque ullo felle præbuit) una cum fæcibus, addito sale atque aceto, conterunt, pulmentum inde cibis idoneum conficientes. Insipidus enim est Scarus, nisi cum suis fæcibus edatur: Unde Epicharmum dixisse aiunt, ne deorum quidem cibis Scari fæces eiiciendas esse. Hoc autem edulio compotores Græci quaterni, interdum seni in lectulis sedentes post frequentes panis taleas intinctas, octonas plerunque vini maluatici amphoras epotant. Scarus (inquit Columella) totius Asiæ et Græciæ litoribus Sicilia tenus frequentissimus nunquam in Ligusticum, nec per Gallias enavit ad Ibericum mare: unde hoc etiam mirum fuit, Scaros e mari Carpathio aduectos Optatum, classis Claudii Tiberii Cæsaris præfectum, inter Hostiensem et Campaniæ oram, passim stravisse. Varro Scarum in piscinis dulcibus servari prodidit: Apud antiquos (inquit Plinius) nobilissimus habitus Acipenser: sed Scaro datur hodie principatus, ut qui sui generis cæteros suavitate præstet. Dicitur ruminare Scarus, atque ob hoc Ruminalis appellatus est.
Sparus.
3. Tametsi Romæ Spari quotidie ex mari in forum piscarium adferantur, tamen piscatorum nemo piscem hunc Spari nomine agnoscit. Promiscue autem cum Auratis et Sargis divendi solet. Car {241} linotum vel Carlinum vocant: Genuenses magis ad primum etimum accedentes (ut et incolæ Portus Veneris) Sparlum dicunt. Spari autem a Sargis solo colore distinguuntur. Sparus enim ex auro refulget, ac lituram in cauda habet, ut Sargus: sed os habet multum dissimile. Proinde Sargus veluti circinnato dorso apparet, Sparus vero protenso, et capite ad Mormyrum accedente. Ambobus peritoneum nigricat, ut Salpæ: Sparo tamen magis albicat. Branchias ambo easdem habent, ut etiam dentes incisorios: sed caninos, ad latera, ut Dentalis. Sparus præterea girum est supra pupillam luteum habet: squamis contegitur latiusculis, quanquam eædem ambobus et eodem numero spinas et pinnam in tergore ferant. Sparus tres habet aculeos sub spina quæ est vicina ano. Cordis figura Sparo et Sargo eadem: triquetrum enim est, sed Sargo minus et paulo pallidius: lienem quoque Sparus habet rubrum, gracilem, oblongum, rectum, in dextro latere situm: Sargus vero subnigrum et fere circinnatum. Ambo marinos culices, pediculos, et œstrum venantur: stomachum uterque piscis oblongum habet. Intestina etiam utrique similia essent, nisi Sparus candidiora et pinguiora ostenderet. Ovidius,
Et super aurata Sparulus cervice refulgens.{242}
Sparus Græcis et Latinis, Carlinotus Romanis, Sparlus Genuensibus et incolis Portus Veneris.
Sargus.
4. Sargi nomen antiquum Massilienses ac Genuenses adhuc hodie retinent Un Sarg. Romani Sargone, Veneti Un Sargo vocant. Oceano Gallico ignotus piscis: mari rubro et Nilo peculiaris: e quibus lo {243} cis usque in montem Sinai ad ejus regionis incolas magno commodo ac pretio deferri solet. Notas cum Sparo peculiares habet: ambo enim tenuibus squamis contecti sunt, planoque sunt corpore. Linea ambobus a branchiis arcuata utrinque per medium corpus deducitur. Pinnam continuam in tergore gerunt, caudam bifurcam, in extremo, ut Melanurus, nigram. Verum pinna, quam Scarus ad anum habet, unico, ut corvus, armatur aculeo. Branchiarum exterius tegumentum spineum, nigrum est. Oculos habet cæsios: dentibus exertis præditus est, ordine dispositis in superiore et inferiore maxilla, numero octonis, humanos ipsa effigie referentibus. Oris rictum mediocrem, pinnas in acutum desinentes. Sargi dum recenter ex aqua prodeunt, transversis lineis, ut Mormilus, sunt insignes: unde apud Athenæum Sargus et Melanurus πολύγραμμοι τε καὶ μελανόγραμμοι dicuntur. Hæ autem linæ minus sunt demortuis conspicuæ: Unde Ovidius,
Insignis Sargusque notis, insignis et alis,Et signis veluti palis horrentia tergaOcculit.
