CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

De minoribus piscibus oviparis, spinosis, et squama contectis, in pelagios litorales, et saxatiles divisis, et primum de pelagiis. Caput xiiii.

1. Quemadmodum saxatiles pisces ad saxa et scopulos refugiunt, et litorales ad litus pascuntur: sic pelagii toto vivunt Oceano. Hujusmodi jam permultos inter Cetaceos tradidimus. Nunc autem reliquum est, ut minores dicantur, in quibus Halecula, Chalcis, Harengus, Mullus, Dentalis, Syna {168} gris, Pelamis, Mormyrus, Erithrynus, Salpa, Trachurus, Aurata, Hirundo, Miluus, Cernua, Orphus, Scombrus, Colias, Lacertus, Mystus marinus, Coccix triplex, Lyra, Cephalus, et Mugil numerabuntur.

Halecula seu Halec.

2. Pisces, quos Galli et Hispani Anchoy dixerunt, Veneti Sardonos nominarunt, ad Chalcidum differentiam, quos illi Sardellas vocant: sed Romani pro Sardonis Sardas intelligunt: Tractus litorum Liguriæ incolæ, Cueuri, Cueunari, vel Cueuneuri appellitant, sicque Genuenses: Romanum vulgus Aliczi nominare mavult, quasi Haleces diceret. Incrementi minuti pisces sunt Haleculæ, sed in salsuris cæteris omnibus meliores evadunt: ut earum Muria, in sapore, inferior Garo non sit. Sui generis piscis esse vel ex hoc probari potest, quod Columella inter pisces annumerat, qui sunt incrementi parvi: Digito enim raro longiores et crassiores evadere comperiuntur. Et quemadmodum Harengus Celerinum refert: sic quoque Halecula Sardinam. Is prorsus squamis caret, et branchias exteriores latas gerit: Spurcitiis, cœno et arena vescitur. Et quemadmodum Anates et Anseres rostris cœnum commovent, et eo sese exaturant: sic etiam Haleces, quæ cum Sardinis sæpenumero capi solent, arenis et spurcitiis exaturati comperiuntur. Si tu Haleculam interiicias inter oculi aciem et solem, omnino eam transparere videbis: dempta tamen linea argentea, quæ vertebras spinæ comitatur, quæ sanguinem continet. Exiguam in summo tergore habet pinnam: Cauda ei bifurca est, corpore magis tereti prædita, quam lato. Pinnis lateralibus, si bene memini, caret. Caput magnum ei est. Hoc habet mirabile, quod dum oscitat, amplum os aperit, ut serpentis potius os, quam piscis appareat. Hinc merito Græci olim Licostomos, sive os lupinum nuncupaverunt. Alii nonnulli Lupum simpliciter dixerunt. Linguam nullam habere, nec linguæ rudimentum creditur. Solent præcindi Halecularum capita, {169} antequam saliantur. Nam gnari piscatores sciunt tantam inesse amaritudinem in felle ejus, ut id unam cum capite auferant. Quo fit ut fere semper sine capitibus in doliolis conditæ nobis deferantur. Salitæ, crudæ semper eduntur. Hyeme utplurimum a fine Decembris usque ad quadragesimam (quo tempore etiam Sardæ) capiuntur. Enixius hoc studui, ut ex longioribus et crassioribus nanciscerer: sed nunquam palmi longitudinem pertingere, et pollicis crassitudinem assequi comperi. Argenteo colore micant, tergore vero ad ceruleum accedente. Multi hos falso fel in capite gerere credunt: Habent enim id intestinis annexum, quod hoc modo auferunt. Altera manus caput trahit, ut cum ea manum viscera, quibus fel hæret, eximantur: tamen recentes Haleculas frixas in sartagine cum oleo vel butyro, vel in craticula assatas, una cum visceribus optimi saporis esse deprehendi. Viscera habet nigerrima, sed Peritoneum albissimum, contra quem salpa: Stomachum pallidum, oblongumque. Apophyses non habet in duodeno plures quam viginti. Fel per longitudinem intestinorum protensum ita confusum, ut minime sit conspicuum.
Halecula, Latinis: Anchoy, Gallis et Hispanis: Cueuneuri, Genuensibus: Cueuri, incolis portuum De le Specie et Veneris: Sardoni, Venetis: Aliczi, Romanis. {170}

Chalcides seu Sardinæ.

3. Galli, qui ad mare Oceanum siti sunt, nullum piscem agnoscunt, qui Sardinæ nomine vocetur, quod nullus apud eos piscis sit, qui Gallice Sardina dicatur, nisi aliunde salsus adferatur. Mutant enim nomen Sardinis Galli, et Celerinos vocant. Sed nonnihil interest discriminis in magnitudine, quod quidem mox indicabimus. Celerini maris sunt Oceani alumni, Sardinæ Mediterranei. Quemadmodum autem Boops et Mena, Erithrynus et Phagrus, Sparus et Aurata, Cantarus et Melanurus, Bulbus seu Blennus et Scorpena, Flesus et Quadratulus, Barbula et Limanda, Rhombus et Fleteletus, maximam habent inter se similitudinem: sic Celerinus cum Harengo ita æquiparantur, ut nisi exacte inspiciantur, non dignosci possint. Quod si quispiam Celerinos idem cum Sardinis esse mihi non credat, imprimis eum intelligere oportet, Celerinum tam popularem esse in Gallia piscem, quam Sardinam in Mediterraneo mari. Celerinus sive Sardina paulo Harengo minor est, squamis intectus latiusculis, leviter superficiei corporis uti in Mullo hærentibus, et facile decidentibus et transparentibus. Pellis quæ subest, omni argento lucidior esse solet: Harengus vero magis compresso corpore constat. Ambo ora aperiunt grandia, Dentium rudimentis carentia, linguam habentes conspicuam. Celerinorum branchiæ variæ annulos describunt. Circinati enim sunt in circuli formam interna parte multum serrata, quibus cibos secernunt in mari, eo modo quo anates et anseres suis rostris serratis in cœno. Ex quo plane liquet, Celerinum spurcitiis maris vesci et arena, non autem piscibus vel præda. Imbecilla enim labia et maxillas nullis dentibus horrentes habet. Dum autem irritum mare est, et procellis compulsum, tunc in modum nubis per mare nunc huc, nunc illuc circumferri solent. Quam rem cum non ignoraret Oppianus, hæc scripsit, {171}
Chalcides et Trissæ passim Abramidesque feruntur,Atque cateruatim percurrunt æquoris undas,Et curuis habitant scopulis, et littora visunt,Alternantque imas Ponti, curruntque per æquor,Hospitium mutant semper, pontoque vagantur.
4. Stomachum talibus, quibus dixi, spurcitiis semper plenum habent. Circa pylorum innumeræ sunt apophyses, ut facile sexaginta connumeres. A pyloro reliqua intestina usque ad rectum descendunt. Hepar vero habet in duos lobos partitum, fel hepati annexum. Cum desierint amplius videri Celerini, Harengi nobis adferuntur. De quibus tempestivum est ut disseratur.
5. Harengi mihi de genere Chalcidum esse videntur, quos in Mediterraneo mari etiamnum capi planum faciam. Etenim Carnisprivii tempore, cum Romæ agerem, hos in foro vulgo ferri conspicatus sum: non tamen illic Harengi nominabantur, sed Sardoni: promiscue enim nulla habita differentiæ ratione una cum Sardinis vendi solent, ut sic commixti, Sardoni vulgo vocentur. Sardinam vel Sardellam maris Mediterranei, eundem esse piscem quem Celerinum Oceani, nemo dubitare potest, cujus natura ea est, ut paulo magis in mari Oceano, quam in Mediterraneo excrescat. Ne vero mihi ipsi quispiam imposuisse credat, cum dico quotidie Romæ Harengum videri, et Celerinum eundem cum Sardina vel Sardella esse, hoc mihi adiiciendum operepretium fuit, quod omnes diligenter observavi, et aristas, quas sub ventre in linea recta habent, numeravi, sed Celerino asperiorem, quam Harengo deprehendi. Lineam itaque in his asperam transversis aristis obfirmatam cernito, qualem Lechia et Lipparis habent, sed multo valentiorem, Harengo debiliorem, cujus latera nullis teguntur squamis. Celerinis vero contra, asperiores sunt hamuli, qui inter duas squamas coarctantur. Harengus præterea corpore est multo Celerino sive Sardono latiore præditus, ad Liparem piscem magis accedens. Uterque {172} lineam sub ventre triginta quinque uncinulis asperulam habet. Gallia nihil isto pisce vulgarius novit, nec commodius aliquid, quo homines sua jejunia exaturent. Iconem Harengi adposui: nam tanta est illius cum Sardella sive Celerino affinitas, ut ex pictura vix possint discerni.
Harengus, Gallis et Anglis: Sardonus, Romanis: genus aliquod Chalcidum. {173}

