CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

De mollibus. Cap. ii.

1. Mollia aquatilia a mollis carnis piscibus medici distinguunt. Mollia nempe vocantur, quæ ne {329} que squamas habent, nec cutem asperam aut testaceam, τὰ μαλακὰ καὶ μαλακόδερμα Græcis dicta: cujus notæ sunt Polypus, Osmylus, Lollis, Lolligo, ac Sepia. Mollis autem carnis pisces Galeno dicuntur, qui facilius quam alii conficiuntur, quique probe nutriunt, et quorum caro est mollior ac friabilior, cujusmodi est saxatilium. Porro sanguine carent mollia. Caput iis contra quam cæteris inter crura positum est: rostrum psittaco persimillimum, carnem fungosam pro lingua habent: Pedes omnibus octoni, dissimili modo positi. Sepiæ enim atque Lolligines pedes octo habent supra duos majores, et dentes exiguos in acetabulis, reliquos sex novissimos breves: Polypus autem longos, et medios quatuor habet maximos. Sepiæ et Lolligines, promuscides sive prætenturas habent, binas, prælongas, et asperas, quibus veluti anchoris innituntur, ac sese confirmant, ne maris æstu suis saxis exturbentur, utque e longinquo cibum ori admoveant. At iis Polypi carent, pedesque in eundem usum commodos habent. Mollium genus in cruribus geminum habet acetabulorum ordinem, a capite ad extremos usque cirrhos productum: præter unum Polypi genus, quod Eledona vocant: is enim solus ex mollium numero simplicem acetabulorum ordinem tenet. Habent præterea oculos grandiusculos, quorum discrimen exigua quædam efficit cartilago. Fistulam ante aluum paulo supra caput sitam et branchias gerunt, qua mare transmittunt, suumque atramentum effundunt. Pinnulam quoque habent circumdantem alueum, ut natent, et se dirigant, quemadmodum pisces sua cauda pene cartilaginea, sed non omnia eodem modo. Natant mollia tum pedibus, tum pinnis: pedes autem vulgari nonmine vocantur, qui alioqui sunt veluti branchiæ, barbæue aut cirrhi: Græcis πλεκταίαι dicuntur, quibus adiunctum est caput. Mollia sensibus prædita esse omnibus constat. Nam et sepiæ et Polypi escarum odore alliciuntur, atque ita capiuntur. Neque eisdem saporibus delectantur: omnia præterea buccis invicem admotis, mutuoque brachiorum complexu libidinem explent. Sic enim ea conjungi necesse est, quod natura exitum excrementi prope os inflexerit atque abdiderit. {330}

Polypus uterque.

