Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De crustatis Cancrariis, cauda carentibus. Cap. iiii.
1. Crustato Locustarii generi succedit Cancrarium, corpore rotundo præditum, caudaque minime protensa, sed sub ventre reflexa: cum tamen Locustis Squillisque oblongum corpus sit, et quasi teres. Cancrorum autem multiplex genus seorsim enumerandum est, cum diversam habeat naturam. Hoc tamen omnes conueniunt, ut mares differant a suis fœminis magnitudine, crassitudine, et applica {361} tili illa cauda sive operculo. Id enim in fœmina amplius est et distentius: et interiora habet hirsutiora, in quæ et ova abscondant. Alias cauda hæc in cancris minimi est usus: quandoquidem prope terram vitam agere cavernasque subire solent: nec plurimum natant. Et qui ex iis pelagii sunt, pedes habent ad incessum tardiores: melius enim natant: ac quum Blæsi sint et multum arcuati, facile moventur in latus: Et cum cætera animalia vel binis vel quaternis ducibus pedibus incedant, Cancrarium tamen genus octonis regi solitum est: cumque cætera crustacea aversa coeant, Cancri tamen parte priore copulantur, sua opercula, loculosque rugosa illa ac mutua consertione copulantes. Latent quinis mensibus, crustamque veris initio mutant, quemadmodum Locustæ: molliores quidem perspicue, sed duriores non item, ut Maiæ, quæ tunc quidem præ teneritate non satis ambulare possunt. Cancris, totius corporis aluens indiscretus est, cujus humor internus (mutim nominavimus) pallidus est. Cæterum quicquid aquei humoris ore exceperint, id sane per meatus sub oculis positos euomunt atque emittunt. Quoties ergo aquam acceperint, utroque tegumento os obturant, atque ita respuunt humorem. Gula illis post dentes brevis admodum est, atque in ventrem bisulcum protinus defertur: cujus ex medio intestinum simplex ac tenue procedit, sub operculo exteriore desinens, quod caudæ loco habetur. Omni cancrario generi brachia duo insunt forcipibus bisulca: sed qui subsequuntur octoni pedes utrinque quatuor, forcipibus carent.
Eques cancer.
2. Amphibios esse constat cancros equites, quibus hoc natura præter sui generis alios singulari quodam munere tribuit, ut in maximis æstatis ardoribus, meridiano tempore agminatim e mari egrediantur, diemque sub Sole transigant, aut ad refrigerium, aut potius, ne a piscibus qui interdiu discurrunt, edantur: quos ego Memphi Hierosolymas proficiscens, fines Ægypti prætergressus, ex Mediterraneo litore sub vesperam mare repetere, atque inde circa meridiem insequentis {362} diei gregatim exilire observavi. Tanta autem velocitate ferebantur (unde equitum nomen habent) ut ne unum quidem cursu consequi usquam potuerim. Sed hoc etiam mihi magis admirandum esse visum est, lacertam ex Ambrosia (sub qua delitescebat) exilientem, cancrum equitem, quem venaretur, cursus velocitate me conspiciente nusquam assequutam esse: adeo volare potius quam currere videbatur eques. Genus est quoddam Cancrorum in litoribus Phœniciæ (inquit Aristoteles) tantæ velocitatis, ut vix a quoquam consequi possit: unde ἱππεὶς, id est equites, appellarunt. Iis nihil fere intus propter inopiam est pabuli. Hippiæ vocantur (inquit Plinius) cursores Cancri, uti alii referunt, quod longe lateque vagentur: modo circum litora errent, modo longius proficiscantur: Grande phalangium non excedunt: Corpus habent coloris subalbidi, punctis subrubris conspersum, et (ut Pagurus) tornatum: crura autem ut Maia. Soli objecti toti pellucidi sunt, præterquam in ea corporis parte quæ interanea continet. Oculos grano phaseoli non habent majores, quibus acutissime cernunt. Oblongi quidem sunt, ac vitri modo lucidi, per medium fulvi. Tibiæ sunt illis levibus villis obsessæ, utrinque quinæ: quarum duæ anteriores, brachia sunt forpicata, quibus cuncta (Cancri modo) complectuntur: reliquæ graciles, unguibus rectis atque oblongis vallatæ. Edules non esse recte quidem docet Aristoteles, propter alimenti inopiam adeo autem parvi sunt, ut singuli sesquiscrupulum vix pendeant. De hoc sic Oppianus,
ἐν κείνῃ γενεῇ καὶ καρκῖνοι εἰσὶν αλῆται. [Hal. 280]
3. Quod ita reddit Lippius,
Errones cancri populis numerantur in istis.
