Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De amphibiis quadrupedibus oviparis. Cap. vi.
1. Amphibiorum quædam, etsi quadrupeda sint, hoc tamen a superioribus distant, quod ova pariant atque exdudant, ex quibus etiam parvis, ingens interdum animal assurgit, ut mox in Crocodilo docebimus. Cui nos ob similitudinem Scincum, et Cordulum adiungemus: ac quia de oviparis amphibiis a gebatur, locus etiam hic idoneus visus est, in quo testudines ac ranam fluviatilem describeremus.
Crocodilus niloticus.
2. Crocodilus, nomine ac forma omnibus ex æquo notissimus: Niloticum animal est, amphibium, quadrupes, lacertosi generis: oviparum, piscivorum, ex parva origine in maximam molem crescens: dentibus longis, exertis, pectinatim utrique maxillæ infixis, quarum superior tantum moveri conspicitur: lingua pro corporis magnitudine adeo exigua, atque inferiori maxillæ ita inhærente, ut solum ejus vestigium esse credas. Nullo est hominibus usui, sed magnæ illis admirationi, magnoque detrimento potius: ut qui veluti lachrymas edens, vivos deuorare existimetur. Quamobrem crocodilo noctu diuque insidiantur indigenæ, ejusque cutim salitam ac tomento conditam nostris mercatoribus divendunt. Ea est rugosa, multis in tergo tuberculis armata, subtus lævis, sursum vero sessilibus squamis aspera, ingenti cauda prædita, coloris undecunque cinericii: a qua vasta ac breviora crura emanant: pedibus in quinos digitos diffissis, robustissimis ac prælongis unguibus communitis, quibus terrestria animalia, atque adeo humana corpora discerpere creditur. Hujus figuram multa veterum numismata referunt, multæque urbes pellem ejus ad insignem plebis admirationem, in palatiorum eminentioribus locis collocant: cujusmodi Lutetiæ in plærisque sacris ædibus, atque adeo aula forensi majore videmus. Cæterum Crocodilus Niloticus, cujus mox picturam cernes, terras interdiu, noctu paludes incolit, quatuorque hyemis menses inedia transigit in specu, atque ova parit {41} circiter sexaginta, anserinis fere similia, candida, quæ terræ gremio commissa, ejus calore excluduntur. Aiunt præterea trochilum avem admodum pusillam, apertis dormientis crocodili faucibus involare, ejusque dentium purgamentis vivere.
Crocodilus terrestris.
3. Crocodili genus aliud est terrestre tantum, haud ita procerum, Ægypto atque Arabiæ peculiare, reliquis animalibus infensum: lacertam provectiorem, ac maximam esse dixeris: a qua tamen præter duritiem, ac cutis firmitudinem hoc distat, quod caput, crurumque articulos, atque adeo pedum digitos squamosos gerat. Verumetiam a Nilotico Crocodilo, hoc differt, quod caudam habeat in clauæ modum tuberculis elatioribus asperam, qua corpora quibus insultat, atrocissime diverberare creditur: hujus formam sequenti pictura condisces. {43}
Ichneumon.
4. Crocodilo Nilotico fato quodam naturæ infensus est, ac prope lethalis Ichneumon, quemadmodum et Delphino Hamia, Thynno Asilus, et reliquis quoque piscibus culices ac pediculi. Quod quum inter cætera naturæ ludicra magnopere admirandum esse censeam, cumque multis ob id rationibus adducti veteres, Ichneumonem inter amphibia connumerarint (litoralis enim et Nilo æque peculiaris est, ac nostris lacubus et amnibus Lutra) ejus ob is picturam ex vera effigie a nobis cum Crocodilo conspectam hos loco proponere æquum esse visum est. Est autem Melis corpore, eodemque pilo, recurtis pedibus, nigris, capite oblongo, nare prominula, mustelam iratam esse diceres: cujus ea est natura, ut dormienti Crocodilo magno impetu in fauces irrumpat, ut ab eo deuoratam escam depascatur, qua abunde exaturatus, Crocodili ventrem erodere atque ipsum enecare traditur: alioqui magnus est Ægypti serpentium depopulator. Quamobrem hujus loci vulgus Ichneumonem in privatis domibus, ut et nos feles educat, muremque Pharaonis appellat: neque vero vulgo nostro credendum esse duxerim, qui aliud quadrupedis, latioribus veluti tabellis loricati genus (Tattoum vocant) pro Ichneumone assumunt: est enim ab hoc longe diversum animal, ut ex hac pictura cernes. {45}
Scincus.