Mullus sive Trigla.

6. Trigla iis potissimum, qui mari abluuntur, notissima esse solet, longius tamen in Mediterraneis ferri, si cum pipere in pasta incocta condiatur. Parisienses vulgo Rougetos barbatos, vel Surmuletos appellitant, ad aliorum piscium discrimen, quos Mulli Geneatis nomine, id est imberbis illis venire solet. Veneti a barbis Barbonos, Burdegalenses et Baionæ Barbarinos dicunt. Trigla ideo a Græcis dictus est hic piscis, quod ter anno pariat, quod Oppianus versiculo isto testatur,
Accipiunt Triglæ trino cognomina partu.
7. Latini Mullos ex eo dixerunt, quod quum coloris sint rubri, Mullorum colorem, quod Calceamenti genus apud Romanos erat, referunt. Ejus rubedinem testatur hoc versu Ovidius,
Squalus tenui suffusus sanguine Mullus.
8. Perpaucos admodum pisces novi, qui Triglæ naturam sortiantur. Nam is nec linguæ, nec dentibus os communitum habet: squamis Mullus latiusculis contectus est, sed quæ levi contactu auferantur: tamen ubi ablatæ sunt, rutilus color multo pulchrior in cute apparebit. Tota pileis moles rubet quidem, sed veluti versicoloribus lituris notata rubris et luteis, et in quibusdam purpureis comperitur. Mulli utplurimum non excedunt palmum, neque binis libris graviores fiunt, quod jam ab omnibus antiquis testatum est. Ideo persæpe mullum bilibrem dixerunt, tametsi Mulli trilibris Horatius et Seneca quadrilibris meminerint: hoc tamen portentum arbitror, quemadmodum et quæ a Licinio Mutiano e mari rubro apud Plinium produntur.
9. Mullus Scarum propemodum referret, ni Scarus paulo latior esset: ventrem fere planum habet: ideo non falli creduntur qui trilaterales triglas censuerunt. Caudam habet bifurcam, idcirco laterum pinnas veluti {174} in acutum tendentes. Pinnas duas in tergore gerit, quarum anterior cervici multum vicina est. Altera vero non longe a cauda distat: duas præterea sub ventre gerit, alteram inter anum et caudam. Oculos erui magnitudine: Barbis duabus sub mento seu cirris albis, mollibus, flexilibusque, veluti Mystus barbatur. Stomachum forma rotundum: œsophagum habet gracile, oblongum et tenue. Integras deglutit Chamulas, Telinas, Mitulos, Pectines et Conchulas passerum modo, quas in stomacho conficit. Hepar in latere sinistro situm habet. Felle non est admodum grandi præditus. Cæcis sive appendicibus pluribus communitus est. Veneti Triglas, apud quos affatim capiuntur, incoquunt, et in succo acido et piperato immergunt: Sciunt enim eas dura carne constare, ut tali modo diu incorruptas servent: Siquidem hac ratione conditas per urbem vendentes circumferunt. Aetius eadem quæ Galenus de Mullo habet: Ex pelagiis piscibus (inquiunt) est Mullus, æstimationem apud homines reperit, tanquam excellenter in cibo jucundus sit. Habet autem duriorem omnibus pelagiis generis carnem, non pinguem, sed friabilem: et propterea magis quam alii pisces nutrit, ubi probe concoquitur. Quidam jecur ejus et caput voluptatis gratia magnifaciunt. Hic quoque pelagicis piscibus annumeratur, inquit Galenus. Celebratur autem apud homines, tanquam voluptate cibos reliquos superet. Omnium ferme aliorum carnem habet durissimam, et valde friabilem: quod idem, ac si dicas nihil in eo esse lentoris neque pinguedinis. Nutrit certe, cum probe confectus fuerit, omnibus aliis piscibus copiosius. Diximus autem antea, quod cibus durior, ac crassiorum partium, et (ut sic dicam) terrestris, alimentum corpori præstat copiosius, quam humidior ac mollior, præsertim quando præter id, substantiam habet corpori alendo accommodatam ac familiarem, quæ substantia voluptate indicatur. Nam alimenta quæ tota substantia ab alendis animalibus sunt aliena, ea autem non prorsus, aut insuaviter manduntur. Ex familiaribus vero quemadmodum humidius minus nutrit: ita coquitur facilius ad distribuitur. Ergo Mulli caro jucunda quidem est, ut quæ alimentum est hominum na {175} turæ accommodum. Et quanquam aliis piscibus sit durior, mandi tamen quotidie potest, propterea quod friabilis est, et pinguedinis expers cum quadam acrimonia. Nam pinguia et lenta cibaria, statim ut sumpta fuerunt, celeriter implent, et appetentiam evertunt. Præterea, quod maius est, compluribus deinceps diebus ipsorum esum non sustinemus. Verum Mulli hepar a gulosis propter voluptatem summopere expetitur. Quidam vero ipsum per se mandere volunt, sed Garelævm, quod vocant, in vase cum pauxillo vini præparantes, et in eo viscus ipsum tantisper comminuunt, quod totum simul ex ipso et humidis præparatis succus unus fiat simplex ad sensum et similaris, in quo Mulli carnes intinctas mandunt. At mihi profecto nequaquam tantæ suavitatis esse videtur: neque tantam corpori utilitatem adferre, ut tantopere sit concupiscendum, uti nec ipsum caput. Quanquam gulosi hoc quoque laudant, ac secundas post jecur ferre predicant. Cæterum intelligere nequeo, cur permulti grandissimos Mullos emptitent: cum nec adeo suavi sint carne, ut minores: nec ad coquendum faciles, ut quæ dura admodum est. Ob eam igitur causam, cum quendam aliquando interrogassem, qui ingenti pecunia prægrandes Mullos emerat, quod illos tantopere expeteret, respondit se primum propter hepar illos tanti emisse, tum autem et propter caput. Verum hactenus de Mullis hæc dixisse, huic sermoni, in quo utilitatem inquirere instituimus, satis fuerit. Porro optimi Mulli fiunt, ut alii etiam omnes pisces, tum propter mare purum, cum propter alimenta. Nam qui cancellos vorant, et graviter olent, et insuaves sunt, et ad coquendum difficiles, et mali succi: hos porro dignosces, si prius quidem, quam vescare, ventrem resecueris. Inter vescendum vero ipse statim gustus ac olfactus judicium adferet. Hactenus Galenus. Item alibi sic de Mullo scribit, Mulli vero quod dura eorum caro sit, et ab excrementis pura, non sunt ad saliendum accommodi. Item libro de attenuante victu ita habet, Qui autem vitam in majore otio, ac quiete degunt, iis non modo ab ejusmodi suum esu est temperandum, verumetiam a sylvestribus: Abunde enim fuerit eis avibus montanis vesci, et piscibus {176} saxatilibus, utputa Iulide, Fuca, Merula, Turdo, Scaro, et in summa, omnibus quæ habent carnem mollem, simul ac friabilem. Mullorum friabilis quidem est, non tamen mollis. Item paulo post habet, Quum igitur saxatiles desunt, Asellos, Mullos, et alios ejusdem generis pelagicos possumus exhibere, et eos potissimum qui cum sinapi manduntur: cujus generis est Scorpius. Plura alia apud Plinium de hoc pisce leges, quæ brevitatis gratia prætermisi.
Τρίγλις, vel Τρίγλη, Græcis: Mullus, Latinis: Barboni, Venetis: Rougets barbets, et Surmulets, Gallis: Barbarins, Burdegalensibus. {177}