5. Oppianus,
Polypus et Sargus saxiferus accola duriHic domus est Sargis, hæc statio læta Scienis.Uxores Sargi multas et Merulus ardensDucunt.
6. Est et alius piscis fluviatilis ex genere mugilum, cui etiam Sargo nomen est, sed hic de marino tantum sermo est: fluviatilem suo loco describemus. Cæterum Marinus Sargus Mulum seu Triglam semper comitatur. Nam cœnum eo fodiente pascitur, et imbecilliores pisces, ne illuc adnatent, uterque arcere solet. {244}
Citharus seu Cantharus.
7. Citharus piscis Lutetiæ ex Oceano tritissimus, a cujus vulgo Bremma marina, dum Abramidem nominare conatur, appellari solet. Massilienses Cantenam, Genuenses Cannam, alii Daphanum, Dephanum vel Tephanum vocant. Citharum autem sive Cantharum minime ex hoc dictum puto, quod Canthari vasis exprimat effigiem, aut quod Cantharo, id est, scarabeo (sic enim Theodorus vocat) similis sit, vel quod cantare sciat: sed potius (ut ait Apollodorus) quod Apollini sacer sit, ut et mulus Proserpinæ, Bocoas Mercurio, Catulus Libero patri, Apua Veneri, Neptuno quoque Pompilus. Citharus in Melanuri formam circinnatus est: squamis integitur ex Indico splendentibus: unde Romano vulgo Zaphile dictus. Os habet parvum, inferiorem maxillam latam, in qua breves sunt dentes, confuso ordine dispositi: labrum superius, veluti in calva infarctum: caudam bifurcam, cujus superior pars longior est, quam inferior: Supercilia nigricantia, atque oculos cæsios, quorum pupilla nigra est, in ambitu pallida: lineam arcuatam, utrinque in lateribus cyaneam. Gregalis est: raro enim solus capitur. Vescitur herbis, carne, pane et caseo, ex navibus in mare proiectis. Capitur nassis, hamo et sagenis. Branchias habet utrinque quaternas: quarum suprema spinea sive ossea flexilis est. Pinna tergoris duodecim aculeis rigentibus est communita: cui quæ vicina est, tribus tantum uncinis obfirmatur. Video porro Sargum, Melanurum, Auratam, Sparum, Synodontem, Dentalem eodem fere circino tornatos esse, ut vix ab oculatissimo atque assuetissimo distingui possint. Ego vero in foro piscario Londinensi memini me vidisse Cantharos quosdam lineis albicantibus variegatos, alios cyaneis, alios ex luteo nigricantibus, rectis quidem, sed non ita conspicuis, ut in Salpæ tergore videas. Zenocrates hunc piscem inter grati saporis et boni succi edulia, qui et abunde nutriant, faci {246} leque in corpus digerantur et aluum modice cieant, connumerat. Quod ad Citharos attinet (inquit Galenus) Phylotimum vehementer miror: his enim cum Rhombus sit multum absimilis, carnem tamen habet ipsis molliorem: est etiam asellis longe inferior. Quidam frixis citharis in sartagine vescuntur: alii vero ipsos exassant, aut in patinis condiunt: quæ apparandi ratio, cruditates provocat. Ad coquendum autem sunt præstantissimi, qui albo jure condiuntur ad hunc modum.
8. Juris albi quo condiebantur Saxatiles pisces, descriptio ex Galeno, Plinio, et Dioscoride.
9. Copiosam aquam ubi pisces incoquere voles, primum iniicito, deinde olei quod satis est adfundito, cum pauco anethi et porri: ac cum pisces semicocti fuerint, salis tantum inspergito, quoad totum jus salsum nondum appareat. Hæc præparatio vel ægrotis ipsis est accommoda: quibus vero inculpata est sanitas, hos primum in sartagine frigito, secundo loco super craticula assato: his deinde oleum, garumque cum pauco vino condimentum esto. Frixis vero plus vini garique addere conuenit, minus olei.
10. Hæc Galenus.
11. Jus album, ait Plinius, e scorpionibus, Iulide et saxatilibus virus non resipientibus coqui debet, cum anetho, apio, coriandro, porro, additis oleo et sale et olere marino.
