Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De bivalviis testa duriore contectis. Cap. viii.
1. Bivalvium testa duriore contectorum major pars Ostreæ vel Ostrea Latinis, Gallis des huistres vel Oestres, Massiliensibus Hosties, Italis Ostrege appellantur. Multorum sunt generum, tum ipso operculo nonnullis asperiore ac magis scabro, tum etiam ipsa magnitudine inter se dissidentium: Grandes enim sunt quæ Pelagiæ ex Oceano Lutetiam adferuntur. Sed cum præ testæ nimia mole ichthiopolas prægravare soleant, neque longius in mediterranea loca deferri possint, carnosam partem seiungunt, ac sine testis mittere consueverunt: quod raro, aut nusquam in Græcia, rarissime in Italia fieri solet. Nam quæ a Brundusio in Lucrinum lacum transferebantur (quum Romana res magnitudinis atque luxuriæ fastigium teneret) ut veluti dulcium aquarum gaudentes aduentu pinguescerent, integræ cum testis divendebantur. Discrimen etiam ostreorum facere solent nationes ac litora, ut alibi atque alibi meliora inueniantur. Optima sunt quæ juxta paludes ac fluvios reperiuntur: majora enim dulciora, meliorisque succi evadunt. Quæ vero ad litus marinum, aut inter saxa reperiuntur, ubi deest limi aut aquæ dulcis copia, prava sunt, dura et gustu amara, mordacia, cibo ingrata. Grandescunt syderis quidem ratione, sed privatim circa initia æstatis, ubi sol penetrat in vada. Præcipua ubicunque habentur spissa et lubrica, crassitudine potius spectanda, quam latitudine: neque in luto, neque in arenosis, sed in solido vado capta: spondylo brevi, minus carnoso, nec fibris lacinioso. Ostreorum dos in medicina non eadem coctis quæ crudis tribuitur. Ostrea enim vel cruda mandi solent, tuncque mollissimam habent carnem, sed glutinosam: et (ut Galenus tradit) salsum humorem generant: minus nutriunt, magisque aluum cient, quam ut stomacho idonea sint. Elixa quoque eduntur, aut assa, seu in sartagine frixa. Qui vero lautitiæ popinali student, in testis suis super cratem {416} addito butyro, in aqua quam continent, incoqui curant: quibus minimum piperis adiiciunt, ut tentiginem salacem adaugeant. Alias tamen si in conchis suis decoquantur, uti clausa peruenerunt, mire distillationibus prodesse Plinius tradit. Idem author cruda ostrea stomachum unice reficere, fastidiis mederi, ac leviter aluum mollire scribit. Cocta vero cum mulso, tenasmum qui sine ulceratione sit, liberare, vesicarum quoque ulcera repurgare. Cum autem e testis ustulatis optima calx fiat, cinerem ostreorum eadem cum calce facultate esse puto. Cæterum inter bivalvium genera hoc peculiare est Ostreæ et Pectini, ut partem habeant pronam ac supinam. Quarum altera sit turbinatior ac prætumida, altera vero plana. Omnium aliorum testatorum Galenus ostream nobilissimam habere carnem testatur. Cujus sententiam comprobat Celsus, eo maxime, quod aluum movere dixit. Aetius Buccinas, Purpuras, Chamas, Patellas, Pectines, et omnia testa intecta, ut etiam ostrea, multum crassi succi gignere scribit.
Ostrea gaideropoda.
2. Est genus quoddam ostreæ vulgo cognitum in Græcia, quam Gaideropodam vocant, quasi pedem asini dixeris. Cautibus adnascitur: non enim more ostrearum soluta in salo jacet. Ob id in eo tantum mari, quod nunquam æstu reciprocatur, innascitur. Ægæi autem maris, Hellesponti, Propontidis et Ponti ora non augentur, neque decrescunt, sed perpetuo in eadem altitudine permanent. Nam inde aquæ deorsum semper delabuntur, eandem plenitudinem semper obtinentes. Non est omittenda (inquit Plinius) multorum opinio, priusquam digrediamur a Ponto, qui maria omnia inferiora illo capite nasci, non autem Gaditano freto, existimavere, haud improbabili argumento: quoniam æstus semper e Ponto profluens, nunquam reciprocetur. Quanquam autem ostrea hæc {417} scapulis hæreant, clusilem tamen et reseratilem testam habent: et a saxo, nisi magna vi percutiantur, dimoveri vox possunt. Quoniam vero multum profunde immerguntur, indigenæ longurios ferro muniunt, quibus seriis ictibus valido mucrone concham quatiunt: quam vel confringunt, vel, si integram deturbent, rupis partem aliquam secum auferunt: vix enim alias cederet: deinde manum ferrea eodem longurio indita, e maris fundo in sublime attollunt. Quod autem aqua per fauces Bosphori Thracii deorsum tanto impetu feratur, signum est locum illum esse Gaditano altiorem: nam si æqualis foret, haud equidem tanto impetu delaberetur. Quemadmodum autem Græcorum Gaideropoda a vulgari nostra ostrea ipsa forma differt, sic etiam gustu ingrata, dura, amara, ac nauseabunda percipitur. Hujus autem testa aut concha eximio naturæ artificio superior inferiori infarcta est, ut quibusdam veluti cardinibus annexa, nigroque neruo in ejus medio inter tubercula et sinus coaptato vincta ac constricta esse videatur. Tubercula quoque {418} superiora duobus acetabulis inferioribus bene correspondent, ut et inferiora superioribus, quæ in nostra vulgari ostrea desunt. Proinde apertas Gaideropodas, si quis attente intuebitur, in his branchias et stomachum ac reliquas partes nutritorias contemplabitur: imo etiam auriculas fungi crispi figuram referentes, magnitudine grandioris acetabuli Polypi, quæ dilatari ac contrahi solent: umbilicum vulgus esse putat. Hæc ostrea aliis carnosior est, minus tamen gustui grata. Nam venter ejus atque hepar pessimi sunt saporis. Cæterum nulli etiam in hac Cancelli seu Pinnoteres reperiuntur.
Ostrea Gaideropoda.
Ostrea tridacna maris rubri.
3. In Toro, Arabiæ civitate, ad oras maris rubri sita, Græcum vulgus magnum quoddam ostræ genus Aganon vocat, quod Caloieri ac cœnobitæ qui eo loci plurimi degunt, Tridacnam nominant. Ea unico tantum cardine occlusa est: superiore quoque est quadruplo major, et pectinatim in ambitu, pyxidatim in alterius sinu striis septem conjuncta, ac totidem crenis imbricata est: tantumque humoris complectitur, quantum uno haustu sitienti exiccandum sit. Tridacnam autem ab antiquis vocatam puto, quod ea magnitudine sit, quæ tres edenti morsus faciat. Æque frequens est in mari rubro, ac reliquæ in nostro Oceano: ejusdemque sunt fere saporis.