Pelamis.

10. Pelamidem, Scombrum, Thynnum, et Orcinum, parvos, si recte observes, nusquam eos quidem ex suo genere desciscere, atque in aliud transire comperies. Quamobrem multum mihi absurdum videretur affirmare, Pelamides ex parvis Thynnis originem ducere. Tota piscis moles argenteo colore micat: squamis integitur tenuissimis: caudam lunatam habet: lineam ad latera nigram, quæ corpus per medium utrinque intersecat, a superiori branchiæ angulo recta ad caudam protensam. Pinnas utrinque ad branchias unam, duas sub ventre: quarum quæ tergoris fastigium occupat, ea continua est, ut in Sargo ac Sparo: et præter has, quintam aliam ab ano ad caudam protensam. Branchiarum (quæ utrinque quaternæ numerantur) spineum tegumentum multum illi est carnosum: cujus generis est utraque maxilla, præsertim inferior: dentes in ordinem dispositi, atque in serræ modum incisi. Lingua aliquantulum lata, sed oblonga et aspera, branchiis inhærens, quarum quæ capiti magis vicinæ sunt, ipsi carni confusæ apparent. Oculos in Melanuri modum grandes ac varios habet: cor triangulare ac spongiosum, in cujus pericardio carunculam involutam cernes, quæ levi calamo inflata distenditur. Hepar pallidum, in duos oblongos lobos diffissum, ventriculum undecunque fulciens. Pelamis omnibus promiscue pisciculis vescitur, Anguillis, Gobionibus, Caridibus, Salpis: quamobrem apophyses illi ex Pyloro prodeunt fere innumeræ, quæ ejus ventriculum fibris omnis generis contextum ambiunt. Lienem habet gracilem, per ventrem extensum, quatuor digitos longum, intestinis inhærentem. Fel luteum, folliculo gracili e dextro hepatis lobo dependens, bis reflexum, ut in Marina Tinca dicetur, spleni vicinum: quod si extenderis, octo digitos longum comperies. Vulva Pelamidibus fœminis (ut in aliis piscibus) est bicornis. Pelamides (ait Galenus) sale con {178} ditæ, laudatissimis salsamentis non cedunt: unde passim usitato nomine salsamentum Sardicum appellatur. Post Sardas autem ac Pelamides, Myli, qui ex Ponto afferuntur, plurimum laudari solent in condimentis. Ego vero, ut Galeni eodem loco mentem interpreter, Pelamides cum Thynnis aliquando contuli, eundemque ambobus habitum figuramque deprehendi: pinnas, caudam, ac tergoris appendices utrique persimiles, eademque forma tornatos. Verumetiam Pelamidem cum grandi Scombro siquando conferas, utrisque eosdem pinnarum ordines, et corpus eodem pacto efformatum esse conspicies. Sic quoque Colia cum Scombro, et Scomber cum Lacerto conueniunt. Pelamidum capturam docens Oppianus, sit ait,
Lino circumdant tenui, et maris æquora verrunt,Et contis quatiunt undas, strepitumque refunduntPelamides sonitu pavidæ, subitoque tumultuConcussæ, celeres ad pendula retia currunt.
{179}
Πηλαμὶς, Græcis: Pelamis, Latinis: Palamida, Massiliensibus et Italis.

Dentalis seu Dentex.

11. A dentibus caninis atque exertis (quales habet Cinædus) suam Dentalis desumpsit appellationem, Synodontes Ovidio mutuata a Græcis nomenclatione dictus, nostro litori admodum rarus, aut eo nomine ignotus, de quo sic Oppianus,
Denticem Boces, Hippuros fallit Iulus. {180}
12. Piscis est latus, fere circinnatus, et veluti planus, in tantam plerunque magnitudinem excrescens ut sex libras pendeat. Communium tamen pondus, trium aut quatuor librarum esse solet. Dentex Columellæ pelagius piscis esse censetur, qui et arenoso gurgite optime pascitur. Pinnam gerit in tergore continuam, viginti spinulis seu aristis refertam, quæ ad caudam desinit: ac rursus aliam ab umbilico versus caudam protensam, præter eas quæ utrinque ad branchias feruntur, ac rursum duas alias quæ illi sub ventre sunt. Cæterum bifurca est ejus caudæ pinna. Denticis caput in acumen fastigiatum est: oculi ut Melanurus prægrandes, squamæ latæ, branchiæ utrinque quatuor. Venæ in lateribus seu linæ octo, rectæ, varii coloris, id est, ex levi rufo nigricantes, atque in fuscum elanguescentes. Ea autem linea quæ piscibus utrinque in lateribus data est, Dentici non multum arcuata comperitur: linguam mollem habet: Dentes in superiore maxilla quinque, in inferiore octo, exertos omnes, reliquum maxillarum denticulis deinceps serratum est. Illyrii atque Epirotæ Dentales (quos plurimos circa Quadragesimam capiunt) in caudam ac caput dividunt, et cum squamis, ex aceto et sale addito croco incoquunt, inde gelu conficiunt: quod quum jam incoctum est, doliolis condunt et fretum trajicientes, ad Anconam et alias urbes deferunt: atque hoc pacto tres et quatuor integros menses illæsos servant, quos deinde publice divendant. Dentici magna est cum Aurata similitudo sed mox discrimen comperies, si quidem exteriores branchias spinosas esse perceperis: præterea tegumentum perpetuo Dentali rubet, neque cilia habet aurea. Genuinam et antiquam ubique retine appellationem. Grandis et adultus frequentior quam parvus, ita ut mihi pusillos Dentales raro vidisse contigerit. {181}
Σύνοδοις, Græcis: Dentex et Dentalis, Latinis: Massiliensibus, Un Dente: Italis, Dentale.

Synagris.