12. Retentum (inquit Dioscorides) piscium jus, modo per se, modo ex vino potum, aluum subducit, privatim ad hunc usum: Conficiatur e Phycidibus, Scorpionibus, Iulide, Percis, et recentibus aliis saxatilibus, nec virus respuentibus, simpliciter cum aqua, oleo et anetho. {247}
Scorpio marinus et scorpæna.
13. Scorpio nostro Oceano infrequens, Mediterraneo multum familiaris, ubique suum nomen retinet: Græcum tamen vulgus Scorpidi pronuntiat, ad Scorpænæ differentiam, quam Scorpinam nominare solet. Pelagius et saxatilis est piscis, sed Scorpæna palustris et cœnosa. Scorpionem Massilienses Scorpænam vocat, Genuenses Scorpium, ad discrimen Scorpænæ, quam Strasinam dicunt, Massilienses vero una Rasquessa. Ea quidem cineritia est: Scorpius autem rufus, et multo major, atque appendices super oculis, ut Glinos seu Exocetus habet. Tam Scorpius quam Scorpæna pinnam in tergore continuam duodecim aculeis munitam gerunt, reliquum pinnæ obtusum. Caput habent admodum grande, aculeis acutis præmunitum: pinnas utrinque ad branchias admodum latas: Os, denticulis confusis, ut in Lampuga, munitum. Omnino Scorpio vincit Scorpænam: caput enim huic est paulo maiusculum, reliquum corporis in acutum tendit. Squamis tegitur adeo tenuibus, ut his carere videatur: oculos habet in grandi capite exertos ut bufo: branchias superiores plurimum spinosas, spiculis aliis versus caudam, aliis in girum armatas. Uterque piscis admodum vivax est: nam exenteratus, et corde carens, movere tamen (Orphi modo) non desinit. Grandes supramodum in mari circa Eubœam capiuntur. Oris rictum tam vastum aperiunt, ut caput alterius piscis, quod suum æquet, facile admittere possint. Maxillas autem in eo rictu sic dilatant, ut in tubis videmus: dum enim os claudunt, statim postea recondunt. Est illis quoddam linguæ rudimentum potius, quam ut absolutam esse dicas. Pinnam proxime ad anum exporrectam habent, tribus aculeis asperam. Caudam fere circinnatam, reliquas pinnas rotundas: nam pisces, quibus cauda est bifurca, his quoque pinnæ in acutum tendunt. Scorpius et Scorpæna, ossicula quatuor uncinis vallata in ingressu faucium ha {249} bent, quibus cibum, quem venati sunt, in stomachum iniiciant. Cor illis valde parvum est, cui vesicula alba ac flatu turgida incumbit, quæ, ut quidam pulmo, vacua contrahitur. Diaphragmate præditi sunt: Hepar ostendunt album, in quinque veluti lobos distinctum: quorum sinister reliquis major, fel oblongo folliculo inclusum continet: ventrem satis grandem: lienem rubicundum, in opposito fellis latere situm: Pilorum novem appendicibus aut apophysibus suffultum: intestina pauca, quæ binis tantum giris inflectuntur. Tota horum piscium spina vertibulis vigintiquatuor constat: calculum in capite gerunt. Caridibus, Aphiis, Sparulis, Gobionibus, et omnis generis piscibus parvis vescuntur. Athenæus Scorpium et Scorpænam et colore et succo differre tradit. C. Plinius Medicus epilepticos in cibo Merulis, Turdis aut Scorpionibus juvari scribit: Disentericos quoque Scorpænam cumino et aceto conditam juvare. Nos autem Scorpænæ iconem hic non descripsimus, quamobrem tu Scorpione contentus eris. {250}
Pagrus seu Phagrus.
