CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

De Piscibus litoralibus. Cap. xv.

1. Litorales dici possunt pisces, qui in scopulis ad litus vivunt: cutemque glabriorem habent, quam ut squamosi esse credi possint. Hujus generis sunt Aphritides et Aphiæ. Nam Aphidii qui non nam dicuntur, ejus generis siunt, e quibus pusilli nascuntur. À Gobiis vel Gobionibus Cobites, et qui et Atherina procreantur. Aphritides et Aphri dicuntur, qui in fossulis ad litora relinquuntur. Sic e Tri {213} gla quoddam Apuæ genus Trigliten Dorion cognominavit. Sibotes seu Ribotis, Engraulis, Corachidia, Voiadia, Tiphlimidia, et Membradæ, quas aliqui Phalericas Apuas vocant, sive Aphias, ex horum piscium saxatilium sunt genere, piscibus (ut ait quidam) jam grandibus aptissima præda. Unde etiam pisces in suum genus sæuire, neque suis quidem parcere creduntur. Quod tamen cetaceis minime accidere cognitum est. Cæterum litoralibus addemus Draconem, Callionymum, Blennum, Exocetum, Mænam, Sinnagridem, Bocem, Gobium, Paganellum, Atherinam et Lavaronum.

Aphritides, seu Aphiæ.

2. Inter Aphritides et Aphias nihil præter solius nominis discrimen est. Nonnatos vel Nonnados vulgus Genuense nominat, quasi non adhuc provectos dicere vellet. Quorum duæ sunt insigniores differentiæ: peculiari autem nomine alii ab albedine Biancheti, alii a rubedine Rosseti, et Romæ Pesci nuovi appellantur. Omnium quos aqua producit piscium minimi. Sunt qui sui generis esse asseverent, non autem alterius progeniem: et quod majores evadere non possint, hoc argumentum adferunt, quod omni tempore anni piscari soleant, feranturque ejusdem perpetuo magnitudinis in foro, quod tamen falsum esse comperi. Multi enim horum piscium ter, quater, et quinquies eodem anno pariunt, ut Trissa, Trigla, Cyprinus: ac, si quis attentius aduertat, inter eos annumerabit etiam Gobios, Mænas, Cephalos, Sargos, Sparos, et id genus pisces, quos ideo seorsim describere propriis capitibus operæ pretium fuit. De Aphritidibus et Aphiis sic Oppianus ad finem libri primi,
Aphritides imbelle genus non sanguine natæ,Spuma nascuntur, de spuma nomina sumunt: {214} Hos densos cœtus Aphias dixere priores,Engraules etiam perhibent hos nomine dictas:Piscibus expositæ cunctis gratissima præda.

Membrada Aphia.

3. Massiliensium vulgus Membradas Meletas vocat: Rothomagenses, et qui in litore Oceani (ubi Sequana in mare ingreditur) obversantur, appellant Un Crado, Genuensium vulgus Arachia. Membradam autem nihil aliud esse quam Chrissæ fœturam, ab authoribus traditum est, unaque cum spinis edi solere. Hos pisces ad litora Mediterranei maris incolæ sale condiunt et adservant: in Oceani autem litore, piscationi inserviunt, vile vescentibus edulium Membrades et Trichides, Archestrati, Engrauli, Encrasilochi, et (ut ait Ælianus) Zycostomi, pisciumque id genus cæteri, quibus una cum spinis vescimur, flatuosum atque humidum præstant alimentum.

Cobitis, Epsetus, et Triglites, Aphiæ.

4. Qui Venetis in piscaria divenduntur pisciculi, quos vulgus Marsionos vocat, hi sane sunt Græcorum Cobites et Epseti: sic enim Dorion hujusmodi litorales pisciculos nominavit, quos omnes ex Atherinis pisciculis procreari censet, qui in fossulis relinquuntur, Nilo recedente. Ego vero a Gobiis nasci putaverim, et vulgo nostro vocari Menuise. Terentius minutos pisciculos nominavit.
5. Trigliten quoque Dorion vocavit pisciculum omni anni tempore fere apparentem. Siquidem quum Trigla ter anno pariat, TriglitesAphiæ genus semper apparere potest. Hi sunt pisciculi Aphri {215} tides, quos Genuenses Rossetos nominant. Nam qui pisciculus Icesio Cibotis dicitur, is est quem etiam Ligures bianchetum ab albo colore vocant. Sunt enim (inquit Icesius) in Aphiarum genere quidam albi et admodum tenues ac spumei, quos Cibotides nonnulli appellant.