Cancellus.
4. Partim Locustarii est, partim etiam testacei generis cancellus, in quo non minore admiratione {363} dignus est, quam eques. Nam quum oblongus sit, ac seorsim nasci solitus, tamen in vacuis aliorum exanguium testis vitam traducit, modo has, modo illas petens: atque ubi unam conspurcavit, tum ad aliam se transfert. Nerites enim ingreditur aut Turbines, sæpe etiam Buccinas et Murices, atque adeo omne genus cochlearum. Pomatiæ limaeis molem raro excedit. Per littus graditur in sicco, sua testam ferens, vivitque multos dies sine aqua. Pedibus utrinque ternis brachiatur villosis: quorum duo anteriores seu priores brachiis forcipibus bisulcis constant, quibus cibum ori admovet. Crusta dura pro cute vestitur, rubra, nunc cyaneo, nunc cæruleo, nunc fuluo, nunc rubro diluta. Duo illi pedes utrinque, qui brachia subsequuntur, unguibus in extremo oblongis et aduncis vallati sunt. Cirrhos ante quidem duos, rubros, sub oculis (Carabi modo) gerit: oculos instar Astaci elatos, quos porrigit ac contrahit, maculis albis distinctos. In summa, ejus superior pars, Cancri refert effigiem, inferior autem turbinis, quam in cochlearum claviculis inserit: cum tamen Locustæ caudæ similis sit. Tabellis enim loricatur duris, sed obsequiosis: in quibus utrinque veluti pinnas duas habet. Extremum vero caudæ pinnulis tribus, ut et Cancri, præditum est. Dentes osseos ut Carabus habet, quibus escas comminuit. Cum autem prædam venatur, totam anteriorem partem suo domicilio exerit, et tunc similis araneis apparet: sed partem capiti et pectori subditam vastiorem quam Araneus ostendit. Ab ore œsophagus tenuis, ut filum ad stomachum protenditur. Intestina ejus bis tantum revolvuntur: ac qui in ejus stomacho viridis humor spectabatur, is in intestinis apparet candidus. Edulis non est, sed est ipse aliis piscibus gratissimum obsonium, Iulidibus, Channis, Orphis, Percis, et id genus saxatilibus. Quamobrem piscatores cancellos plurimum appetunt, quos suis cochleis nudatos, ac vivos hamo impositos, suis calamis appendunt, hoc enim modo magnam saxatilium piscium capturam faciunt. Quod Oppianus multis versibus commode explicat, quos hoc loco producere minime opus esse videtur. Parua (inquit Galenus) sunt animalia, flavo colore, minimis Cancris similia, {364} quæ nulli comedunt. Horum enim pravum alimentum carnes corrumpit.
Cancer fluviatilis.