14. Pagros quum ex Oceano nonnunquam viderimus, miror quod Galli propria horum appellatione careant. Fecit hoc sane affinitas quam hic piscis habet cum Bremma fluviatili, qui Latinorum et Græcorum est Cantharus: unde non Galli solum, sed et Angli quoque Cantharum et Pagrum (quanquam falso: plurimum enim inter se dissident, ut mox dicetur) Bremmam fluviatilem appellaverunt. Vulgus Græcum antiquam vocem imitatum, Fangro dixit: Itali Un frago: est enim is Fragi colore, sed paulo magis diluto: unde Ovidius Pagrum rutilum facit, ut et fulvum Synodontem. Solitarius ac carnivorus piscis est, modo pelagius, modo litoralis, in saxorum cavernis degens. Est et alius fluviatilis marino inferior: cujus generis refert Ælianus in Ægypto aduentum Nili præcurrere, ac paludum inundationem prænuntiare. Pagrus extuberat usque ad magnitudinem Sargi: caput tamen habet crassius, pupillam nigram ac iridem in ejus ambitu, coloris aurei. Superiorem maxillam cum labio in tubi modum cervici veluti infarctam, neque cranio inhærentem, quam (dum oscitat) exerit, postea vero contrahit. Foramina duo utrinque ad oculorum fontes habet: dentes acutos, quorum quatuor anteriores, tenues quidem et parum falcati, caninos referrent, nisi breves et veluti serrati essent, quos utrinque alii tenuiores subsequuntur: ac postremo molares duplici ordine dispositi, rotundi, obtusi, sed inferiores superioribus breviores: estque illi quoddam in ore veluti exiguum linguæ rudimentum: Squamas gerit rotundas, tenues, et, ut mulus, latas. Caudam bifurcam, atque ob id pinnas in acutum desinentes. Cæterum Pagrus non magnitudine tantum ac crassitie Cantharo persimilis est, sed ipsis etiam dentibus ab Erithrino dissidet, quod Venetiis alias patritio Danieli Barbaro me ostendisse memini. Præterea ore Pagri ac faucibus adapertis, totam ejus partem internam {252} ruberrimam et fere sanguineam contemplari poteris. Argenteam inter oculos utrinque habet ossiculorum maculam, oculosque admodum grandes. Peculiaris quoque illi est litura utrinque nigra, lata in lateribus circa cervicem, ubi linea est quæ piscium corpora intersecat, qua maxime a cæteris atque Erithrino piscibus distinguitur: ea nonnihil nigricantis habet coloris, tactuque aspera persentitur. Continuam præterea in tergore pinnam, rubram, duodecim aculeis communitam ostendit. Galenus Pagrum inter duræ carnis pisces annumeravit. Verum quum Pagrus multo Erithrino major extuberet, volui Pagellum cum ejusdem magnitudinis Erithrino componere. Magna enim est inter hos pisces similitudo, sed Pagellus crassiori corpore constat, Erithrinus tenuiori. Tergoris pinna Pagello crassior, Erithrino minor. Caput Pagello brevius, Erithrino longius: Pagello pupilla oculi crystallina, iris rubet, Erithrino iris albet, et pupilla nigrescit. Pagelli pinnæ et cauda crassæ, Erithrino tenuiores. Pagrus recurtus piscis, ut Sargus: Erithrinus magis est protensus ut Aurata.
Lepras.
15. Saxatiles quidam pisces ab Oceano in mediterraneis deferri solent, Leprades, Merulæ, Turdi, Phycides, et id genus cæteri: quibus varia (ob antiquæ vocis defectum) nomina imponere solent: alii enim des Rosses: alii (ut Armorici) Gallinas marinas vocant. Nihil istius piscis colorum varietate pulchrius. Vix autem palmo longior in mari Adriatico excrescere solet, cum pedem et amplius in Oceano excedere comperiatur. Proinde Lepradi nomen e reipsa probe inditum est, quod easdem sugillationes habeat, quæ in psora vel lepra laborantibus visuntur: quamobrem Numenius etiam Ψόρον appellavit. Caudam et pinnas, quas utrinque ad branchias et sub ventre habet, eodem modo rotundas esse videmus. Continuam tergoris pinnam gerit, sedecim aculeis munitam, atque aliam sub ventre {253} ano vicinam. Multiplici colorum respersu distinctus est: omnesque pinnas transparentes habet, leves, molles, luteo, rubro, ceruleo, viridi, et aliis coloribus maculatas: totum denique corpus tam exacte polymitum, ut maculas nunc cancellatas, nunc rectas, nunc in obliquum sparsas, in ipso pisce comperias: quanquam omnes fere squamas, ad oram rubore suffusas habeat. Cæterum os habet parvum, dentes albos, acutos, Cynædo breviores et obtusiores: maxillam superiorem tubi in modum cranio infarctam, ut pene duo labia carnosa esse credas. Squamas exerit latas, linguam albam, pene solutam. Spinea pinnula exterior branchiarum carnosa est. Linea quæ piscibus utrinque latera dividit, nequaquam in hoc pisce recta procedit, sed a superiori branchiæ angulo arcuata secundum tergus deducta est: mox ubi tergoris pinna desinit, illuc quidem linea reflectitur, et quidem arcuatur: deinde recta per mediam caudam defertur. Caput ipsum non ita multis coloribus cancellatum est, sed lineas hinc inde diductas, ex cæruleo, viridi ac rubro mixtas ostendit. Oculos habet parvos, rotundos, quorum pupilla nigra est: iris vero aeri similis, quem si quando in girum contorqueat, cyaneum, deinde aureum, postremo argenteum circulum in crystallini coloris fulgorem referre conspicies. Quod autem ad internas ejus partes attinet, peritoneum illi conspicies esse album: Cor exacte triquetrum: Hepar ex pallido lacteum, ad sinistram magis protensum, tribus constitutum lobis, sed uno tantum longo et duobus brevibus, multis venulis rubicundis circumductum: Lienem planum, ob longum, minoris digiti magnitudine rubrum: fellis autem vesicula duos digitos longa est. Est omnium fere ejus intestinorum eadem capacitas, ut proprie in eo stomachus videri non possit. Semel tantum a stomacho ad anum revolvuntur, multisque obducuntur omentis, ac multa pinguedine perfunduntur. Lactes habet copiosas, vulvam utrinque bicornem. Ejus est naturæ Lelepris, ut etiam omnes saxatiles deuoret, nihilque in stomachum demittat, quod non ante optime dentibus attriverit. {254}
Iulis.