Aphiarum reliquæ species.

6. Pisciculorum minimorum (inquit Oribasius) genera quædam sale asservantur, quæ una cum acrioribus oleribus eduntur. Horum alia vocantur κορακίδια, alia βωρίδια, alia κόλλια, alia τυφληνίδια, omnia stomacho infesta, aluum citant, nec facile concoquuntur. Proinde Aphiæ omnes, grandiori capite constant, oculos habent elatos et nigros, unde ex Apollodoro proditum est, meretriculas quasdam Aphias fuisse cognominatas, quasi Apuas: quod minutulæ forent albæque, atque oculis grandioribus: Alioqui Apuas (authore Chrysippo) Athenis ob affluentiam nimiam dictitabant esse mendicorum opsonium.

Draco marinus.

7. Litoralis est marinus Draco, a jam descripto serpente longe diversus, omni mari familiaris. Gallis Viva aut Vivio dictus, quod præter aliorum piscium naturam, captus diu extra aquam vivat, Angli Viver nominant. Massilienses Plinianam vocem sequuti, Une Areigne, quasi Araneum dicere maluerint: Genuenses Traginam nomine a Dracena corrupto vocaverunt. Pelagius etiam est piscis æque ac litoralis. Demissis in profundum lineis setis, multus capitur inter insulas Ægæi maris. Sed hoc piscatores diligenter observant, ne captum draconem manu contrectent: ejusque caput lapide conterunt: {216} deinde hamum ab ore auferunt. Draco enim si nudus contingatur, aculeo venenato totam manum perimit, nisi promptissime occurratur: febrem ac delirium protinus excitans, ac totum brachium inflammans. Cujus adhuc viventis punctura formidabilior est, quam demortui. Nam etiam a demortuis inflictum vulnus multum nocet. Aiunt autem ad id, remedium esse, si ab eodem aculeo iterum atque iterum vulnus pungas. Oblongus est piscis, forma pugionis modo compressa: unde a quibusdam Gallice Poignastre vocatur. Non habet squamas, aut saltem exiliores quam sint terrestrium: dentibus est brevibus, crebris et tenuissimis: os ut Draco serpens dentibus communitum habet. Oculis grandibus præditus est, branchiis utrinque quatuor simplicissimis, et pinnis ut Callionymus vel Exocetus. Duas fert in tergore pinnas, quarum anterior capiti vicina nigra est, quaternis horrens aculeis. Ea autem pinna quæ subsequitur, longior apparet, et per dorsum porrigitur ad caudam, quam valde latam habet, nec adeo bifurcam. Inferior pinna usque ad anum excurrit. In spineo exteriori tegmine utrinque ad branchias aculeum habet ad caudam spectantem, translucidum osseum longum. Obliquas in tergore ostendit maculas, multorum quidem colorum, sed fuluæ reliquas vincunt. Cor illi rubrum est, seminis cicerculæ figura: hepatis lobi duo, quorum major in sinistrum tendit, cui subest folliculus fellis. Lien a fundo stomachi dependet subnigrum. Stomachus sursum reflectitur, ex cujus pyloro sex apophyses prodeunt, quibus intestina in orbem obvolvuntur, atque alia tanquam in alia ita reflectuntur, ut longitudinis nihil sit in recto. Vulvam autem habet bicornem, parvam. De hoc Dracone sic Oppianus,
Cantibus et bibula mulli pascuntur arena,Auratæ fuluæ splendoris nomine dictæ,Et Symii et glauci et densato dente Dracones. {217}
Δράκων, Græcis: Araneus et Draco, Latinis: Viva, Gallis et Anglis: Stragma, Venetis: Genuensibus, Traigne: Massiliensibus, Poignastre.