2. Polypus a numero pedum (quibus octonis præditus est) appellatus: unde vulgus Græcorum Octapodem nominat: Gallis Un Pourpre, Massiliensibus Secche poupe dicitur. Acetabula in cirrhis plusquam octingenta habet, atque in quolibet cirrho plusquam centum: quæ in imo quidem majora, deinceps vero minora fiunt, et quadam pellicula conteguntur, quæ horum dilatationis ac contractionis sunt caussa. In interna cirrhorum serie, ad radices, rostrum illi est nigrum in medio corneum ac durum, psittaci rostro simillimum, quo cuncta etiam durissima comminuit. Oculos habet (ut testacea) extrorsum sitos in ea colli parte, ad quam alligantur cirrhi, qui beneficio naturæ palpebra integi possunt: quo fit ut parvi admodum appareant, nec quicquam eorum præter id, quod in iis est, pullum conspiciatur. Quod autem vulgus in Polypo caput vocat, id vero interna parte turgidum est, multisque loculamentis concavum, ejus nimirum alueo ac fistula. Quodque Polypus in varios conlores se commutare dicitur: id quidem a molli ejus pelle provenit, quæ facile glubi potest: cujus colorem nunc album, mox rufum, postea lividum, mox variis coloribus distinctum videas. Pronus Polypus oculos ostendit: supinus vero, sua loculamenta: qua parte commode dissectus, magis cartilagineus sentitur: atque in ejus interaneis nescio quid turbinatum videas, quod cordis vel hepatis naturam habere dixeris. Verum id quidem protinus effluit et dissoluitur. Quod autem illi veluti cerebrum est, id quidem proportione magis quam natura tale esse crediderim. Ab ore gula ei patet oblonga et angusta, in quandam ingluuiem amplissimam producta, cui adhæret ventriculus: a quo intestinum tenue (crassius tamen quam gula) partem repetit superiorem, et juxta os sursum tendit. Corneum quiddam utrinque habet Polypus, in quo ejus ova recluduntur: lucida quidem ea ac tran {331} sparentia. Flagella autem ostendit quina atque interdum sena. Ego vero cum apud Epidaurum semel Murænas secarem, earum ventriculos cirrhis polyporum refertos comperi. Saxorum cavernas incolunt, atque illic cancris et paguris victitant. Visus est a nobis Polypus in portu Corcyræ nigræ, integram horam cum cancro decertasse. Continet humorem in se non nigrum, ut in sepiis, sed subrufum, quem in metu per aquam spargit. Biennio non amplius vivit, estque tabi obnoxius: atque a partu protinus senescere, debilitarique tam marem quam fœminam referunt. Polypi ab esca se facile in sublime efferri patiuntur: sed ubi venerint sursum, et levati extra aquam aerem senserint, mox elabuntur. Quamobrem veteratores Polypos antiqui vocaverunt. Quoties autem nautæ Græci (apud quos magis est edulis) grandem Polypum ceperunt, antequam eum incoquant, per mediam horam diverberant, atque ad lapidem frequentissime atterunt: hoc modo facilius coqui posse affirmant: alioqui Polypus etiamsi in mille frusta conscissus fuerit, tamen singula adhuc et colorem mutare et moveri videbuntur. Atque hic quidem magis est terrestris.
3. Esse autem pelagium a superiore diversum Aristoteles facile comprobat. Quamobrem qui Polypus tibi mox proponetur, Aristotelis more terrenus ad discrimen pelagii nominabitur. Nam (ut scribit ille) terreni majores sunt quam pelagii. Pelagius autem corpore exiguo varioque præditus est, ad cibum prorsus ineptus. {332}
Πολύποις Græcis, Octopos vulgo Græco, Pourpre Gallis. {333}

Boletena, sive Ozoli, quam et Osmylum vocant.

4. Alia est Polypi species vulgo ubique cognita. Itali Moscarolum et Moscardinum vocant, nonnulli Muguetinum. Editur Polypi modo, neque ab eo dissidet, nisi, quod ad eam magnitudinem non extuberat. Tenuibus et oblongis præditus est cirrhis, et corpore minore, moscum suaviter olente. Nihil est prorsus in pictura hujus aut descriptione, quod non superiori Polypo conueniat. Non desunt qui hunc exiccent, ut fragrantiam vestibus in arcis concilient. Plinius Ozænam dictam a gravi capitis odore putat. Nimirum antiqui odorem, quem moscus, aut quidpiam simile refert, naribus gravem esse putarunt. Murænæ hanc maxime consectantur. Pollux et Ozænam et Osmylian vocari tradit Polypi genus, quod inter caput et cirrhos, branchiasue, fistulam gerit, qua tetrum odorem emittit: quod Mænulas sepiolasque venatur.

Eledona, altera Polypi species.

5. Eledona a Polypo terreno cirrhorum prolixitate distinguitur. Crura habet longa, et unus ex mollium numero simplicem tantum in brachiis acetabulorum ordinem ostendit. Cætera nanque omnia duplici (ut inquit Aristoteles) insigniuntur.

Sepia.

