CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

De testa duriore contectis, bivalviis, ostreis, in vado solutis majoribus et minoribus, et aliis scopulis infixis. Cap. vi.

1. In testatorum exanguium numero bivalves censentur, quibus interna pars carnea est, nihil durum habens, foris autem solida, quales sunt conchæ, ostrea, et id genus, gemina testa conclusa. Bivalves igitur conchæ, altera ligata, altera soluta constant: et, ut concludi possint et aperiri, alia binis quidem conclusa valuulis sunt: verum utroque latere connexis, ut sunt ungues, quos etiam digitos vocant. Plinius, In concharum generibus magna (inquit) ludentis naturæ est varietas, tot colorum differentias, tot figuras planas, concavas, longas, lunatas, dimidio orbe cæsas, in orbem circumactas, in dorsum elatas, læves, rugatas, denticulatas, striatas, vertice muricatim intortas, margine in mucronem emissas, foris effusas, intus replicatas, jam distinctione virgulatas, crinitas, crispas, canaliculatim, pectinatim, imbricatim nudatas, cancellatim reticulatas, in obliquum, in rectum expansas, densatas, porrectas, sinuatas, brevi modo ligatas, toto latere connexas, ad plausum aptas, atque ad buccinam recuruas cernes.