Callionymus, sive Uranoscopus.

8. Vulgaris est Callionymus piscis, Aristoteli inter litorales adscriptus, multis nominibus pro variis nationibus appellatus: Græcis enim a nominis pulchritudine Callionymus, et ab oculorum situ qui cælum suspiciunt, Uranoscopus dictus est. Romani Missorem vocant. Genuenses Un Prete vel Preve, Veneti Bec in cavo: Massilienses Rascassa bianca, quasi album Scorpionem dicerent. Aliud vulgus voce obscœna Tapecon nominat. Aliis etiam Responsadoux dicitur, OppianusHemerocitam vocavit, {218}
Stultitia excellit cunctis ferus Hemerocita:Est pecus ignavum, capitis cui vertice summoSunt inversa supra radiantia lumina rictus:Est inter medios oculos, lucesque profundoConterit in somno solidas prostratus arena.
9. Adeo vivax est piscis, ut si hunc internis omnibus privaveris, nihilominus moveatur. Pinnas molles atque obtusas habet, translucidas duas in tergore, quarum ea, quæ capiti vicina est, vespertilionis alæ similis esse videtur. Est enim nigra velut in Scorpione marino et Dracone. Pinnam caudæ latam habet, cervicem quasi compressam, in cujus superficie parvi oculi positi sunt, atque interstitium, id quod est inter oculos, concavum apparet, nec alium reperias quem magis Silonem judices. Siquidem is non, ut alii pisces, os ante gerit, sed valde supra caput habet, unde Veneti supradictum nomen ei indiderunt. Inferiorem maxillam ita sursum retractam habet, ut inter oculos juncta esse appareat. Oris hiatus, quum id expandit, tam grandis est, ut velut in ipsa cervice infarctum tubulum habere videatur. Ambæ spinæ exteriores branchiæ, utrinque ad caudam spectantes, aculeo in extremis præmunitæ inueniuntur. Squamis caret: Cinereus totus in tergore conspicitur, supinus vero candicat. Branchias utrinque quaternas habet. Cor pericardio inclusum, ervi magnitudine. Voracissimus est, quapropter stomacho est amplissimo, villis omnis generis prædito ac bene confirmato. Hepate vero pallido, stomacho incumbenti, cujus pars major sinistrum occupat latus. Vesicula fellis in formam lachrymæ rotunda sub dextro hepatis lobo conspicitur, nucis avellanæ magnitudine: humoremque continet oleosum, ad ocularia medicamenta accommodatum. Porro lienem habet lentis magnitudine, planum et orbicularem, rubrum, stomachi parti sinistræ incumbentem: Apophyses multas in pyloro, intestina nodis intersepta, quæ propriis nominibus distingui possunt, {219} ter tantum circumflexa, antequam ad rectum perueniant. Firmum habet Œsophagum, ut etiam pisciculos aristis tergoris bene munitos deuoret: cujusmodi sunt parvi Scorpiones ac Dracones: proinde jejunus piscis contrahitur, satur dilatatur. Vulvam bicornem habet ovis plerunque refertam: secundum spinam usque ad septum protensam: Carnem, qualis est Draconis marini. Etsi autem Romani Missorem vocent hunc piscem, Missoris tamen vox ad eum pisciculum etiam pertinet, quem nos Chabotum, Itali Botulum vocant: is enim Callionymo quodammodo respondet. Cæterum Gallica hujus appellatio alteri etiam conuenit, quem nonnulli Halesurion vocaverunt, de quo in Genitali marino suo loco disseremus.
Callionymus et Uranoscopus, Græcis: Messor, Romanis: Preve vel Prete Genuensibus: Bec in cavo, Venetis: Responsoux, Rascassa bianca et Tappecon, Massiliensibus. {220}

Blennus, vel Cæpola.