6. Ut Græci affatim Polypos, sic Galli Sepias exiccant: unde ab illis vulgo Seiches, quasi exiccatæ ap {334} pellantur. Maior harum in Gallia est proventus, quam in Italia: Recentes autem nullius sunt in Oceano pretii. Massilienses, ut et Genuenses, Sopi nominant. Veneti et Romani prisco nomine Sepias vocare norunt. Fluctuant, cum per senectutem deficiunt: ad quarum cadavera quoties piscatores aut nautæ Laros aves turmatim aduolantes conspiciunt, eo se conferunt: ac dum vivas vel mortuas extrahunt, hoc imprimis dant operam, ne atramentum (quod illæ viuæ dum se persequi sentiunt, effundunt) temere diffluat. Bonum enim ex Sepia jus fieri posse negant absque hoc atramento. Proinde Sepia mutat colorem ut Polypus, aluoque est latiore. Cirrhos seu crura octona quidem habet, sed brevia: quamobrem repere Polyporum modo non potest, sed majorem natandi vim habet. Ex horum autem medio duo alii teretes ac longiores egrediuntur, quibus tanquam promuscidibus utitur: ac quicquid arripit, ori admovet. Venatur etiam suis illis prælongis prætenturis, non solum parvos pisciculos, sed etiam mugiles: ut etiam majores nonnunquam evincat. Quinetiam iis prætenturis quoties tempestates urgent, ad saxa adhæret, ac veluti quibusdam anchoris confirmatur. Sepiæ biennium ut plurimum non complent. His rostrum est aduncum veluti corneum, inter cirrhos situm, quo vel dura quæque conficiunt: unde illud Oppiani,
Obuia non tenui lædit nos Sepia morsu.
7. Item alibi,
Callida furtivam meditatur Sepia prædam.
8. Inter marem et fœminam hoc interest, quod fœmina intestina continet duo, mammarum in modum extuberantia: quibus omnino mas caret: qui etiam est varius magis quam fœmina, dorsoque ut reliquis partibus asperioribus, ac quibusdam lineis intersectis, cauda quoque anteriore. Fœminæ autem vulva ita articulata est, ut bifida conspiciatur: in qua utrinque ova copiosa apparent candicantia, ac grandini similia. Atramentum in sepia infra continetur ad aluum, qua maxime intestinum petere incipit superiora: meatumque suum eadem obuolutum habet membrana qua intestinum: atque idem {335} foramen emittendi atramenti excrementique est: ea nempe fistula, quæ in supina ejus parte posita est. Coeunt Sepiæ ora applicantes, et brachia inter se complectentes, natantesque in adversum. Parit fœmina verno tempore, potissimum inter algam et arundines, proxime solum aut in sicco, perseveratque in emittendis ac ponendis ovis dies circiter quindecim. Cohærent autem ea inter se vuarum modo, neque sunt acinis grandiora. Mas enim humorem quendam mucosum emittit, cujus lentore tenaciter inter se cohærent, efficiturque, ut quæ candida prius erant atque exigua, mox atramento perfusa, nigra, majoraque reddantur. Cumque intra decimum diem proles jam intus constitit, tum rupta ovi membranula Sepiolæ excluduntur. Hebes quidem est Sepia, sed mollium astutissima: Tum enim reddit atramentum, atque aquam conspurcat dum piscatores aduentare persentit: quod idem Polypo accidit. Porro os illi datum est fungosum in supina parte, ne facile immergatur. Aiunt Thryallida (id est lucernæ stupam) sepiæ atramento et æris ærugine intinctam, efficere ut circunstantes partim iridis coloris, partim nigri videantur. Quam rem de solo etiam atramento fieri posse Anasilaus tradit. Præferuntur autem recentes Sepiæ Polypis. Aetius Sepias ægre concoqui scribit, et salsum humorem ac modicum continere: qui si tamen concoquatur, copiosum quidem alimentum, crassi tamen succi præbeat. Sepia (inquit Diphilus) elixa, tenera efficitur, ori grata, concoctu facilis, et aluum leviter movet. Condimentis acrioribus ob difficilem coctionem condiri solet, vinumque post hanc vetus meracum ac tenue bibendum quidam scribunt. Sepiæ coctæ atramentum (inquit Dioscorides) ægre concoquitur et aluum mollit. Oua Sepiæ urinam movent, renumque pituitas extrahunt. {336}
Σηπία Græcis, Sepia Latinis, Seiche Gallis, Sopi Massiliensibus. {337}

Lolligo.

