Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De amphibiis bipedibus viviparis. Cap. v.
1. Ut sunt permulta naturæ in terris pro arbitrio ludentis miracula: sic etiam in mari ob raritatem, et formæ varietatem prope incredibilia ejusdem artificii monstra obversantur. Quis enim non admiretur, quod ab antiquis de Tritonibus, Syrenibus, Nereidibus, Naiadibus, ac plærisque aliis marinis monstris scriptum est? Vix enim fabulosum esse putant quidam, quod recenset Plinis, Tiberio principi ab Olysiponensium legatis nuntiatum fuisse, visum, auditumque in quodam specu Tritonem concha canentem, qua noscitur forma: Imo neque falsam Nereidum fabulam existimant, qua squamis modo hispidum corpus, humanamque effigiem habere circumfertur: quarum etiam morientium gannitum tristem quosdam accolas audivisse refert Plinius: quod æque fortasse verum est, atque id quod de Faunis ac Satyris ab antiquis est proditum: quorum monstrorum nonnullos se aliquando vidisse quidam ex sanctissimæ vitæ, nostræ religionis principibus viris, suis scriptis testati sunt. Quinetiam rumor est, postremis hisce diebus in Noruagia, ab infinita populi magnitudine, squamis armatum piscem viscum fuisse, atque humana facie: qui posteaquam secundum maris litus divitissime ambulasset, confestim in mare se proiecisse. Quod fere ad Plinii testimonium accedit, qui se habere authores in esquestri ordine splendentes affirmat: visum ab his, qui Gaditanum Oceanum habitant, marinum hominem, toto corpore absoluta similitudine, nocturnis temporibus navigia ascendisse, statimque degrayari quas incederet partes: etsi diutius permansisset, etiam mergi. Neque hoc quoque prætermittendum, quod in Batavinis annalibus de pisce Episcopo scriptum est, quem prope Poloniam anno 1531 captum fuisse Cornelius Amsterodamus Gilberto Phisico Romæ scripsit, ac Regi Poloniæ oblatum:cujus corporis magnitudo, facies ac cultus talis erat omnino, qualem videmus Episcopi cujusdam Romani, sua mitra, suisque reliquis ornamentis induti figuram. {38}
2. Verum etiam ex Pomeranico in quendam lacum ejusdem regionis per inundationes maximas piscem mulierem captum, et ad Edam, ejus regionis urbem, deportatum, idem Cornelius scripsit: cui ad muliebria munera exequenda, promptitudinem quandam fuisse recenset, atque aliquot post annos, cum ejus loci mulieribus vixisse: sed ea nunquam loqui potuit.
Monachus piscis.
3. Monstrorum superius enumeratorum figuram ac formam quibusdam in locis reperiri facile crediderim, si verum est quod de Monacho pisce in Noruegia apud Diezunt appellatos populos, juxta oppidum Den Elepoch repertum fuisse tradunt: cujus formam sequens figura te docebit. Tres tantum dies vixisse aiunt, ac nullam vocem edidisse, præterquam suspiria quædam, summum mœrorem ac luctum referentia. Ex quibus omnibus, quæ etiam ludens natura facere possit, nobis facile confiderare licet. {39}