10. Blennum ab ignavia dictum puto. Corcyrenses et Zacynthii Cæpolam a cepæ similitudine vocant. Est autem ea magnitudine, quæ parvam Scorpenam non excedat. Grandi capite, spiculis vallato, turgido ventre, rarius quam alii pisces sagenis capi consuevit. Scorpenam colore refert, atque ita flavus est ut cæpa. Duas pinnas ad dorsum habet: latam præterea utrinque unam ad latera, et sub ventre geminam. Magnos exerit oculos et nigros. Ore est maximo ac deformi ut Scorpius. Superius labrum ipsi capiti, veluti tubus quidam, infixum est. Dentes ei usqueadeo tenues sunt, ut ejus maxilla potius exasperata, quam denticulata esse videatur. Squamis integitur levi contactu decidentibus. Voracissimus est ut Callionymus. Linguam habet albam ac conspicuam: Squillis, Apuis et pisciculis vescitur, quos latens in algis captat. Cor habet laxum, hepar album. Tota hujus pisciculi moles quadrantalem non excedit longitudinem. Crassitudo ejus (ut cæpa) mediocris esse consuevit. Hunc nisi multo sale condieris, nullius erit saporis: quamobrem Græcorum pauperiorum cibus esse solet. Corio contegitur ut Callionymus, Coccyx et Miluus. Quosdam audivi qui hunc Boacam perperam vocarent. Blennorum cinis (inquit Plinius) cum Ruta, vesicæ vitia et calculos sanat, quum de diæta cardiacis observanda loquitur: bulbi cujusdam piscis litoralis meminit, qui fortassis ad Cæpolam accedit. Oppianus,
Smarides Blenni cum Scaris Boces utrique. {221}
Βλεννὸς, Græcis: Cæpola vulgo Græcorum. {222}

Exocetus, sive Adonis.

11. Exocetum ab ἔξω καὶ κοίτη quidam (nescio quam commode ac proprie) dictum esse putant, quod in siccum exeat. Vulgus Constantinopolitanum Clinon vocat. Genuenses Una Bavecqua: Massilienses Un Gabot vel Gavot. Romani cum aliis minutis piscibus confundunt, modo Ceruam, modo Missorem appellantes. Frequentissimus est Oceano, neque quispiam est qui indigenis Oceani congrorum piscationi magis faveat quam Exocetus. Nam quum urticis plurimum delectetur, atque urticæ circa litora inter cautes hæreant, ille mari profundius mergi recusat. Quamobrem recedente mari sub petris et foraminibus aqua refertis contineri mavult. Agricolæ autem loca saxosa adeuntes, antequam æstus reciprocetur, lapides dimovent, ut inter scopulos, in quibus delitescunt, Adonides captent, et hamos quos chordis alligant, inescent, quibus ita ad cautem ligatis aduentantes cum æstu Congros ac Galeos illuc capere possint. Exoceti sub lapidibus vel in cavis cautium quiescentes, in rupibus Bononiæ pene innumeri reperiuntur: quos si quispiam manu imprudens attrectaverit, sentiet horum dentibus magnam feriendi vim inesse. Indigenæ Comasci vulpem vocant, Una Folpe pronuntiantes. Exocetus species habet plures, quarum una cristata est, Massiliæ frequens, primo aspectu aliquatenus Gobium referens: cute enim glabra obducitur. Firmos dentes ut Scarus habet. Colore est subrufo ut Scorpæna, multis aliis coloribus confuso. Totus piscis (ut Anguilla) lubricus est, et sine aliqua squama ac spina, præterquam Spondylorum. Hinc vulgus Græciæ Glinos nominavit. Non excedit crassitudinem quam pollex et Index amplecti possint. Continuam habet tergoris pinnam, ac nescio quid supra oculos, quod veluti a pellis laxitate procedit. Cæterum laterum pinnæ reliquorum piscium formam non servant: nam hæ veluti inversæ conspiciuntur. Pinnas, quæ illi sub ventre sunt, {223} duobus tantum cirrhis radiatas habet: Dentes ordine dispositos, Sparo frequentiores et numerosiores, maxillis firmiter insertos. Interanea ad Scarum accedunt. Cristati porro Exoceti caput ad Chamæleonem accedit, in cujus cacumine pinnam videas Galli cristam prorsus referentem. Caudæ pinnam et laterum rotundam habet, duas præterea sub sterno: alteram in tergore, continuam, admodum latam, quemadmodum et ea quæ illi sub cauda est. Dentibus anterioribus acutissimis præditus est, quales sunt canini nostri. Cute integitur laxa, multis coloribus, ut draco, variegata, ut primo aspectu Draconem esse judices. Vivax supramodum esse comperitur: triduum enim vel quatriduum absque aqua vivit. Chamas quoque conficit et conchylia, atque interdum urticas pascitur. Branchias tectas habet, et parvo foramine pervias: sed et detectæ utrinque quatuor numerantur.
12. Tertium Exoceti genus, etsi Byzantinis piscatoribus non alio quam Glini nomine pernoscatur, ac nonnullis Chelidonius appelletur: tamen a Glino ac cristato Exoceto hoc differt, quod raro sex digitorum longitudinem, et duorum pollicum crassitudinem excedat. Squamis caret: lituras per tergus melinas, cyaneas ac fulvas habet, et continuam tergoris pinnam, mollem: caudæ autem latam, uti et laterum, omnes varii coloris. Branchias contectas ut Muræna, quam notam quum ego semel piscatoribus ostendissem, id eos coegit proferre aliud quiddam a Glino esse. Spinea branchia exterior, ut in Dracone marino, duobus aculeis obfirmatur: sed ab eo dissidet, quod quilibet aculeus duobus serratis denticulis sursum repandis et aduncis fulcitur. Caput multis coloribus polymitum habet, os grande, inferiorem maxillam latam et planam, dentes Glino priori aliquantum minores. Is dum scinditur, branchias non ostendit integras, sed rudimenta coloris paulo magis rubri, quam in Muræna. Oppianus,
Est inter scopulos ponti, quos abluit undaPiscis ab Actæis quondam cantatus Adonis. {224} Multi Exocetum dicunt, quod prosilit undisIn littus sicca ponens tellure cubile.
Ἀδώνις, vel Ἐξώκοιτον, Græcis: Exocetus, Latinis: Baveca, Genuensibus: Volpe vel Folpe, Comasci indigenis: Gavot, Massiliensibus: Glinon, Constantinopolitanis: Missor, Romanis, sed falso. {225}