9. Lolligo longiori, quam Sepia, corpore prædita est, atque eodem modo mollis est. Pinnulam habet non adeo angustam, neque per totum alueum circumactam, sed de medio orsam. Gallis Casseron vocatur, Romanis, Venetis ac Neapolitanis Calamaro, quasi atramentarium dicere vellent. Genuensibus et Massiliensibus Totena: iis vero qui Baionam incolunt, Cornet vel Corniche. Octo cirrhos ut Sepia habet, multo quam Polypus breviores, Sepia tamen longiores. Atramentum nigrum continet Sepiæ modo. Grandem quoque habet aluum et fistulam ut Sepia: gladium etiam in tergore, alteri tantum hujus parti inhærentem. Duo crura sive duas proboscides longas exerit ex cirrhorum congerie, teretes, multis in extremo torulis seu acetabulis concavas, quibus cuncta quæ venatur, capit, et ori admovet: et ad saxa quibusdam veluti jactis anchoris confirmat. His etiam utitur, quoties de more palpat, et pisciculos retinet: quibus majores quoque nonnunquam evincit. Rostrum porro illi est Psittaco simillimum. Lolligo diligenter, quicquid in stomachum demittit, rostro atterit. Quocirca cuncta, quæ in ejus stomacho percipiuntur, pulmenti faciem habent. Bina sunt illi ventris conceptacula, ut et aliis mollibus: sed alterum magis ingluuiem imitatur. Inter Lolliginem marem et fœminam hoc interest, quod fœmina intestina contineat duo, quibus mas omnino caret. Coeunt ora applicantes, et brachia inter se complectentes, pariuntque in alto. Sola enim ex mollium genere pelagia est Lolligo: consertumque ac continuum huic ovum quale Sepiis est: vivendi quoque spatium ut Sepiis breve nam exceptis paucis, bimatum non complet. Inter eos pisces qui se extra aquam in aere ef ferunt, Lolligo numeratur ab Oppiano his versibus, {338}
Lolligo, miluusque rapax, et mitis hirundo,Cum timeant magnum venientem e marmore piscem,Prosiliunt ponto scindentes aera branchis.
10. Paulo post,
Effugit horrendos pisces hominemque sagacemLolligo.
11. Est autem, ut Diphilo placet, concoctu facilior quam Sepia, atque ori magis grata: quanquam uterque vilis est piscis apud omnes nationes. {339}
Τουθίς Græcis, Lolligo Latinis, Totena Massiliensibus, Calamaro Venetis, Casseron Gallis, Corneths vel Cornichets Baionensibus. {340}

Lollius.