5. Cancros fluviatiles in Creta plurimos vidimus circa Colocasias, et in Atho Macedoniæ monte, atque adeo in Ciliciæ rivulis qui non longe ab Isso defluvnt. In Gallia nullos unquam conspexi: Crudi comedi possunt. Numerosi circa Romam, ligonibus effossa scrobe, vel etiam trubla capiuntur: ac diebus quibus carni interdictum est, baioco (qui noster dimidius est assis) ditioribus divenduntur, filo appensi ac traiecti (unde Romani Filsas vocant) ne duris forcipibus alter alterius tibias amputet, ac mutuis vulneribus se conficiant. Amphibios esse constat: longius enim ab aqua secedunt: integram tamen hebdomadam, atque interdum mensem extra aquam degunt. Cæterum uterque Cancer tam marinus quam fluviatilis eodem cognomento Romæ appellatur Grancio vel Granzo. Uterque, crassitudinem ovi gallinacei raro excedit. Fluuiatiles duriore testa, rotundioreque et crassiore conteguntur, vividioresque ac delicatiores sunt quam marini: Præterea tibiis asperioribus, et brachiis fortioribus ac rugosioribus præditi sunt. Ambobus forcipes sunt multum crenati: sed marino frons non usquequaque rotundatur: atque in gyrum crenas habet, quibus fluviatilis caret. Marinus præterea lividum Loti corticis colorem refert, fluviatilis ex rufo nigricat. Marino ungues extremam tibiarum articulationem faciunt. Fluuiatiles multas crenas in gyrum circa ungues habent. Proinde etiam marini leves sunt, et longiores tibias habent. Ambo in obliquum feruntur, crusta fragili inclusi, oculisque sunt rigentibus. Fluuiatiles præterea in sexu differentiam habent. Nam fœminæ operculum reflexumsubtus ferunt latiusculum, sub quo ova per æstatem excludunt: maribus contra angustum est. Hoc autem unumgenerale est in Cancrario et Locustario genere, ut dextrum brachium sit illis sinistro fortibus ac crenatibus. Edules omni tempore anni sunt fluviatiles Cancri, sed æstate longe meliores, posteaquam durum corticem exuerint. Luna item plena uberiores, silente flaccidi sunt. Ælianus, Cancros fluviatiles etiam in Nilo reperiri tradit: Cum autem Nilus (inquit) in {366} agros redundat, tum quidem circiter triginta ante diebus longius ab eo in loca eminentiora Aspides una cum fœtibus demigrant: quod munus a natura acceperunt, tanti ut fluminis, tamque operosi quotannis accessum ac recessum non modo non ignorent, sed ab ejus etiam damno cavere sciant. Hoc idem facere norunt Testudines, Cancri et Crocodili. Proinde Castorem Dioscorides Cancris se explere tradit: sed id de fluvialibus intelligi oportere nemini dubium est. Etenim Castor in ripis fluminum versari magis est consuetus. Simeon Sethus, recte admodum fluviatiles Paguros vocat, quos pulmonibus ulceratis mederi, sed vesicæ nocere scribit. Auicennas extenuatis valde conferre dicit, hoc est, hecticis, et lenta febre laborantibus: hos enim humidum, leve, ac modice refrigerans alimentum suggerere affirmat: præsertim (ait Galenus) si in aqua prius decocti magna ex parte salsuginem innatam exuerint. Multa ex cancris fluviautilibus sumuntur medicamenta, quæ tum a Dioscoride, tum a Galeno recensentur.
Καρκῖνος ποτάμιος Græcis, Cancer fluviatilis Latinis, Granzo Romanis ac Venetis.
Cancer marinus.
6. Cancer marinus rotundo ac fere cir {367} cinnato corpore præditus est, anteriori parte crenis diviso, crustaceo tegmine conuestito: cujus magnitudinem ad Pagurum, Maiam, Astacum et Locustam facile contuleris. Maiores enim trium aut quatuor digitorum latitudinem non excedunt. Marinorum color certe maribus quidem rubentior, fœminis ex livido in cyaneum tendit. Mares autem fœminas opprimere videntur, antequam ineant, atque inter se diutissime dimicant, arietum more. Crura in ventrem reflectunt dum incedunt. Ea vero habent blæsa, utrinque in latere quaterna, et duo brachia forpicata. Hepate rubro constant, gustui dulcissimo, quod Aristoteles mutim nominare videtur: habent porro intestina multiplicibus cirrhis obsessa: moventurque horum partes solidiores albis musculis agentibus, ut in Paguro docebimus. Tanta est marinorum cum fluviatilibus cancris affinitas, ut utrique simul mixti, vix nisi a perito, discerni possint. Sponte mortuus cancer prorsus abdicandus est, diuque extra aquam vivit. Veneti Granceolum (ad discrimen magni Paguri, quem Granciporrum vocant) nominant. Cancros autem a Paguris ejusdem magnitudinis (cum quibus sæpe ab ichthiopolis permiscentur) ipsa glabritie primum discernere oportet: Paguri præterea tibias habent hirtas, et brachia grandibus forcipibus vallata, {368} atque in nigrum colorem abeunt: in extremo livent. Cancri omnino glabri sunt: quorum anterior corporis pars posteriore latior est. Ferrarienses, mares Grancos, fœminas Crancellas vocant, ac seorsim divendunt. DioscoridesCancros marinos eadem omnia posse quæ fluviatiles, verum ad omnia inferiores esse scribit. Cancri marini vel fluviatiles (inquit Plinius Secundus) in cibo ex jure allium viridi cum ficu duplici, maium hydropicum avocant.