Mæna.

13. Herbosis litoribus gaudent Mænæ, quæ et Μαινίδες Græcis dictæ sunt, gregales quidem, et raro (quod sciam) in Oceano capi consuetæ: Massilienses Mendolas, Veneti Menolas vocant. Lituris utrinque notantur, Smaridibus, Boopis et Giris persimiles, nisi paulo latiores ac breviores cernerentur, et squamis Smaride tenuioribus contegerentur, breviorique essent capite. Lineam in lateribus rectam habent, quæ in Smaride arcuata est, rarissimeque palmum excedens. Porro Mænarum in colore differentias observavi duas: aliæ enim luteo, aliæ lituris cyaneis aut asureis conspersæ sunt. Pinnæ tergoris, laterum, et caudæ transparent, et maculatæ sunt: quæ vero dorso incumbit, ea duodecim aculeis riget, posterior obtusa est. Os si Mæna clausum contineat, minimum quidem apparet: sed dum hiat, rictum magnum ostendit: cujus superius labrum tubi in modum, ut in harengo infractum est. Oculos habet rotundos, quorum iris subruber est. Maxillæ asperitatem quandam dentium vice præ se ferunt. Mæna si desquametur, albissima atque argentea spectabitur, sed tergus livore quodam sub oculis in purpureum gemmante depingitur. Ejus hepar fungosum ex lacteo pallescit: sub cujus lobo dextro fel luteum oblongo vasculo includitur. Splen illi est in sinistro latere nigrum, stomachus oblongus. Omnium piscium fœcundissima, post brumam parit, quo tempore melior esse solet. Forma rotundior fœminæ, porrectior et latior mari. Ovidius,
Fœcundumque genus Mænæ. {226}
Μαῖνα aut Μαινὶς, Græcis: Mæna, Latinis: Mendola, Massiliensibus: Menola, Venetis.