5. Scincus eandem cum Crocodilo naturam habere creditur, unde Crocodilus minor a quibusdam appellatus est, nullumque præterea vulgare nomen habet. Proinde quadrupes est, lacertæ viridis aut salamandræ magnitudine, ut pollicis crassitiem quadrantisque longitudinem non excedat, colore candido, quibusdam lineis in dorso puniceis transversis, Cerastis modo, distinctus. Cætera Cordulum refert, nisi crassiore atque oblongiore esset corpore, cauda rotunda, squamisque undecunque scateret, quas cum piscibus ut et laterales lineas communes habet: sed ossibus præditus est: ob medicamenta alexipharmaca, ab antiquis medicis jampridem instituta maxime desideratus, et ad Veneris stimulos multum expetitus: alioqui edulis non est. Asiæ et Europæ peregrinus: Ægypti, Indiæ et Mauritaniæ alumnus, præsertim apud Memphim, quo in loco indigenæ, exenteratos, ac sale vel nitro inueteratos scincos mercatoribus divendere solent, quos isthic adferant. Sed ea est seplasiariorum nostrorum malignitas, ut ejus loco, Cordulum ubique, magno nostre incommodo supponere ac substituere soleant: de quo post ostensam scinci figuram dicemus. {47}
Cordulus.
6. Cordulum Aristoteles, κοίρυλον Numenius vocat, id salamandrini amphibii genus, quod pharmacopolarum officinæ fallo pro Scinco exponere solent. Viviparum animal esse comperimus, admodum alacre, in quo salamandriam excedit: Scinco multo minus, branchiis præditum, pinnis lateralibus carens, caudam laxam et latam habens, Siluri modo (quoad parvum magno licet conferre) minime squamosum, tergore nigricante, ac glabro, tuberculis tamen horridulo, quodque facile glubi potest, digitisque attrectatum lacteum humorem ut Salamandra emittit, qui naribus admotus virulentem quidpiam referat: rostro obtuso, dentibus asperioribus communito, digitis anteriorum pedum in quaternos, posteriorum in quinos articulos divisis: quod dum per aquam fertur, pinnam carnosam erigit, quæ a vertice secundum dorsum usque ad caudam protensa, ipsam ambire conspicitur: quamobrem sinuoso corporis impulsu, Siluri, Anguillæ ac Murenæ modo natare solet. Proinde quod ad ejus interiores partes attinet, linguam ranæ fluviatilis modo spongiosam habet, qua glutinis more facile ad os adducit hirudines fluviales et terrestres oniscos ac lumbricos, quibus præcipue vescitur: ob idque circa fauces quiddam veluti carnosum ad linguæ radicem illi extuberat. Cæterum costis ac sterno, ut et salamandra caret, ossaque pro spinis gerit, cor spongiosum, dextro lateri incumbens, cujus auricula sinistra majorem pericardii partem occupat: pulmonibus caret, branchiis enim præditus est: hepate est nigerrimo, ad conuexam partem aliquantulum bifido, liene subrubro, ventriculi fundo adhærente: renibus spongiosis, cruribus fere incumbentibus, qua in parte (et circa spinam) carnosus tantum comperitur: alio qui ad pectus, et sub ventre totus cutaneus est: ova gerit in bicorni vulva per ordinem, ut in viviparis cartilagineis disposita, quæ rufo quodam adipe fouentur, ex quibus postea vivos fœtus, eosque numerosos, ut et Salamandra excludit. {49}
Testudines.