16. Pulchriorem piscem Iulide mare non habet: quamobrem hunc Veneti et Massilienses Donsellam et Domisellam vocant. Genuenses una Zigurella, hoc est, puellam, nominant. Vulgus Græcum non Iuli {255} dem, sed Illecam, vel Iglecquam pronuntiat, Rhodium Afdelles. Nonnulli etiam Zillo malunt pronuntiare. Vulgaris est admodum pisciculus: cujus Oppianus ita meminit,
Ore venenato sic lædunt stigmate parvoIulides has homines, qui findunt æquora vasta.
17. Et quanquam cum Phycidibus et Jecorinis (quas Lambenas vocant) magnam habeant similitudinem: vulgus tamen hos pisces ab invicem peroptime distinguere novit. Non una est Iulidum species: evariant enim colore, sed semper revertuntur ad suas notas, quibus ab invicem discernuntur. Iulis vix excedit palmum longitudine. Habet enim corpus gracile et oblongum ut Sphiræna: cujus crassitudo raro excedit, quantum pollex cum indice capere possit. Tanta est colorum in hujus tergore varietas, ut in eo Iridem depictum utrinque videas. Squamis enim contegitur tenuissimis multorum colorum, super quibus ductæ linæ rectæ, cæruleæ, virides, melinæ, rubræ ac fuscæ apparent. Pinnam in tergore continuam, ac reliquas totius corporis, ut et rotundam caudam, habet omnes versicolores. Verum linea quæ utrinque corpus intercipit, haud recta fertur, sed ad caudam aliquantulum incuruatur. Oculos habet parvos, pupillam nigram, horumque rubentem iridem. Dentes ostendit albos, acutos, aduncos, ut vespertilio, multo plures in inferiore maxilla, quam in superiore: labia quoque crassa. Raro quidem retibus, calamis et hamo frequentius capitur: singularis inter saxa degit. Quamobrem Galeno et Dioscoridi merito inter generosos saxatiles, et qui mollem ac friabilem habent carnem, annumeratur. {256}
Phycis.
18. Phycis Massiliensibus Roquau, multorum etiam colorum est piscis, fluviatili Tincæ persimilis. Hunc Veneti promiscue Lambenam, Genuenses Lagionum, Romani ut plurimum Merlinum vocant. Nam id genus omne piscium coloratorum, nomine Psitaci, Pavonis, Turdi vel Merulæ illis (mi {257} nus tamen recte) vocari consuevit. Græca vox est Lambena, sed ad exprimendum eum piscem vulgaris. Memini me vidisse quasdam Phycides omnino fuscas, alias rubentes, alias virides, nonnullas mistis coloribus varias. Omnes pinnam tergoris (ut Sparus) continuam gerunt, duodecim aculeis munitam: ac rursus ad branchiarum latera utrinque unam habent, et sub ventre duas. Quarum singulæ squamis teguntur latis, firmis, sæpe uliginosis. Dentes illis in ore pares non sunt: nam in superiori maxilla utrinque ad latus dentem unum tantum, aut ad summum duos connumerabis: In inferiore autem maxilla multo plures, omnes quidem oblongos, albos et acutos: sed retro in maxillis multos molares habent. Cæterum Phycidum color externus quanquam evariet: interanea tamen perpetuo eadem in omnibus mihi apparuerunt. Voraces pisces sunt Phuscæ, quamobrem grandi atque amplo sunt stomacho præditæ. Omnibus est lacteum hepar, ad sinistram magis extensum. Fel tamen lateri dextro incumbit, oblongo folliculo inclusum, colore subluteum. Gregales non sunt, ut neque Iulides. Labia habent crassa et carnosa: versantur in scopulis. Molli carne præditæ sunt et dulci: quæque nisi multo sale et aceto condiantur, gustui minus placebunt, neque friabiles erunt. Cujus rei Dioscorides et Galenus in capite de jure piscium meminerunt. Ovidius,