Smaris seu Cerus quem Girulum vocant.

14. Litoralis quoque est Smaris, Græcis et Ovidio dicta, squamis paulo quam Mæna latioribus. Lineam a capite ad caudam habet arcuatam. Corpore est pene tereti et minori quam Mæna, sex digitos lon {227} go. Color ex cyaneo hilari in argenteum micat, tergore obscuriore, ventre candidiore. Unicam in dorso pinnam et caudam bifurcam gerit. Pinnas habet in lateribus acutas, sub ventre geminam. Græcos apud Anconam vidi, qui Giros salitos coementes Maridas vulgo vocarent. Est tamen in Smaride peculiaris nota, qua a sui similibus dignosci poterit. Nam cum os aperit, labia exerit, tanquam ex tubo pyxidatim infarcto. Græcos vulgo eosdem pisces vocare Smarides audivi, quos Veneti vulgo Girolos nominant. Tametsi Smaris, Boca, et Mæna diversi pisces sint, simillimasque notas habeant, quibus ab invicem distingui possunt. Boca enim lituris caret, quibus Smaris prædita est. Smaris quoque asperiores fert squamas: lineasque rectas, serie quadam in lateribus dispositas, quales in Mæna cernimus: sed Mæna nullo servato ordine confusas. Vulgus Romanorum Smaridem, Spigarum nominat, ad differentiam Spigolæ, id est, Labracis. Sunt qui non Spigarum, sed Rotonetum dicere malint, affinitate decepti: nam vox illa ei pisci debetur, quem ego Boopem vocavi. Massiliensium vulgus ab antiqua voce Latina aliquantulum deflectens, pro Giris Giarets pronuntiat. Tantam habet Boca cum Smaride affinitatem, ut discriminis palam nihil pene intercedat, quam in capite. Boca enim rostrum habet quasi recisum: Girus vero sive Smaris longiusculum. Cæterum Bocæ corpore sunt rotundiore, unde Rotoneti Romanis vocantur. Girulorum aliud genus est album, et ad Mænas magis accedens: unde vulgus Massiliensium, Jaretos blancos vocare solet. Giruli Cerri seu Mænæ planiores sunt, quam Boopes, quanquam ambo tereti sint corpore. Dioscorides Smaridi proprium caput adscripsit, ejusque multa medicamenta connumerat, quem sequuti Galenus, Paulus et Aetius, eadem fere habent. Smaris colorem non aliter, quam Mæna mutat. {228}
Σμαρὶς Græcis, Marida vulgo Græcorum, Spigaro Romanis, Girolo Venetis, Giaret Massiliensibus.

Boces vel Boopes.

15. Boces vel Boopes Massiliensium vulgus Bogas, ut et Romanum vocat: apud quos multum frequentes sunt, Venetiis non item. Duæ hujus piscis cognoscuntur differentiæ: si quidem earum altera minor est, et perpetuo parva, altera paulo major. Boces a Mænis ita distinguere poteris, quod Mænæ {229} videas latiori esse corporis compage, nigriore colore, et utrinque lituram unam habere. Boca perpetuo parva est, et pro sua magnitudine crassiori constat capite, corpore magis tereti. Boces et Mænæ seu Gerres eandem corporis constitutionem, hoc est, pinnas, squamas et capita habent. Boopes nulla litura variantur, sed ambo tereti corpore præditi sunt. Giruli autem seu Smarides magis nigricant, et lituris variegantur. Boces teretiores sunt, Giruli magis plani. Bocum color hilari ac quodammodo aureo fulgore nitet, ut tergora colore ad aurum inclinante micare credas. Oppianus,
Denticem Boces, Hippuros fallit Iulus.
16. Box, ut Athenæo placet, dictus est παρὰ τὴν βοήν. Piscis est parvus, oculos pro corporis ratione grandes habens, adeo ut Aristophanes Bizantinus non βόακα aut βῶκα, sed βόωπα, ab oculorum magnitudine potius appellandum esse dixerit, quasi bovinos haberet oculos. Gregalis est et litoralis piscis, herbosis gaudens. Duos habet in capite calculos, non prorsus rotundos, ut in passeribus, sed oblongos, ut in merlangis. Boces multis modis conditæ carniprivii tempore divenduntur, potissimum Anconæ, more Illyrico, ex gelu consetuatæ, aliæ sale inueteratæ una cum girulis, id est, Smaridibus. Colorem aureum etiam sale conditæ, retinent. {230}
Βὼξ vel βόωψ, Græcis: Boga, Romanis et Massiliensibus.