13. Synagridem vulgus Græcum optimis notis a Synodonte distinguit: Dentex enim magis recurto est corpore. Synagris Cyprini in modum, veluti circino ita circumductus, ut pro longitudine ac {182} latitudine magis crassus appareat. Caput utrinque compressum habet, pro sua crassitudine planum ac latum, oculos quemadmodum in serpentibus elatos: tergus aciei oculorum subjectum, quod huc atque illuc siquando commoveat, varios colores edit. Caput habet veluti aureum, et lineas versicolores complures per squamas, quarum nonnullæ cærulæ sunt, aliæ aureæ, deinde subnigræ, mox virides, vel his coloribus commixtæ. Verum ea quidem linea quæ latera intersecat, eo modo non variat: nigra enim est: Proinde squamis contegitur corui, rotundioribus et latioribus, sed tenuioribus. Caudam gerit admodum bifurcam, et pinnas laterum valde in acutum desinentes, arundinis alæ in modum oblongas. Pinnam aliam in tergore continuam gerit, vicenis aristis communitam, quarum quæ capiti finitimæ sunt, firmiores atque acutiores conspiciuntur. Umbilici pinna denis aristis constat: quarum duæ priores, aliis fortiores comperiuntur. Narium foramina circa oculorum fontes illi sunt pervia. Dentes canini, ut Synodontis, in superiori et inferiori maxilla, quorum quatuor præcipui aliis longiores eminent. Quum autem maxillas conjungit, dentes pyxidatim in alterutram coeunt: linguam exerit albam, oblongam, et modice compressam. Cor habet sub branchiis angulosum, diaphragmate interseptum: Hepar pallidum, in duos lobos divisum, quorum dexter sinistro major est, sub quo fel includitur, duos digitos longum, gracili vesicula inclusum. Lutea sunt ejus intestina, præter rectum quod inter cætera candicat. Stomachus quoque illi est oblongus, per ventrem protensus, ex cujus summa parte propter Œsophagum tres tantum appendices sive apophyses numerantur. Lienem, ut Juniperi bacca, orbicularem habet, a stomacho dependentem, firmis venis alligatum: Vulvam utrinque bicornem, per longitudinem spinæ exporrectam, ovis innumeris refertam. Synagrides circa Corcyram (quo in loco nomen antiquum apud vulgum retinent) calamis decipi conspexi: raro enim nassis decipiuntur, sæpius tamen everriculis. Synagridibus vesicæ ventosæ (quæ piscibus datæ sunt ne immergantur) geniculo interceptæ comperiuntur: quod cæteris piscibus marinis, aut {183} saltem paucis, minime accidit. Quum itaque Synagris Latinum nomen non habeat, non est quod eum Denticis nomine ob confusionem appellemus.

Mormylus.

14. Veteres a marmoreis maculis et ejusdem albedine Mormyro aut Mormylo nomen indiderunt, quam appellationem vulgus adhuc retinere comperio: nam et Byzantini Mormyrum nominant, de quo sic Oppianus,
Tæniæ imbelles, et picto Mormylus ore.
15. Mormyrem vocat Ovidius, Theodorus Gaza vertit Mormurum, cujus eadem fere esset cum Melanuro corporis compositio, nisi longior esset, et denis lineis transversis suggillaretur. Melanurus præterea oculos multo majores habet: caput, ut Erythrinus: corporis autem constructio aliquantum ad formam Mænæ accedit. Totus Mormylus lacteo, aut, si mavis, argenteo colore nitet, sed ejus caput potissimum refulget: Melanuri autem color magis opacus est. Labia habet carnosa, squamis pellucidis ac tenuibus conuestitur. Salpa et Mormylus pictorum epitheton obtinuerunt: hoc tamen inter se distant, quod Salpa rectis pingatur lineis luteis: Mormylus vero, duodecim subnigris transversis super albissimum corpus in cinereum opacum declinantibus: labium superius in modum tubi, veluti in calva insertum habet: dentes exiguos, exertos, in maxilla superiori deinceps dispositos: in inferiori non item. Continuam tergoris pinnam duodecim aculeis communitam ostendit posteriori parte inermem. Ejus cauda bifurca est: laterum pinnæ in acutum desinentes. Linea quæ latera intersecat, ab angulo branchiæ incipit, et (ut in Boope) arcuata ad caudam perducitur. Hujus oculi parvi sunt, paulo altius ad cervicem siti: caput quoque longiusculum. Si quispiam rictum ejus contemple {184} tur, ossicula duo utrinque protendi conspiciet, et linguam albam ac brevem. Cor illi situm est inter anteriores pinnas, trigonum: Peritoneum nigerrimum, ut Salpa: Hepar utcunque magnum, stomachum ambiens. Pylorus (quod miror) sine apophysibus comperitur. Tres habet intestinorum revolutiones. Lienem in latere sinistro exiguum, nigrum. Conchas, Telinas, Channas, Carides, et omnis generis pisciculos edit: quod idem Trigla facit: sed Trigla (ut jam diximus) integras deglutit: caret enim dentibus.

Erythrinus, sive Rubellio.

16. Erythrinus Græcis a colore rufo et a rubro, Rubellio Latinis appellatur: alii Rubeonem vocant: qui, quod Phagro similis esse (dempta magnitudine) videatur, ob id vulgo Gallico Pageau nominari cœpit, vel quod impuberes nobilium pueri principibus servientes Paggi dicantur. Massilienses enim Pagium intelligunt, ad discrimen Pagri, quem etiam Pagre nominant: Veneti Arborem: Græcum vulgus, mutatis literis, Lethrinum: Romani Fragolinum appellant. Proinde Erythrini rubedo languet, neque (quod ad ejus formam attinet) ut Mulus, teres est, sed latus ut Aurata. Rubet equidem ut Mulus: sed rubedo ambobus non conuenit. De qua Ovidius ita cecinit,
Orphus, cæruleaque rubens Erythrinus in unda.
17. Pager Erythrino major est: cætera satis inter se conueniunt. Erythrino frequentes quidem insunt squamæ, et firmiter inter se conjunctæ: caput utrinque planum, ad Auramidem fluviatilem accedens: caudam habet bifurcam, latam: pinnas oblongas, in cuspidem abeuntes: quarum quæ in tergore magis exporrecta est, ea continua esse conspicitur, in quam spinulæ seu aculei duodecim numerantur. Oculos habet latos, quorum iris pupillam ambiens, argenteus apparet: pupilla autem illis nigerrima est, nares patulæ, dentes exerti ac prominentes, superne octo atque infra totidem, quorum molares multum obtusi sunt. Rictum oris non valde grandem ostendit, in quo linguam albam facile conspicies, branchias utrinque quatuor: cor, eruo paulo maius: Hepar lacteum, in mediocres lobos partitum, quorum pars sinistra longior exit, cui stomachus oblongus subsidet. Cicadas, Locustas, Carides, Pisciculos et Cancros vænatur. Splenem non habet aliis piscibus proportione respondentem: paulo enim major esse solet. Ouis plenus circa Aprilem esse comperitur. Aristoteles pelagium esse {186} dixit: in quo genere marem non reperiri affirmat, quod omnes qui capiuntur, ova in utero ferre conperiantur. Erythrinus sapore jucundo est, et alimentum præbet copiosum. In cibo sistere aluum, Venerem tamen concitare creditur. Plinius ait Rubellionem in vino putrefactum, iis, qui biberint, tædium vini adferre.
Ἐρυθρῖνος, Græcis: Rubellio et Rubeo, Latinis: Pageau, Massiliensibus: Gallis, Un Paget: Venetis, Arboro: Vulgo Græco, Lethrinari vel Lethrini. {187}

Salpa.