Atque avium dulces nidos imitata sub undis.{258}
19. Solus enim hic piscis in alga nidificare, atque in nido parere, traditur.
Turdus.
20. Varia avium nomina piscibus indiderunt Græci pro colorum, quibus ipsas referrent, varieta {259} te, utque hoc pacto singulos rectius distinguere possent. Parum enim, aut fere nihil Turdus piscis a Turdo ave distat: de quo sic Oppianus,
Iulides et Percæ, Canni, Turdique virentes.
21. Et Ovidius,
Tum viridis squamis parvo saxatilis ore.
22. Sed est in vulgari Turdo magna hallucinatio: a qua tibi magnopere cavendum est. Neque enim Glaucus piscis (quem Massilienses falso Umbrinam, Veneti Turdum nominant) verus Turdus marinus dici debet. Undantes enim in tergore ac transversas lineas gerit, et corvum duabus, quas in tergore et circum sub mento gerit, pinnis refert. Sed qui inter Genuensium Lagionos peculiariter Turdus dicitur: certe is quidem merito Turdibus est, ex eo potissimum vocatus, quod cum ejus color ex rufo in melinum vergat, ad viridem tamen inclinet. Squamas habet tenues et frequentes, geminantibus in medio punctis nigris, rubris, et aliis per totum corpus distinctas: Pinnam in tergore continuam, mollem, et ut cardui folium laciniatam, nervis octo bene fultam: Caudam longiusculam et subrotundam. Os aspectu parvum: quod tamen dum aperit, grandem ostendit capacitatem. Lingua ei alba est. Maxillas habet dentium loco asperas atque horrentes. Primo aspectu Phycidem, hoc est tincam fluviatilem refert. Pinna quæ huic ab ano ad caudam protenditur, tribus aculeis obfirmata est. Quæ autem sub ventre sunt, forti utrinque aculeo rigent. Locustas, Garides, Sparos, Crangines, Sargos adhuc parvos venatur. Stomachum habet figura oblongum, per ventrem extensum, pylorum permultis apophysibus obsessum: intestina nodis distincta, et ter ut tuba quædam revoluta. Carne constat molli et laxa, alias tamen sapida. Hepatis lobos habet utrinque æqualiter dispositos. Plinio medico lib. 5. cap. 13, Cyclas appellari mihi visus est, quem ait pleureticis maxime conuenire. Est enim piscis molli carne et naturam fumidus et digestibilis, inquit, quem et Ptisanam marinam vocant. {260}
Merula.
23. Vulgaris Merulæ (quæ Græcis κόσσυφος dicitur) nomenclatura multo constantior, quam Turdi esse videtur. Nam piscatores maris Ligustici, Adriatici, et nostri quoque, hoc est Mediterranei, ad {261} unum, Merulam agnoscunt, quam cum Phycidibus etiam confundunt. Romani tamen inter cæteros unum sibi constituerunt piscem, quem proprio nomine Merlo nominarunt, sæpe etiam Canarellas, Canadellas et Phycides Merulæ nomine vocant. Oppianus,
Uxores Sargi multas et Merulus ardensDucunt.