Altera Boca Bopgyrus Ovidio dicta.

17. Qui pisciculus litoralis Bogue et Reneau Massiliensibus dicitur, is Genuensibus Ruello vocari solet. Coloris est ejusdem cum Erythrino pisce, dentibus, pinnis ac capite consimilibus, sed reliquo corpore differunt. Nam Box vulgarem bocam refert, eodemque circino tornata esset, nisi magis ad Ery {231} thrinum accederet. Verum linea quæ corpus Erythrini intersecat, per medium utrinque arcuata est. In hoc autem recta prætenditur, neque Erythrini gibbam habet. Dentes præterea anteriores breves et acutos ostendit, sed tam superiores quam inferiores molares sunt, ut Sargo, quod etiam Pagro et Erythrino accidit. Hanc quoque peculiarem notam insignem habet, quod ejus branchiarum exterior spina ad radices nigra est. Nihil vetat quominus eum esse piscem asseramus, quem Ovidius Bopgyrum vocavit, in scopulis viventem. Massilienses a Boopa et Gyro, id est, Smaride, idem ei nomen indiderunt, ac Bopgyrum, quasi dicas Bocem Smaridem, appellarunt. {232}
Bopgyrus Plinio, Bogue, Reneau, Massiliensibus. {233}

Gobius aut Gobio marinus niger.

18. Gobiones marini Venetis Goi, Genuensibus Guigiones, Romanis Missori vocantur: quanquam Missoris vox ad plærosque alios pisces transferatur. Incolæ urbis de le specie, et qui Portum Veneris ac Genuam inhabitant Zozeros nominant. Eminentes ac turgentes supra caput oculos gerunt, cornea tunica, alba, et, ut serpentibus, dura obductos: adversus aquarum impetum, aut ut sursum facilius (quemadmodum Uranoscopus) cernant: vix excedunt duorum pollicum crassitiem, aut palmi longitudinem. Raro enim pedales et brachiales evadunt. Cæterum gobio marinus (de quo hic tantum est sermo) etsi lubricus est, tamen squamis integitur hirtis, pinnamque habet unam in tergore, continuam, mollem, et sine aculeis: Branchias utrinque quatuor, latas atque obtusas: ac præter has sub ventre etiam duas, sed ea quæ caudam constituit, rotunda est. Dentes præterea exerit parvos, tenues et subrubros. Porro gobionum corpus teres est, paucis spinis refertum: color varius: etenim qui gobiones circa algas versantur, ad viridem inclinant, alii ad cinereum colorem accedunt, nonnulli albicant, alii ex fuluo in nigrum degenerant: omnes grandiore sunt capite, et lata cervice. Ac, quod ad internas ejus piscis partes attinet, peritoneum gobionibus foris album est, intus nigerrimum: Hepar dextro lateri magis incumbit, pallidum, de quo fel dependet, veluti janthinum: intestina multis circumvolutionibus inflectuntur. Stomachus illi est oblongus, pylorus multis apophysibus præditus: vulva undecunque ovis referta. Gobio (inquit Galenus) litoralis est piscis, ex eorum numero qui parvi perpetuo permanent. Præstantissimus autem ad voluptatem, coctionem, distributionem, et succi bonitatem est is qui in arenosis litoribus aut saxosis promontoriis vivit. Non autem æque est jucundus, neque boni succi, neque ad coquendum facilis, qui in fluviorum ostiis aut stagnis maritimis {234} versatur. Pliura apud Dioscoridem.
Κωϐιὸς, Græcis: Gobio aut Gobius, Latinis: Gau, Venetis: Guigion, vel Zozero, Genuensibus: Gallis, Gouion de mer.