7. Ouiparorum amphibiorum quadrupedum naturam habent omnes fere testudines, quas Aristoteles generali vocabulo Chelonas, Italia Galanas, Gallia Tortuas nominat: quarum etiam figuram Peloponnenses in suis numismatis referentes ob id Chelonia appellarunt, unde Eupolis obolum Calichelonium vocavit. Hæ vero testudines, etsi præter aliorum, quos descripsimus, aquatilium quadrupedum morem, concha longe durissima contegantur, quia tamen lacertosi generis esse nemo negaverit, post Crocodilorum species jure describendas esse duximus. Harum nonnullæ marinæ sunt, aliæ fluviatiles, aliæ vero nemorales. Marinas testudines Plinius mures marinos nominat, quas Oppianus inter eos pisces, qui longius e mari in agros evagantur, annumerat. Duorum sunt discriminum, longæ ac rotundæ, ambæ litorales. Longæ tamen magis pelagiæ, quæ (ut et reliquæ omnes) dum paulum in aqua steterunt, per ejus summum tantis per caput exerunt, dum externo aere (quod et vitulis marinis accidit) pulmones, quos carnosos et sanguineos habent, saturaverint. Testudines enim in mari per nares spiritum trahere necessarium fuit, cum branchiis careant, vesicam quoque ut et reliqua quadrupeda terrestria habent. Omnibus item testudinibus hoc est peculiare, ut mortuæ sicut et delphini supinæ fluctuent. Mares planam subtus testam, fœminæ concavam habent. Oblongas testudines omnium maximas in portu Torræ rubri maris civitatis frequentes vidimus, quarum testæ, vanni bene magni longitudinem ac latitudinem exæquant. Caput habebant admodum solidum, atque os ita durum, ut vel crassissimos afferes eroderent. Proinde omnes edules sunt, atque optimi gustus: sed Græcis per religionem his non licet uti, fluviatilesque præter magnitudinem omnino imitantur, quemadmodum et marinæ rotundæ ad terrestres ac nemorales ipsa forma accedunt, quarum plurimas in foro Veneto me vidisse memini, calice conuexo, multis tuberculis elato, inæquali tegmine, in {51} gyrum crenato duro, rigidoque, utrinque declivi, ac cataphracti clypei modo in rotunditatem desinente: cauda breviore, capite admodum duro, rostro aquilino, fere osseo, dentibus et lingua carente, adunco, cujus margines cultelli in morem secare posset.
8. Fluuiales testudines, Aristoteles hæmidas vocat, quas a cheloniis secernere videtur: ob id (ita enim puto) quod lato neque ita conuexo dorso appareant. Græci ποτάμια χελώνια vocaverunt PliniusLutarias testudines appellare maluit, quod luto ac cœnosis paludibus oblectentur: a marinis testudinibus ipsa tantum testæ vastitate distant. Sunt enim harum, quemadmodum et marinarum, quædam longæ, aliæ etiam rotundæ.
9. Montanas testudines Græci ὀρεινὰς, nostri nemorales, alii terrestres appellaverunt, omnium longe delicatissimas, ac magis salubres: quamobrem a medicis in resumptivo victus genere, hecticis, et marasmo ac tabe laborantibus præcipi solent: offerunt autem eas capitibus ac pedibus ablatis, vel furno, vel testa exassatis: vel cum pineis pistaciis et saccharo subactas, ex quibus alimenti genus conficiunt quod tortugatum nominant. Mulæ sunt in Thracia, Macedonia, et apud nostro Linguoccitonicos, quarum forma ad marinas rotundas, sola magnitudine dempta, accedit.
10. Inauditum antiquis testudinis genus apud Turcas e longinquis regionibus allatum vidi: cujus testa rara est ac pellucida, chrysoliti colorem mentiens, ex qua Turcæ cultellorum manubria efformant, tanti pretii, ut etiam clavis aureis exornare non dedignentur. {52}
Ranæ.
11. Ranam, amphibium esse quadrupes ac vocale, nemo inficiatur: aquis innatat, saltando per terram graditur, ac coitus tempore ololiginem edit (ea enim est ranæ vox, quam probe Aristophanes confinxisse videtur), Batrachum Græci vocaverunt, vulgus nostrum Grenoillam. Multorum quidem est generum, sed palustris ac marina tantum edulis est. Rubetam ac viridem parvulam ad medicamenta potius utilem esse compertum habemus: venenata est quæ cœnosis antris ac cloacis plantarumque radicibus, et sub terra alte defossa reperitur, rospum et buffonem nominant: e cujus capite detracti calculi, oculis ac venenatis poculis mederi falso circulatorum vulgus autumat. Hi enim potius a rubetæ cerebro detrahuntur: vulgus nostrum crapodinas appellat: quas ab antiquis Chelonites vocatas postea docebimus, cum de lapidibus nomen a piscibus habentibus a nobis differetur.