24. Merulam Itali æque atque Phycidem Tincam marinam vocant: unicum non servat colorem. Latiores habet, quam Turdus, squamas, pinnam in tergore multis stipatam aristis. Quæ autem illi sunt ad latera et sub ventre, hæ aculeo muniuntur, ut Turdus: Caudam non habet bifurcam. Cæterum hoc unum mihi in Merulæ anatome dignum occurrit: quod cum hepar habeat album in duos grandes lobos partitum: fel tamen exerit tenui vasculo inclusum, et revolutionibus duplicatum, cujus longitudo est sesquipedalis, quod nusquam nisi in hoc pisce observavi. Quanquam Aristoteles Hamiam recenseat vesiculam fellis habere, suo intestino pari processu annexam: sæpe etiam replicatam, reductamque aliquatenibus. Proinde Merula vertebras dorsi habet valde crassas. Plinius medicus piscem aspratilem vocat. Idem, Dandi sunt (inquit) pisces Merulæ, Turdi aut Scorpiones epilepticis. Idem de diæta distemperantiæ hepatis, Merulam, Cossyphum et Ceredam offerendos esse iis, qui hepate sunt calidiore, recenset: sed ego eum pro Cossypho Turdum puto intellexisse, alioqui Merula et Cossyphus idem sunt. Ovidius,
Auratis Muræna notis, merulæque virentes.{262}
Picus piscis.
Cynedus.
26. Cynedus a caninis dentibus, Aristoteli ἀλφηστὴς et ἀλφηστικὸς, fulvi aut rutuli coloris piscis nominatur, qui etiam Massiliensibus Un Sanut. Saxatilis est, cujus color, ut reliquis saxatilibus, evariat. Peculiaribus quoque notis ab aliis distinguitur. Ut plurimum enim totus lutei sive cerei coloris est, quibusdam tamen sui corporis partibus admixtum rutilum colorem habens. Præterea squamas in gyrum crenatas gerit, quæ multa scabritie horrent. Nullus saxatilis tam firmos dentes habet, a quibus nomen ei inditum fuisse puto. Hos in maxillis ostendit bono ordine dispositos, oblongos et acutos, ut piscis dentes esse minime dixeris, sed alterius cujuspiam carnivori terrestris.
Canadella.
27. Ligustico mari cognitissima Canadella, elegantem ac varium habet colorem, bona tamen ex parte purpureum: neque unquam ad eam magnitudinem extuberat, ad quam alii pisces saxatiles. Sachetum Veneti vocant, qui dum vivus capitur, spinosum quiddam e branchiis vibrat, quo manus contrectantium ferit. Labiis est magnis ut Cynedus, sed dentibus ab hoc et a Phycide longe dissimilibus: qorum quum anteriores acutos, et fere caninos habeat, posteriores tamen obtusos ostendit. Pinnam dorsi continuam, et (ut in Scorpione marino) crenatam: reliquas branchiarum pinnas utrinque luteas: qui color etsi ut in aliis saxatilibus ut plurimum evariet, eadem tamen corporis moles, eadem forma huic permanet. Squamas habet lituris viridibus, cinereis, rubris, et interdum castanei coloris variegatas, atque extremam branchiam (quæ illi ossea est) crenatam ut lupus. Rostro est acutiore quam Lambena: optimumque, ut reliqui pisces saxatiles, alimentum præbet. {265}
Hepatus sive Jecorinus.
28. Hepatis color ac magnitudo Hepato pisci nomen dedit Græcis ac Latinis. Vocatur etiam a colore rutilo et subobscuro λεϐιὰς. Vulgus Venetorum Sachetum, ut etiam Canadellam indifferenti nomine appellat: solo enim colore (qui paulo magis in Hepato fuscus est) inter se differunt. Ejus dentes {266} obtusiores sunt quam Phycidis, et pectinatim coeunt, ut in Cynedo: squamis integitur asperis, colore cum Phagro aut Erythrino simili. Calamis ut plurimum decipi solet: raro enim everriculis capitur. Huic pisci Galenus carnem inter duritiem ac mollitiem mediocrem esse docet. Saxatilis est, ut Diocles prodidit, et in cavernis latitat in alto mari. Calculos in capite gerit ut Saxatiles omnes.
29. Sunt quædam dejectamenta marina algis adnata ac vegetantia, quæ aliquando Sagenis in piscationibus irretiuntur: tantam similitudinem cum cocto animalium Hepate habentia, ut omnino Hepatis lobum referant. Quæ si naribus admoveris, tetrum admodum fœtidumque odorem percipies, imo ipsis spongiis recentibus fœtidiora comperiuntur.
Castagnola, peculiaris Massiliensium pisciculus.