18. Nimium falluntur qui Salpas Germanorum Stocfisch esse autumant. Sui autem erroris ansam ex Plinio arripuerunt, qui eam nusquam percoqui posse, nisi ferula verberatam, prædicavit. Inter cæteros pisces non est alius qui suam constantius retinuerit antiquam appellationem: siquidem vulgo Græco, Italico et Gallico nihil de priore nomenclatura immutavit: Massilienses tamen Sopi pronuntiant. Oppianus,
Salpæ habitant variis distincti tergora guttis.
19. Romani hanc vulgo non Salpam, sed Sarbam vocant. Piscium nullus est colore pulchrior, quamquam admodum sit vilis. Unde Ovidius,
Atque immunda chromis merito vilissima Salpa.
20. Salpas turmatim vidimus ab imo gurgite ad litus marinum ferri, ac deinde algis herbisque marinis pastas, in mare celerrime demergi. Piscis hujus moles raro excedit duas libras: est enim mediocris crassitudinis, oblongus, et latus. Squamas aliorum piscium more gerit, latas et varii coloris: pinnam utrinque ad branchias unam, duas sub ventre: aliam in tergore continuam, translucidam, duodecim aculeis præmunitam: Lineam utrinque in lateribus habet nigram, ac rursus novem alias rectas coloris lutei, quæ piscem miro artificio, melino colore depingunt. Caudam habet bifurcam, et circa anum pinnam unam, duobus tantum aculeis fortibus communitam: caput ut Auratæ tornatum: dentes in labiis firmos: in superiore maxilla sedecim, in inferiore octodecim: Os pro corporis mole parvum, nec labia infarcta, ut in aliis piscibus: Oculos melinos, pupillam nigram: Peritoneum omni nigredine nigrius. Cor pericardio inclusum, triangulare, suo septo ab inferiore ventre, separatum: Stoma {188} chum oblongum, per ventrem extensum, latum quidem, ut Scari, et fere semper herbis plenum: Pylorus, stomacho conjunctus, quatuor tantum apophyses habet, qui stomachum circumdant. Hepar illi est valde magnum ut Scaro, sed magis ad colorem cinereum inclinans, in tres lobos partitum. Vesiculam fellis oblongam habet, in dextro hepatis lobo positam. Branchias utrinque quaternas, sed eas quidem geminas: quamobrem branchias in Salpa sexdecim numerari posse dixeris. Lingua Salpæ est mediocris, vulva usque ad diaphragma extensa, ovis referta, bicornis. Capitur in Illyria omnibus anni temporibus. Spinas (quas pro costis utrinque decem habet) falcatas gerit, ad spinam latas, sed ad ventrem mucronatas. Spina autem Salpæ, quatuor et viginti vertebris constat, per quam nervi insignes ad latera protenduntur: qui ex duabus primis vertebris originem ducentes, etiam ad pinnas deferuntur. Cæterum Salpa Scari modo in opsonium apparatur: Carnem habet mollem, fungis quodammodo respondentem, paucas spinulas. Si quis ejus squamas auferat, eidem linæ rectæ, luteæ, in cute apparere videbuntur, quæ in squamis jam apparuerant. Ideo ipsa colorum varietas non in squamis, sed in cute existere facile comprobatur, ut jam in Mulo et Rubellione diximus. {189}
Σάλπη, Græcis et Latinis: Sarba, Romanis: Sopi, Massiliensibus.

Trachurus.

21. Romanum vulgus non Trachurum, sed Suuarum vocat, quem Veneti un Suro: Massilienses autem majorem hujus generis piscem Suueram, minorem vero un Egau, vel un Coquin appellant: Genuen {190} ses un Sou vel Surelle nominant. De hoc pisce nusquam dubitatum fuit: quandoquidem usqueadeo insignibus notis præditus est, ut facile ubique cognoscatur. Reflexos enim versus caudam quadragenos utrinque habet uncinos, unde nomen illi inditum. Trachuris Genuenses vasa viminea implent, quibus (maxime verno jejunio) Mediolanenses ac Laodicenses, aliique Longobardi, mari remotiores vescuntur: Argentinosque, a colore quem sale conditi præ se ferunt, appellant. Trachuros de genere lacertorum esse confessum est: Scombrosque colore, figura, et sapore referre. Branchias ut Harengus et Celerinus duplices utrinque quaternas, atque in ore crenatas habent. Os ut Scombri admodum grande, in quo dentium loco quædam apparet scabrities: magnos (ut Melanurus) oculos: dorsum ex cyaneo in cæruleum relucens: reliquum corpus quod sine squamis est, argentum tersissimum de coloris principatu provocare, imo etiam superare potest. Undantes in tergore habent lituras. Mugilem aliquando magnitudine æquant. Caudam bifurcam et oblongam gerunt, pinnas laterum valde fastigiatas, utrinque unam ad branchias et sub ventre. Ea autem pinna, quæ est vicina ano, duobus aculeis præmunita est. Porro lineam utrinque tabellis asperulam per latera a branchiis ad caudam productam ostendit, quæ etiam illi nomen dedit: unde illum quadrangularem caudam habere dixeris. Linea hæc ubi caudam pertingere incipit, in arcum reflectitur, quo in loco tabellæ multo asperiores apparent. Duas in tergore pinnas habet, spinis non multum rigentibus præmunitas: Cor subrubrum, oblongum, et quasi trigonum: Hepatis lobos duos, quorum sinister dextro longior, ex quo fel dependet: vulvam ovis undecunque refertam: vesiculam vento turgidam, spinæ incumbentem. Τράχουρον eundem et Σαῦρον, a nonnullis vocari proditum est. Quæ appellationes mihi lacertum quærenti exhibuerunt negotium: nam quum vulgare nomen id significare videatur, facile credidi, ex Græco Sauro, qui Latinis Lacertus dicitur, vulgus in Italia Surum effecisse. Quum autem Oppianum diverso carmine Trachurum a Sauro distinxisse animaduerterem, credidi diversum a Trachuro esse debere: {191} de quo in Lacerto post Scombrum fusius. Trachurum Galenus et Aetius ægre confici putaverunt: neque enim hoc pisce, nisi salito, Græci, Itali, atque adeo Galli vescuntur. Sed Gallis nullum peculiare nomen habuit: hi enim quum Trachurum Scombris esse persimilem animaduerterent, Spurium Scombrum nominarunt, Maquereau bastard.
Τράχουρος, Græcis: Suro, Venetis: Un Suuereau, Massiliensibus: Un Sou, Genuensibus: Maquereau bastard, Rothomagensibus et Parisinis. {192}

Aurata.

22. Aurata mari mediterraneo cognita, Gallis tamen ignota (nihil enim habet cum Dorada Massiliensium commune, de qua in Anthiis dictum est) Oppiano a fulvis superciliis Chrysophrys appellatur. In Dentalis longitudinem ac latitudinem excrescit. Pinnam gerit in tergore continuam, quatuor et viginti aristis munitam, quarum duodecim anteriores in mucronem desinunt. Reliquum pinnæ obtusum est. Porro duos fert aculeos in alia pinna quæ ano vicina est, Sargi aculeis imbecilliores. Duas præterea pinnas sub ventre habet, et utrinque circa branchias unam: lineam super oculis utrinque fere obliquam, aureo nitore micantem, unde Græcis nomen habet. Est et in Aurata peculiaris quædam nota, quam tu percipies, ubi est linea illa arcuata, quæ latera utrinque dividit et ad branchias desinit: in ibi enim magna quædam utrinque litura nigra suggillatur. Dentes habet albos, optimo ordine in gyrum maxillæ dispositos, oblongos et subrotundos, ut Sargus: non autem, latos ut Scarus. In interna autem maxillæ parte, multos præterea molares ut Sargus habet, sed in Sargo latiores sunt, quibus plerique in annulis pro gemmis utuntur: siquidem peroptime eos lapides referunt, quos Gallico vocabulo Crapaudinas dicimus. Caudam habet latam, bifurcam, et pene lunatam: branchias utrinque quatuor: labra admodum crassa: squamas latiusculas, ut Dentalis. Pelagius piscis est, partim saxosis, partim arenosis locis degens: Litora quoque sequitur. Fuscina sæpenumero capitur interdiu, atque etiam noctu dormiens, ut lupus. Carnem habet candidam, solidam, et quæ bonum procreat succum, abundeque nutrit, facile digeritur atque excernitur. {193}
Χρυσόφρις, Græce: Aurata, Latine: Dorada, Massiliensibus, une Doree.