12. Rana marina ad palustrem accedit, sed cartilagines habet ossium loco, estque palustri procerior, atque æstuariis frequens, ut paulo post suo loco tractabitur.
13. Rana palustris paucis antehac annis in cibis apud nos expetita, ore est prægrandi, nullis dentibus prædito, quod foras ex aqua, testudinis modo, emittit, ut auram excipiat: chamæleonem in cibo capiendo imitatur, vesciturque muscis, locustis, millepedibus, erucis, culicibus: quibus dum insidiatur, linguam ternum digitorum longitudinis foras exerit ac vibrat, in cujus extremo spongiosus quidam veluti mucus, visci modo, quicquid contingit, agglutinat, ut integrum scarabeum plerumque in aluum demittere conspiciatur. Ad quod munus ossicula utrinque duo in radice linguæ (ut et serpentes) habet, quibus ipsa miro naturæ artificio confirmatur. Sed et hoc multo majore admiratione dignum est, quod post semestrem vitam, ranæ in limum resoluantur, vernisque rursus aquis renascantur. Attamen ova pariunt, coeunt, fœtusque emittunt continuo veluti filo sibi cohæcrentes (carnes mi {55} nutim conscissas ac nigras esse dixeris) gyrinos vocant, oculis et cauda insignes, qui mox in posteriores pedes abeunt. Ranæ hepar in tres lobos distinctum est, sub quo una utrinque pulmonis pars apparet: lienem quoque rotundum, et parvum habet: intestina nodulis intercepta, vesicam, testes, ac cætera fere interiora membra reliquis animalibus terrestribus similia.
Chamæleon.
14. Dictum est ranam ad Chamæleonem hoc ipso accedere, quod in capiendo cibo eadem fere nitatur industria. Hoc autem ut certius ex scripto ac pictiura appareat, de Chamæleone hoc loco dicere instituimus: est enim paludibus etiam frequens animal. Chamæleon igitur duplex a nobis conspectus est. Alter in Arabia pusillus, lacertam viridem non excedens, colore albicante, subfulvis ac rubentibus maculis distinctus: alter in Ægypti æstuariis frequens, corpore, duplo quam Arabicus, majori: colore inter indicum et viridem ambiguo, quem ex luteo in fulvum varie commutare solet: unde verficolorem Chamæleonem antiqui appellaverunt. Uterque autem Chamæleon capite est cristato in camelopardalis modum, duobus utrinque ossiculis in summa fronte prominentibus: lucidissimis oculis, pisi magnitudine, sola pelle contectis, ut quod ab ea extet, milii magnitudinem non excedat: admodum flexilibus, ut altero sursum aut deorsum inspiciente, alter, præter cæterorum animalium morem, alio intentus esse possit. Iners est animal ut et Salamandra, neque currere ut lacerta potest. Quamobrem hominum conspectum non refugit, nec facile terretur, imo nec morsu hominem appetit. Arbusta conscendit ob viperarum ac cerastarum metum. Famem octo menses, atque interdum annum fere integrum tolerat. Unde falso creditum est, eum nihil edere, ac vento ali: nam cum pulmonibus magnis per ventris latera exporrecttis præditus sit, ventum intro magno {56} impetu attrahit, eoque intumescit, foramina ad nares et auditum habet. Oris rictum amplum, maxillas dentibus serratis supra et infra communitas, quales in Tephloti serpente videas. Linguam teretem sesquipalmum longam, quam a longe in insecta, quibus maxime vescitur, vibrat et mucore quem in extremo spongiosum habet, muscas, scarabeos, locustas, formicas ad sc adducit. Lineam habet sub ventre squamulis denticulatam, albam, ad caudam usque protensam, adeoque artificiose in hujus animalis pedibus natura lufit, ut anteriores ejus pedes a posterioribus maxime dissideant. Anterioribus enim ternos intra digitos extra binos, posterioribus autem ternos extra: intra autem binos posuit. Duodecim ova excludit, longa, lacertarum modo: cor habet muris domestici magnitudine, hepatis lobos duos: quorum sinister major est, folliculis fellis grani hordei magnitudinem non excedit, sinistro hepatis lobo inhærens: ejus figuram sequens pictura te docebit. {57}