30. Castagnola a colore corticis castaneæ vulgo Genuensium, Massiliensium, et incolarum Portus Veneris dicta. Grandem pro sua magnitudine habet in tergore pinnam, caudam longam et bifurcam, pinnam utrinque ad branchias unam, et duas sub ventre. Squamis contegitur latis. Corporis figuram in Cyprini modum circinnatam habet. Branchias utrinque ternas, quarta dempta quæ claviculæ ipsi corpori jungitur. Hepate est unius tantum lobi, stomacho incumbentis, ut in Delphino diximus. Stomachum rotundum habet et duodenum, sine apophysibus inhærentem jejuno: colon admodum gracile, ter tantum cum aliis intestinis obuolutum. Vere et æstate copiosissimus capi solet: nihili tamen a piscatoribus fit: est enim popularis. {267}
Castagnola, vel Castaneus piscis.
Channus.
31. Channum Græcis dictum volunt, quod is piscis moriens, perpetuo hiet, ac rictum edat: unde etiam Latinis hiatula dicta, Massilienses, apud quos plurimus est, Serranos vel Serratanos vocant, Ge {268} nuenses Bolassos, incolæ Portus Veneris Barquetas. Tanta est hujus piscis cum Orpho, Hepato et Perca marina (cum qua publice divendi solet) similitudo, ut piscem pene eundem esse credas: sed Percæ marinæ Channis sunt majores, lineisque latis, transversis ex rufo nigricantibus tergora distincta habent. Channi autem promiscue transversas et rectas lineas ferunt. Oppianus,
— Phagrus Channi seducitur esca.
32. Ovidius,
Concipiens Channæ gemino fraudata parente.
33. Græcorum vulgus Channo vocat. Piscem istum irretitum non capiunt, sed calamo fallunt ex hamo, et maxime si carcinis pro esca utantur: eos enim appetunt avidissime. Channa calculos in capite gerit, ut Perca, Scorpio, Cephalus et Umbrina. Omnes porro Channos ova ferre ac fœminas dici posse Aristoteles tertio de generatione animalium ait. Partim enim receptacula habent feminis genitalis, partim vulvas. Carnem habent mollem et tenellam, Perca tamen duriorem.
Perca marina.
34. Perca marina a fluviatili non solum corpore, sed etiam pinnis maxime differt. Marina enim continuam ac solam in tergore pinnam habet, cum tamen fluviatilis duas in dorso ferat. Simillima est Channæ, sed crassiori corporis compage constat. Nullam (quod sciam) ex Oceano usquam vidi: Massiliæ tamen frequentissima est. Ac, quod ad coloris utriusque Percæ dissidentiam attinet, hoc præcipue animaduertendum est, marinam Percam ex colore veluti sanguineo nigricare: transversas habere in lateribus zonas, latas, a dorso productas, et pinnam in tergore continuam. Cæterum nunquam major, quam fluviatilis, excrescere consuevit. Dentes lupi modo parvos habet: squamis tegitur asperrimis: branchias habet utrinque quaternas, easque duplices novissima excepta. Vivax est {269} Callyonimi modo: linguam non habet manifestam, sed quatuor ossicula in faucibus aspera, quibus vivorum pisciculorum cibum (gulosa enim est ac carnivora) in stomachum demittit. Oppianus,
— piscator promptus in æquorDemittit Percas, et Niliacos coracinos.
Melanurus.
35. Melanurus a nigris in cauda maculis Græcis appellatus, Venetis Ochia, Genuensibus Oia, Mas {270} siliensibus Oblada, et circa Niceam Auguyata vel Oyata, ab oculorum magnitudine, in Oceano Gallico perraribus, in Adriatico ac Mediterraneo frequentissimus est. Sunt Massiliæ qui Oilladigam vocare malint. Vulgus Romanum ab insignibus oculis Ochiatam nominavit, ad discrimen Torpedinis oculatæ, quam Ochiatellam appellant. Piscis hic latitudine, longitudine et corporis circino cum Dentali, Sargo, Aurata et Sparo conuenit. Oppianus,
Haud facili parvus Melanurus fallitur arte.
36. Longe diversus est a Melandrino, de quo etiam paulo post: gerit enim Melanurus latas squamas, atque unicam in tergore pinnam, estque gregalis et saxatilis. Dentes habet robustos, colorem ut Sargus: branchias utrinque quatuor, aculeos in pinnis, quales Cantharo esse videmus. Crassitudine ac magnitudine est mediocri, neque amplius quam unam et sesquilibram vel duas ad summum pendet. Saxatilis est Melanurus (inquit Aristoteles) et prope litora in locis arenosis, alga pascitur, Coracino persimilis. Ovidius,