Hirundo.

23. Nullis horret aculeis Hirundo, quaternis admodum grandibus alis in lateribus prædita: Grandi {194} est ut Cephalus capite, oculis magnis, ore non ita amplo, nullisque dentibus referto: cervice plana: Unicam fert in tergore pinnam, caudæ vicinam lineam, quam alii pisces in lateribus sursum habent, illa deorsum sub pinna gerit, quod nulli præterea pisci accidere memini. Hæc enim linea piscemin partes æquales minime intersecat: nam quæ ad ventrem spectat, ea minor est: quæ vero ad tergus major. Cephalum fere magnitudine æquat, iisdemque contegitur squamis. Caudam bifurcam et latam habet, in qua peculiarem observare notam poteris, quod inferior pars, superiori latior sit. Præterea, si pinnas laterum ad caudam conuertas, eas totum corpus longitudine præcellere videbis Squamas habet latas, nigras pinnas, caput et reliquum corpus ad Harengum accedit. Oppianus,
Lolligo, miluusque rapax, et mitis hirundo.
24. Volat (inquit Plinius) hirundo sane perquam similis volucri hirundini. Nobis alioqui rarior, neque adeo cognita, nisi propter naturæ miraculum (quod tam grandes alas habeat) homines eam siccam asservarent, et in domibus suspenderent. {195}
Χελιδὼν, Græcis: Hirundo, Latinis: Arondelle de mer, Gallis: Landola, Massiliensibus.

Miluus.

25. Milui pisces Massiliæ cognoscuntur, sed falso vulgari nomine Landolæ appellantur: quum id nomen potius hirundini debeatur. Venetiis raro in foro piscario adferri vidimus: Romæ vero tam populares sunt, ut fere pro nihilo habeantur: vulgus Nibium vocat. Est autem vulgari eorum lingua Nibius, idem quod Miluus. Multi contenqunt eum vocari debere hirundinem, sed quum ferat minaces {196} aculeos, et pinnas spinis munitas, non video quod recte ita esse possit. Sunt qui piscem, quem Veneti Lucernam vocant, Miluum esse credant: de quo, suo postea loco. Nullum scio piscem (dempta hirundine) cujus alæ majores sint, quam Milui: volatu enim opus habuit, unde Oppianus,
Quumque timent magnum venientem e marmore piscem,Hos nanti similes dices, similesque volanti.
26. Ita enim in sublime efferuntur Milui, dum ab alio pisce in mari percussi sunt, ut alati esse videantur. Horum tria genera observari solent. Proinde tereti corpore Miluus est, sessilibus squamis undique contectus, ut in serpentibus dicemus. Pinnas utrinque ad latera habet, sed tam longas, ut palmum excedant, latas vero totidem, quæ corpus ipsum longitudine superant. Posset Miluus totus a suis pinnis circumduci, ex quarum latitudine non miror, si aliquando perculsus metu in aerem se efferat. Si quis Milui ventrem, caudam et cutem observet, in utroque latere duos squamarum ordines (asperarum fere, ut in Trachuro) videbit, quas pro maximo robore habet: quibus fit, ut ea parte fere quadrangularis appareat. Rostrum illi est simum et recuruum. Oculi magni atque elati. Caput osseum, in quo sunt aculei quatuor, ad caudam spectantes. Cucullam habet osseam, cujus duo superiores aculei, nequaquam moventur: inferiores vero attolli ac deprimi possunt. Lituris in tergore notatur ex cyaneo virentibus: dentibus caret. Lienem habet oblongum, subrubrum. Miluago (inquit Plinius) quoties cernitur extra aquam volitans, tempestates mutari, Trebius Niger est author. {197}
Ἰέραξ, vel ἴχθυνος, Græcis: Miluus, Latinis. {198}

Orphus.

27. Nullus est marinus piscis, qui Cernuæ nomine possit appellari: neque video quod ille piscis (quem vulgus Romanum et Neapolitanum Cernam vocant) cum eo conueniat, quem Græci Orphum nominant: quo magis miror, cur passim qui Orphus legitur apud bonos authores Græcos, Cernuam Latine conuertant, quum nullus sit inter Latinos authores antiquos qui unquam pro pisce marino Cernuam Latine pronuntiaverit aut intellexerit. Tametsi Romanum vulgus Merulas, et quos Genua Canadellas vocat, Cernas appellet, et Cernæ vox trivialis in ore piscatorum percipiatur, unde alii Chanam, alii Percam marinam, Cernuam vocant: tamen Cernæ vox eis inconstans esse solet. Quamobrem quum nullus ex Latinis authoribus antiquis fidem faciat, quod Orphus Cernua vocari debeat: mihi visum est Orphi potius, quam Cernuæ appellationem retinendam esse. Est autem Cernua, piscis fluviatilis, quem suo loco pingemus ac describemus. Legitur quidem Cernuus in versione Oppiani Latina,
Cernuus in scopulo ponti, quem verberat unda.
28. Sed hoc loco non de Cernua pisce intellexisse videtur, ut ex carminibus Græcis constat. De Orpho Oppianus tanquam pelagio pisce meminit. Vulgus Græcorum multa ei nomina imponit. Sed quia in litore Gallico videri non solet, nomen Gallicum non inuenit. Orphus (inquit Aristoteles) brevi ex parvo insignem magnitudinem accipit. Orphum (ait Oppianus) Trigla capit. De hoc sic Ovidius,
Cantharus ingratus succo, tum concolor illi.Orphus, cæruleaque rubens Erythrinus in unda.
29. Nam piscis, quem nunc Rophum Græcum vulgus vocat, rubet, quanquam etiam aliorum colorum {199} videri possit. Cretenses Cheludam, alii Acheludam, plerique Petropsaro nominant. Magis compressus est quam teres, hoc est, plus in latum, quam in longum effusus, ut Phycis. Os habet parvum ut Cantharus, squamas, quibus contegitur, asperas, corpori firmiter inhærentes, ita ut vix possit desquamari. Pinnæ tergoris, laterum, ventris et caudæ, variis coloribus insignes spectantur. Pinnam aliam in tergore continuam, decem aculeis munitam habet: Caudam minime bifurcam, item laterum pinnas et ventris obtusas. Labra, ut Scarus, carnosa: dentes quoque Scaro persimiles, minores tamen, branchias utrinque quatuor. A media sui corporis parte secundum dorsum livet ac nigricat, albicat sub ventre. Caput est illi pene rubeum, ut Channæ: herbis vescitur, ut Salpa et Sparus. Maculam in radice caudæ, ut Melanurus, nigram gerit. Piscis hic lautiores Græcorum epulas honorare solet, apud quos sive frigatur, sive elixetur, aut assetur, semper est magno in pretio. Orphi vox apud Galenum passim legitur, sed Latini Cernuam conuertunt: quum tamen (ut jam dixi) Cernua pro pisce marino nusquam legatur. Verum hoc ex Theodoro manavit, ex quo demiror interpretes Galeni, Aetii, Pauli et aliorum, Cernuam exprimere maluisse, quam Orphum. {200}
Orphus, Græcis et Latinis: Cheluda, et Acheluda, Vulgo Græco, et Petropsaro.