7. In Cancrorum marinorum genere, Veneti mazanetas nominant, Molecis similes: quorum alterum marem, alterum fœminam produnt. Mazanetas, fœminas esse volunt, Molecos vero mares, quos mollescere, ac vernationem exuere ferunt: contra autem Mazanetas putant perenni contegi crusta, et nusquam decidere. Molecos quoque aut molecas aiunt, tum quidem torpescere, cum cortice exuuntur: quo tempore pasta molliores aliquando sensimus.
Καρκῖνος θαλάττιος Græcis, Cancer Marinus Latinis, Cancres Gallis, Granceol Venetis, Grancio Romanis, Grancella Ferrariensibus.
Pagurus.
8. Pagurum Galli Un Chabre vel Un Crape nominant. Græcia ubique hodie adhuc vulgo Paguri nomine cognoscit. Cave autem ne pro PaguroPagrum dicas. Est enim Pagrus, piscis squamosus superiore libro descriptus, multum a Paguro diversus. Pagurum autem hunc Normanni a rubro vel rufo, quem ejus testa præ se fert colore, Un Rousseau appellant: alii quod coctus in pastilli modum pulmentum ferat, Un Tourteau, quasi pastillum dicaat. Massilienses Carbasse et Fagule, Veneti Granciporrum, nomine fortasse composito, quasi CancrumPagurum dicerent. Sunt alii Galli Mediterranei maris incolæ, qui Pagull nomine a Paguro derivato proferant. Respuit læves tractus, asperas cautes incolit, quas æstus maris in refluxu et reciprocatione siccas relinquit. Pagurus, ubi recessit mare, in arido relictus, ob metum crura contrahit, et torpentis modo immobilis quiescit. Crusta ejus novem in gyrum {369} crenis imbricis modo incisa est. Adolescit in calvæ humanæ magnitudinem, sed non ita orbiculatus evadit: cancris enim proportione respondet. Valida crusta integitur ac lævi: crura blæsa, utrinque quatuor habet, villis hirta, ternis articulationibus geniculata, in quibus ungues acuti oblongique sunt, minime bifidi. Brachia bisulca parte anteriori binis articulis intercepta, forcipibus crenatis munita, in extremo nigra, quibus quæ constringunt ut edant, etiam dura confringere possunt: nam in eis durities est pene ossea. Quamobrem ichthiopolæ captos Paguros arcte ligatos servant, ne sibi invicem crura abscindant. Color vivorum multo vividior est quam demortuorum. In vivis enim præ nimia rosei exhalatione tergora veluti subnigra apparent. Cætera cocti (ut aliud omne cancrorum genus) mutant colorem. Caudam sub thorace reflexam habent, unde hos caudarum expertes esse quidam coniiciunt. Branchias utrinque in latere dispositas ostendunt, ut reliquum genus locustarium, sub tergoris crusta, senis ordinibus ad tibiarum radices insertas. Multo latiores sunt quam longi, ut ex Oceano in pedalem plerunque latitudinem abeant. Quidam mihi visus est in Anglia decem libras pendere. In ejus ore tot comperies naturæ secreta, tot adstantes appendices, tot pelliculas, ut coactus incredibile naturæ artificium necesse sit fatearis. Mutim (ea autem est hepar) habet dulcissimam, maxima ex parte subrubram, cum infinitis prope apophysibus, flavis, grandi stomacho adiacentibus. Reliquæ partes internæ musculis albis constant, quibus externæ moventur. Sethus, Carcini appellatione, Pagurum intellexit, Galenum secutus, Aetium et Paulum. Salsi succi esse (minus tamen quam ostracoderma) et ventrem sistere scribit. Inter lautissimos cibos hodie receptus est, quem tamen carnis et coctionis durioris Galenus asseverat. Sed id (ut jam in Cancris dictum est) de musculis potius quam de Muti (qua potissimum parte constat) intelligendum esse puto. {370}
Maia.