Gobius albus.

19. Gobius albus qui etiam marinus est, a priore multum differt. Veneti Paganellum nominant: Icesio magis quam niger commendatus. Cute integitur scabriore, neque unquam ita adolescit, crassioreque est capite. Ac, quod ad insigne utriusque discrimen attinet, aduertendum est Gobios unicam in tergore pinnam gerere: Paganellos geminam. Præterea ut Paganelli saxatiles sunt: sic magis ad rufum colorem vergunt, tenerioremque habent carnem, ut Diocles prodidit. Gobii (Diphilus ait) Per {235} cis simile præstant alimentum: qui vero ex iis parvi sunt et candidi, teneram habent carnem, minimeque virus olent. Gobionem saxatilem κῶθον vocant: De quo plura in fluviatili dicemus.
Gobio albus, Paganellus Venetis dictus.

Atherina.

20. Atherinam Græcum vulgus, Romanum Latharinuam vocat: quanquam eorum nonnulli cum {236} alio pisce confundant, quem Lavarolum nominant, de quo postea dicetur. Veneti Angoellam, Massilienses Sencle, Genuenses Quennaro appellant. Pisciculus est raro digiti crassitudinem excedens, neque extenso digito longior: Argentei coloris, translucente corpore, et quod soli objectum, ut vitrum transpareat: lineamque ostendit interne obscuram, rectam, a capite ad caudam, a sanguine qui in spina diffunditur, provenientem. Oculis est grandibus, lingua candida, pinnam utrinque in lateribus, et geminam alteram sub ventre habet, quæ piscem in partes æquales secat: ac præterea tenuem aliam, et parvam fert in medio tergore pinnulam. Cæterum cor gerit ut semen Oxalidis triquetrum et oblongum, pericardio perbelle inclusum: branchias utrinque quatuor: costas item utrinque decem omni capillamento tenuiores: vertebras adeo exiles, ut vix ab acie oculi perspicacissima discernantur. Atherinæ Uranoscoporum, Scorpionum, Blennorum, et piscium aliorum præda. Apud multos sunt maximi proventus, estque piscis sui generis delicatissimus: cujus apud quosdam quæstuosissima piscatio fieri solet. {237}
Ἀθερίνη Græcis, Atherina Latinis, Latharina Romanis, Angoella Venetis, Quennaro Genuensibus.

Lavaronus.

21. Alium pisciculum Atherinæ simillimum Romanum vulgus agnoscit, quem Lavaronum vel Lavonum, Massilienses Cabassonum, Genuenses Capassonum, a capitis magnitudine vocant, magnamque habet cum fluviatili Lavareto affinitatem, de quo postea suo loco dicturi sumus. Ejusdem pretii Romæ Lavoroni esse solent cum Atherina: illucque cum Sardinis et Alecis mixtim ferri consueverunt. Grandiore sunt capite quam Atherinæ, magis recurto ac compressiore ad ventrem corpore, et pau {238} lo latiore transparent ut Atherinæ, maximamque habent cum iis affinitatem. Squamis multis integuntur, quæ detectæ argenteum colorem præ se ferre videntur. Duas in tergore gerunt pinnulas, utrinque ad latera unam. Dentibus carent ut harengus: cor exiguum, oblongum, triquetrum habent: Hepar pallidum, cui stomachus subest, pisciculis et caridibus parvis nonnunquam refertus: intestina ad anum tribus circumvolutionibus reflectuntur: Fel ob ejus exiguitatem conspicuum non habet: spinas quoque fert nullas: Carnem albissimam et levissimam: calculos duos in capite gerit, Sesamo minores: Squamas paulo quam Atherina latiores et numerosiores. Proinde cumberula Romæ frequens edi soleat, et vulgo Lavarona dicatur: ac circa hanc frequens pisciculus, de quo hic sermo est, reperiri soleat: merito Lavaronum ab herbæ sibi peculiaris nomine dixerunt: alioqui nullum occurrit mihi nomen antiquum quo ego hunc piscem exprimere possim.