Scombrus.

30. Scombros per omnia maria affatim capi solere, vel hoc argumentum esse potest, quod ubique {201} cognoscantur. Itali nomen Latinum retinent. Galli Macareos, hoc est lenones vocant, quod verno tempore eos pisces, qui nostro vulgo Virgines vocantur, statim subsequi soleant. Scombrum Genuenses un Oreol, Massilienses, un Horreau, Angli Macrel appellant, qui in Oceano tanta crassitudine proficit, ut pari cum Pelamidibus magnitudine plerunque evadat. Nostri Scombrum supra craterem levibus submissis prunis exassant, atque ilico sapidum reddunt: sed eum prius fœniculo viridi circumvoluunt, ut vim ignis obtundant. Scombris Angli intestina exerunt, et capita auferunt, reliquum multa deinde aqua elixant, sic piscem reddunt exuccum et insulsum. Magnus est in Propontide et tota Græcia salitorum proventus. Mirabar cur vulgus Græcum minores Scombros Colias vocaret, quum tamen Icesius author antiquus, Scombros, minores quam Colias esse dixerit. Garum ex Scombris et Coliis apud Byzantinos fieri solet: quanquam nihil vetat ex quovis alio pisce garum fieri posse, ut postea dicetur. Ac quod multus sit etiam apud exteras regiones Scombrorum proventus, inde est colligendum, quod Scombrariam insulam apud Strabonem a Scombris dictam comperias: verum horum quidem captura multum est diversa in Oceano, ab ea quæ in Ponto, Propontide, Hellesponto, Mediterraneo et Adriatico mari esse solet. Oppianus Scombrorum Ponti capturam ita describit,
Insulsos capiunt Scombros, Thynnosque furentes,Quum vident alios Scombri curuamine velisClausos, etc.
31. Cæterum Scombri iconem hic non apposui: quod sequens Coliæ pictura cum Scombro omnino conueniat: neque Scombrum fusius descripsi, quod plura de hoc in Colia mox dicturi simus.

Colias.

32. Colias Græcis, ab ave ejusdem nominis (quam nostri vocant Un Gay) dicta est: quod ejus latera {202} Coliæ avis modo, multis coloribus variegata conspiciantur. Porro Lemnii, minores Scombros vulgo Colias nominant, quemadmodum et Tassi, Samothraces et Imbri. Verum quid inter Scombrum et Coliam intersit, nihil aliud observari posse puto, quam quod Colias magis parvus sit, quo præcipue salito uti solent: Scomber vero paulo major. Aiebant autem quidam Lemnii indigenæ (dum ab eis sciscitarer, quid Colias esset) Coliam idem cum Scombro non esse: sed quum nullam viderem notam, qua utrunque distinguere possem, totam in magnitudine posui differentiam. Massilia Cogniol nominat. Dixerim itaque libenter Coliam piscem Scombrorum pusillorum generis esse, modo vulgi calculis adstipuler: Icesio tamen in hoc refragor, qui Scombrum Colia minorem affirmat. Tu Scombri pusilli iconem cernito.
Σκόμϐρος μικρὸς, quem ego κολίαν antiquorum esse puto: vulgus enim Græcum nunc κόλιον nominat. Gallicum vulgus Maquereau: Angli Macrel: Genuenses Oreol: Massilienses Horreau. {203}

Lacertus.

33. Dictum est paulo ante, quum de Trachuro ageremus, Græcorum atque Italorum vulgus, Surum, detorto a Sauro, id est Lacerto nomine, Trachurum appellare. Quinetiam Genuenses quoddam Scombri genus vulgo Lacertum vocant, cujus tergus multo magis, quam aliis Scombris viret, et venter est variegatus, quem re vera Coliam esse Scombrini corporis parvitate liquet. Cæterum quod ad Lacertum attinet, ego equidem genus pisciculorum cum Galeno et Philotimo esse censuerim, non autem speciem. Constituit enim ille tertio alimentorum Lacertos inter pisces mediæ carnis inter duram et mollem, aitque facile eos in ventriculo confici posse. Fatebor quidem picturam cujusdam pisciculi ostendisse mihi Romæ agenti Dominum Amsterdamum, cujus caput veluti lacertæ terrestris esset, insignibus dentibus præditum: ex quo contendebat Lacertum piscem vocari debere. Verum ejus quidem generis non est, de quo antiquissimi authores intellexerint. Unde etiam illud Oppiani,
Atque lacertorum gentes, quæ putrida pascuntInter cœnosas voluentes corpora sordesSaurides, Scepani, etc.

Mystus marinus.

34. Mystum marinum piscatores quidam Veneti, quum semel inter cæteros cæpissent, oborta est, me præsente, inter eos de ipsius nomenclatura contentio: horum enim quidam propter grandia labra {204} et barbulas his adhærentes, Porceletam (genus quoddam Sturionis) esse contendebant: alii, propter lineas transversas, quas in lateribus gerit, Mormyrum vocabant. Tandem autem lis eorum dirempta est, quum ego Mystum illis esse disserui: etenim quemadmodum marinus Lucius, sic Mystus etiam marinus fluviatilem refert. Proinde Mystus argenteo colore nitet: corpus habet oblongum in Mormyri modum, denis utrinque lineis transversis nigricantibus delibutum: venter illi dorso candidior est, ac magis tersus: cauda bifurca, sed pinnæ laterales, Frago breviores et latiores. Verum quæ in tergore est, decem crassioribus ac brevioribus spinis constat, quam Cantharus: quæ vero ab ano ad caudam fertur, ea duobus tantum aculeis obfirmatur. Cæterum oblongo est capite, ut Sphyræna, aut fluviatilis Mystus: Oculis non valde magnis, quorum irides aurei sunt: labris prominulis, mollibus, crassis, Sturioni similibus, sola antrorsum, pro dentibus, scabritie exasperatis. Cirrhi autem tenui membrana maxillæ inferiori conjunguntur. Molares quidem habet dentes in oris posteriore parte sursum ac deorsum abditos, ordine multiplici dispositos, albos, parvos, breves: branchias utrinque quaternas. Sapida est illi supra modum caro, mollis, alba, friabilis, spinulis haud valde referta. Squamæ cuti fortiter inhærent, quæ multo majores quam in fluviatili sunt. Proinde stomachus Mysto est oblongus, in quo arenam, Conchulas, Tellinas, Pectines ac Mitulos comperies: nullas præterea apophyses in ejus pyloro videbis.

Coccyx sive Cuculus.