9. Maiam, ob similitudinem quam cum Araneo habet, vulgus Gallicum Iraigne de mer, quasi Araneum dicat, nominavit. Massilienses ab aculeis infinitis, quibus in tergore more Locustæ horret, et villis quibus undique est circumseptus, Une Squinaude (ad pectinem, ad quem linum attenuatur, allu {371} dentes) vocant. Veneti ac Genuenses a speculis, in Maiarum corticibus eleganter inclusis, Specchio, hoc est speculum dicunt. Alii Granceolas vel Cancreolas: Romanum vulgus Grancitellas. Pelagius est piscis. Non enim ut Pagurus inter saxa, neque in sicco, minusque temporis extra aquam degit. Hoc autem a Paguro differt, quod Pagurus parte anteriore latus sit, Maia vero posteriore parte in latitudinem se diffundat, anteriore coarctetur, et angustior fiat, magis est præterea orbiculata quam Pagurus. Crura quaternis articulis intercepta gerit, alta et exilia, forcipibus imbecillis dentata, quibus prædam ori applicat: corpus illi est tam grave, ut ad incessum ineptissima esse videatur, quamobrem in terra segnissima, in aquis velocissima est. Pedes quoque non habet forpicatos, sed unguibus bene munitos, utroque latere quaternos, quinis articulis interceptos. Cocta eodem modo, quo reliquum crustaceum genus, rubet: sed viva aut livet, aut virescit, aut rubore phœniceo aspersa est: quam si supinam contempleris, tria parte anteriore brevia specula ab ipsius crustæ tegmine continuata cernes, inter quæ prætenturæ duæ delitescunt. Tibias non habet leves ut Pagurus, sed multa scabritie exasperatas. Maia fœmina, operculum latiusculum habet, sub quo duo foramina membrana occlusa in ipsis posteriorum tibiarum radicibus collocata apparent. Quatuor præterea utrinque semicirculis utitur in natando, a quorum radicibus octoni prodeunt pinnati ramuli, quibus hærent ova in fœtis. Interanea cum Paguro aut Heracleotico Cancro conueniunt: quæ quicunque diligentius speculari cupiet, necesse est eum viventis Maiæ testam superiorem detegere. Comperiet autem in capite, atque adeo ore ipso dentes extrinsecus duos osseos: in palato autem carunculam qua linguæ vice fungitur: præterea ante dentes bina denticulata ossicula, atque in ejus ore cavitatem statim ante gulam, in qua quod rubrum continetur, habet multiplices flexus: ejus vulvam esse puto. Ex hac enim ova prodire compertum est. Subsequitur cavitas satis capax, vacua quidem ea, dum jejunus est piscis, ut vel os alterum, vel ejus ventriculum esse dicas: cui etiam dentes adsunt (quemadmodum in Locusta) nume {372} ro quaterni, incisorii, et unus molaris: a quibus gula incipit, in cujus summo epiglottidem manifeste videas. Ea autem ad apophyses meatibus committitur adeo exilibus, ut vix appareant et quemadmodum vulva adimplebat majorem partem recessuum, sic apophyses ubique per cavitates immittuntur, tenuibus tamen ligamentis adstrictæ, et maxime musculis. nec est aliud intestinum manifestum, quam illud in quo desinunt apophyses, excrementi scilicet receptaculum. Est autem id teres, cæteris partibus incumbens, ad caudam usque protensum. Sed et vesicam utrinque unam in ipsa aluo robustam, magnam et membranosam cernas: cujus exitus est per ea duo foramina quæ sub operimento latent. Branchias habet utrinque sub testa in lateribus numero senas: quæ certa membrana ab ipso tegumento distinguuntur. Aquam enim in ore acceptam per meatus qui ad radices crurum sunt, egerit. {373}
Μαία Græcis, Maia Latinis, Iraigne de mer Gallis, Squinada Massiliensibus, Specchio Genuensibus, Granticella Romanis. {374}
Heracleoticus Cancer.