12. Lollius, Romanis ac Venetis Totena dictus, ipsa quidem Lolligine major est, ut cubitorum interdum quinque esse soleat, inquit Aristoteles. Exteriore quoque corporis nota aliquantulum a Lolligine discernitur. Pars enim Lollii, quæ exit in acutum, in Lolligine latior est. Quinetiam Pinnulæ totum Lollium ambiunt, junctæ perpetuæque, quæ alioqui in Lolligine partem aliquam vacuam relinquunt. Minus autem accedit ad Polypum quam Sepia: nam corpus ei oblongum est, cartilagineum, duabus pellibus obductum, gladium arctiorem et magis cartilaginosum in tergore continens, translucidum vitri modo, tenui theca inclusum, rostrum aquilinum, psittaci figura. Sed eodem modo atramentum, quo Sepia, emittit: et cirrhos octonos habet, breves tamen, in quibus totidem acetabula conspicies, quot in Sepiis. Ac præter illos octonos, duo quoque longa flagella seu promuscides multis in extremo acetabulis circumsessa videbis, quibus a longe cancros, ursos, astacos, paguros, et omne pisciculorum genus arripit. Porro Lollii acetabula, præter Sepiarum et Polyporum morem, tribus introrsum aculeis osseis robustis, in gyrum munita sunt: quibus veluti uncinis arripit quod cupit, ut non omnino sit tutum Lollium manu in ipso mari contrectare ac prehendere. Latas in gyrum diffundit pinnas: a cujus ore corneo gula prætenditur angusta, et usque ad stomachum longa, quem habet amplissimum, atque adeo ingluuiem oblongam, quæ hunc præcedit. Quicquid exest, multum ante comminuit ac mandit. Non secus natat, ac Polypus et Sepia, ejusque caro eadem est quæ et Sepiæ vel Lolliginis, atque eodem modo cum suo atramento elixari ex aceto solet.

Urtica marina.

13. Urticam inter molles pisces ob hoc recensui, quod mollium modo in obsoniis edatur, alioqui certum est ancipitem naturam habere, atque inter ζωόφυτα (quæ plantanimalia a Theodoro appel {341} lantur) apud Aristotelem connumerari. Hanc Normanniæ littus obscœno vocabulo Cul d’Asne a cirrhorum contractione atque explicatione appellavit. Græcum vulgus quum terrestres urticas Zuchindas vocet, marinas tamen Colycenas nominat, antiquum vocabulum imitatum, quo ipsas etiam marinas urticas colycia vel coryphia vocitabant. Maris est potius dejectamentum, quam ut magni fieri debeat. Plures ejus observantur species. Quædam enim rubro colore suffusa est, altera magis cærulea, granulis in gyrum circumsessa. Utraque marinum tuber contracta refert, explicata cæsariem, totum corpus rotundum ambientem. Nam infinitis cirrhis antennarum papilionibus, aut Scarabei crassitudine constat. Contracta porro Urtica, orbicularis est aut teres: scopulis litoralibus (iis potissimum marinis tractibus, qui ventorum impetum minus sentiunt) tam pertinaciter inhæret, ut nisi primo impetu divellatur, vix postea nisi in frusta concisa dirimi possit, adeo suas trichas arctissime contrahit. Certum est Urticas, Cochlearum modo, in mari serpere ac moveri, sed id quidem parcius. Porro utriusque moles magnitudinem juglandis raro exuperat. Cirrhos habet molles, duos digitos oblongos, tenerrimos, gracillimos ac fragiles, insigni hac dote a natura præditos, ut quicquid attigerint, suis acetabulis retineant. Has Exoceti ac mulli avidissime appetunt. Græcis edules sunt ob lentam ac copiosam mucilaginem, quam limacum modo emittunt. Quamobrem illi plurimas urticas ligneo veru transfixas, et aliquantulum assatas, primum ex sale et aqua feruefaciunt: deinde farina conspergunt, et ex oleo vel butyro in sartagine frigunt. Hibernis mensibus carne sunt constante atque rigidiuscula: æstate autem deteriores sentiuntur. Vis quidem in his mordax, eundemque fere quem terrestres urticæ pruritum excitant: alioqui stomacho et ventri (ut Diphilus author est) gratæ sunt. Aluum atque urinam cient, quæ præsertim scopulis perpetuo infixæ sunt, parciusque nutriunt. Xenocrates tradit, has quidem gustui suaves, sed stomacho ingratas esse: verum quæ passo aut vino mulso condiuntur, facile concoqui, aluumque movere, sed propter sequacem ac viscosum lentorem sæpius iteratas fastidire. Quapropter pauperum alimentum esse solet. {342}
Ἀκαλήφη Græcis, Urtica Romanis, Colicena vulgo Græcorum, Cul d’asne, Gallis.
Urtica contracta.
Urtica explicata. {343}