35. Nihil est Cuculo pisce in piscariis Gallicis frequentius, cujus corporis compages et habitus ad Callionymum accedit, et Miluo quodammodo est similis. Grandibus est pinnis præditus. Quamobrem Oppianus Cuculum celerem cognominavit. Cuculum rufum esse, Numenius est author, unde {205} nostris a rubedine Rougetus dicitur. PsSpeusippus tradit Mulo esse similem: unde nonnulli Trigolam a similitudine appellant, ut jam in Trigla diximus. Corio contegitur membraneo, squamis carente, nisi hæ sint admodum subtiles, atque in dorso minus quam in ventre. Duos habet ordines asperitatum in tergore, veluti squamas in seinvicem incumbentes, inter quas duæ pinnæ tergoris continentur: quarum, quæ capiti vicina est, nonis obfirmatur aculeis: altera ad caudam obtusa sine aculeo exporrigitur. Verumetiam unam iterum utrinque ad latera habet: ac pro pinnis anterioribus, cirrhos hinc atque inde ternos, spineos, qui in aliis piscibus non visuntur: branchias utrinque quatuor: Caput osseum, rugis exasperatum, in quo aculeum utrinque unum (ut in dracone marino dicetur) circa branchias exertum reperias. Dentibus caret, quorum loco aspera tantum habet labia: Carnem habet duram, friabilem, albam: quapropter a Romanis Caponis nomine appellatur. Tellinas, Chamas, Conchulas, Cancros, Ursos, Astacos, Locustas, et id genus crustatula edere solet, quibus ejus stomachus dum secatur, distentus esse comperitur. Diphilus Cuculum cum Miluo contulit. Ait enim Miluum durioris esse carnis quam Cuculum: reliqua huic per totum fere similis est. {206}
Κόκκυξ, Græcis: Cuculus, Latinis: Rouget, Gallis: Lucerna, Venetis. {207}

Coccyx alter.

36. Coccyx alter, quem a grunnitu nostri, atque adeo Angli Gournautum vel Grandinum vocant, Cuculorum generis est, Rothomagenses Tumbam appellare solent: hic quidem superiore Cuculo multo major evadit, ac nigriori cute contegitur: quanquam etiam fuscæ cujusdam rubedinis sit particeps. Latas habet pinnas ad latera, ceruleas, quas utrinque per medium fere corpus expandit, miluinis breviores: Duas præterea in tergore. Corpore est crassiore ac recurto, ventreque grandiore, Genuenses Orgam vel Organum vocant: alii Canistrum, Un Cofano. Hoc in summa præcipue interest inter utrunque Cuculum (præter magnitudinem) quod Cuculus primi generis pinnas ubique ferat rubras: alterius vero notæ, de quo sermo est, ceruleas. Utrunque nostri in deliciis habent, primum tamen præferunt.

Lyra.

37. Lyra Cuculorum (ni fallor) generis, a prominentibus furculis osseis dicta, inter eos pisces numeratur, qui vocales esse creduntur. Quis autem pisces vocis expertes esse ignorat? Sed vocis loco quosdam veluti stridores ac sonos nonnulli exprimunt, qui facile nostris auribus percipi possunt, ut Lyra, Chromis, et alii permulti, quos ob id prisci existimaverunt esse vocales: Græcis ἰχθίες φωνοῦντες dicuntur, quorum similes in Aorno Arcadiæ fluvio esse traduntur, ab incolis ποικιλίαι vocati. Ego vero (inquit Pausanias) hos pisces, quum caperentur, aliquando me vidisse memini: vocem autem, quanuis vel ad vesperum apud fluvium expectassem (quo maxime tempore vociferari creduntur) {208} nunquam equidem audivi. Cæterum Massilienses Lyram Malarmat vocant: Genuenses, Pesce armato: Romani a bifurcato rostro, Pesce forca. Squamas non habet, sed earum loco osseorum vallo bene munitur: ex quo Characem esse coniiciebam: unde Massiliensium cognomen. Pisci autem exsiccato ossea illa dura integra permanent, unde a quibusdam Holosteos nominari posse contenditur. Porro Lyræ pauca carne constant: quamobrem nisi paulo majores edi non solent. Hoc sane a Cuculo differunt, quod Cuculus ternos habeat utrinque in lateribus Cirrhos crassos: Lyræ tantum duos. Labrum inferius multis cirrhis barbatum, neque continuam habent tergoris pinnam, sed duas. Quod ad reliquum attinet, hepar pallidum gerunt, in tres lobos distinctum, quorum utrinque est unus, tertius stomacho incumbit: Intestina qualia in Exoceto comperiuntur, nisi quod rectum intestinum habent angustissimum. {209}
Λύρα, Græcis ac Latinis: Romanorum vulgo, Pesce forca: Massiliensibus et Genuensibus, Malarmat, vel Mararmat, quasi maris armatum dicerent. {210}

Cuculus alius.

38. Est et alius piscis Romæ tritissimus, quem piscatores Grixo vel Rixo vocant: hic squamis obducitur crassissimis, et tangenti asperulis, velut in Galeorum pellibus videmus. Rougetum Gallicum, atque etiam Grundinum, capite, pinnis, cauda, et toto corporis habitu refert, unde piscatores plerique caponem nominant. Hirta squamarum congerie horret: duos habet aculeos in pinna, ad caudam spectantes, ut Draco. Rostrum utrinque ossiculis duobus prominentibus communitum est, multo quam in Grundine seu Gournauto longioribus. Rubet ut Cuculus et Lyra: Lyræque fere similis esset, nisi aculeis illis, minacibus et rostro bifurcato careret.

Cephalus, seu Mugil.

39. Etsi permulta authores Cephalorum genera tradiderint, tamen una tantum species vulgo nobis est cognita, quam Galli (etymo fortassis a Mugile deducto, quem Massilienses Un Muge appellant) vocant Un Mulet. Græcum vulgus Cephalum majorem (ex quo Botarghæ fiunt) Coclano vocat Veneti Una Ceuola. Aristoteles primum Cephalum, deinde Chelon, postea Sargum, postremo Mixum nominavit. Padi accolæ Cephalos grandes Miesine vocant, voce ad Mixium aliquantulum accedente Stæchadarum vulgus Vergado: Massilienses Calug. Quanquam autem Cephalus multas habeat species, tamen marinorum duæ tantum esse creduntur, Cephalum scilicet et Jejunum. Qui ad oras Padi agunt, eos variis nominibus pro magnitudine appellant: Canestrellos enim minimos, quos in canistris ferre solent, Græcum vulgus Gillaros nominat. Alios quoque Bastardos, medios inter {211} majores et minores. Alios Letreganos cæteris paulo latiores. Boseguas alios, mediam magnitudinem inter Letreganum et Miesine sortitos. Sed quum omnes peculiari differentia ab una specie non multum alieni sint, ausim proferre Ausonium eundem Capitonem vocavisse: cujus hæc sunt carmina,
Squameus herbosas Capito inter lucet arenas,Viscere præ teneris fartim congestus aristis,Nec duraturus post bina trichoria mensis.
In pelagi populis, norit qui pascua, solumIngenio mitem Cephalum, justumque vocabit.
41. Non gaudet saxosis, sed maritimis paludibus, et fluviorum ostiis, ubi copia influit dulcis aquæ: acutissime audit, tamen interdum dormiens fuscina capitur. Ventriculum habet avium modo carnosum: ex cujus altera parte plures exeunt appendices. Optima eorum Mugilum caro (inquit Galenus) qui in puro mari vivunt, præsertim si ventorum flatibus agitetur. Inter cæteros pisces Cephalus maxime utranque aquam perfert, marinam scilicet et dulcem: et hanc habet naturam, ut adverso flumine natans quam longissime a mari discedat. {212}
Κεστρεὺς, Græcis: Latinis, Mugil et Capito: Mulet, Gallis: Cephalo, Italis.