10. Complures Heracleoticum Cancrum videntes, Gallum marinum ea tantum ratione vocant, quod ejus brachia videant in cristæ Galli modum tornata esse. Robustissimam crustam habet ac spissam. Plurimus in Siciliæ litore: quanquam et aliquando ad sacellum Adriani pontis Romæ in foro piscario vulgo divendatur. Cancrorum genera (inquit Plinius) sunt Carabi, Astaci, Maiæ, Paguri, Heracleotici. Cancrorum (ait Aristoteles) maximum est, quas Maias appellant, et quos Heracleoticos vocant. Qui enim Heracleotici vocantur, crusta quoque firmiore muniuntur, ut Maiæ: et oculos habent parvo distantes intervallo. Sed crura illis breviora sunt quam Maiis. Heracleotici itaque cancri dorso non sunt aspero ut Maiæ, nec tam lævi quam Paguri: tamen idem est crustarum color. His tibiæ utrinque sunt quaternæ, brachia duo admodum firma, binis articulis geniculata, forcipibus robustis bisulca, hispida, et bene armata. Horum enim pars superior, elatis crenis vallata est. Cum autem Heracleas urbes viderem adiacentes litori, unam Ponti, alteram Propontidis, tum quidem facile mihi persuasi ab eis id cancri genus suam desumpsisse nomenclaturam: nisi tu a magnitudine ac robore potius dictum esse putes. {375}
Ἡρακλεωτικὸς καρκῖνος Græcis, Heracleoticus Cancer Latinis, vulgo Italo Gallo de mare. {376}
Paruus Carcinus.
11. Paruum Carcinum aut Cancellum Græci μικρὸν καρκῖνον vocarunt, Romæ Grancettum. Nam admodum exiguus inter pisciculos reperitur, pedes extimos latiusculos habet, quibus ad natandum ceu pinnulis aut remis utitur. Massilienses Grittam genuina voce nominant. Veneti ac Ferrarienses Mazenetam. Differt a Cancro marino novissimis tantum pedibus, quos habet latos, in quibus ungues anterioribus similes esse constat.
12. Pisciculos alios carcinis aliquo pacto similes Romani rustici frequenter cum Telinis et Conchulis (quas Gongilas vocant) divendunt: qui tamen Carcinis multo majores sunt: supini albicant, proni autem subcinericii sunt, punctisque frequentibus ac candidis in tergore variantur, Ophitæ modo. Novissimos pedes in extremo latos habet, Cancellorum modo, quorum magnitudo pollice operiri potest: tamen vivaces admodum sunt. Eos quoties nautæ reperiunt, crudos edunt cum pane: sed Romæ coquuntur: gratiores tamen sunt crudi, nisi horum copia aluum conturbaret, ac plus æquo cieret. Genus istud nunquam grandescit. Quinos habet pedes, crassiores, forpicatos, crenatos ac robustissimos, in quibus bina numerantur crura. Singulares digiti quaternis constant articulationibus, nisi quis omnes complectatur: tunc enim sex comperiet. Caudæ id quoque rudimenti in eis est, quod omni Cancrario generi, eodemque modo subtus reflectitur.