Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Petri Bellonii Cenomani de aquatilibus liber secundus.
Exanguium differentiæ ac divisiones. Cap. i.
1. Sanguine præditorum aquatilium ratio libro superiore explicata est: superest ut de iis disseramus, quæ Græcis ἄναιμα, nobis exanguia dicuntur. Horum alia dura quidem testa operiuntur, quæ illi ὀστρακόδερμα, alia vero molli: quæ etiam μαλακόστρακα vocant, atque alia rursus insecta, sub quibus magna marinorum ac fluviatilium phalanx continetur. Exanguium igitur molles a nobis describentur ac depingentur primum locustæ, cancri, et id genus cæteri. Secundum locum sortientur qui duriorem testam habent: quorum fragili testa cooperta, deinde vero duriore contecta exprimentur. Testaceorum autem duriorum alia quidem bivalvia, Græcis δίθυρα: alia univalvia, quæ et μονόθυρα dicuntur: quale est Turbinatum genus, quod στρομϐοειδὲς et κοχλιῶδες dictum est. Quibus adiiciemus ancipitis naturæ animalia ζωόφυτα Græcis dicta, inter plantas et pisces ambigentia. Ultimo loco dejectamenta marina, nominibus etiam insignibus prædita explicabuntur, quibus nonnumquam etiam vesci solemus. Sed a mollioribus est exordiendum.
De mollibus. Cap. ii.
2. Mollia aquatilia a mollis carnis piscibus medici distinguunt. Mollia nempe vocantur, quæ ne {329} que squamas habent, nec cutem asperam aut testaceam, τὰ μαλακὰ καὶ μαλακόδερμα Græcis dicta: cujus notæ sunt Polypus, Osmylus, Lollis, Lolligo, ac Sepia. Mollis autem carnis pisces Galeno dicuntur, qui facilius quam alii conficiuntur, quique probe nutriunt, et quorum caro est mollior ac friabilior, cujusmodi est saxatilium. Porro sanguine carent mollia. Caput iis contra quam cæteris inter crura positum est: rostrum psittaco persimillimum, carnem fungosam pro lingua habent: Pedes omnibus octoni, dissimili modo positi. Sepiæ enim atque Lolligines pedes octo habent supra duos majores, et dentes exiguos in acetabulis, reliquos sex novissimos breves: Polypus autem longos, et medios quatuor habet maximos. Sepiæ et Lolligines, promuscides sive prætenturas habent, binas, prælongas, et asperas, quibus veluti anchoris innituntur, ac sese confirmant, ne maris æstu suis saxis exturbentur, utque e longinquo cibum ori admoveant. At iis Polypi carent, pedesque in eundem usum commodos habent. Mollium genus in cruribus geminum habet acetabulorum ordinem, a capite ad extremos usque cirrhos productum: præter unum Polypi genus, quod Eledona vocant: is enim solus ex mollium numero simplicem acetabulorum ordinem tenet. Habent præterea oculos grandiusculos, quorum discrimen exigua quædam efficit cartilago. Fistulam ante aluum paulo supra caput sitam et branchias gerunt, qua mare transmittunt, suumque atramentum effundunt. Pinnulam quoque habent circumdantem alueum, ut natent, et se dirigant, quemadmodum pisces sua cauda pene cartilaginea, sed non omnia eodem modo. Natant mollia tum pedibus, tum pinnis: pedes autem vulgari nonmine vocantur, qui alioqui sunt veluti branchiæ, barbæue aut cirrhi: Græcis πλεκταίαι dicuntur, quibus adiunctum est caput. Mollia sensibus prædita esse omnibus constat. Nam et sepiæ et Polypi escarum odore alliciuntur, atque ita capiuntur. Neque eisdem saporibus delectantur: omnia præterea buccis invicem admotis, mutuoque brachiorum complexu libidinem explent. Sic enim ea conjungi necesse est, quod natura exitum excrementi prope os inflexerit atque abdiderit. {330}
Polypus uterque.
3. Polypus a numero pedum (quibus octonis præditus est) appellatus: unde vulgus Græcorum Octapodem nominat: Gallis Un Pourpre, Massiliensibus Secche poupe dicitur. Acetabula in cirrhis plusquam octingenta habet, atque in quolibet cirrho plusquam centum: quæ in imo quidem majora, deinceps vero minora fiunt, et quadam pellicula conteguntur, quæ horum dilatationis ac contractionis sunt caussa. In interna cirrhorum serie, ad radices, rostrum illi est nigrum in medio corneum ac durum, psittaci rostro simillimum, quo cuncta etiam durissima comminuit. Oculos habet (ut testacea) extrorsum sitos in ea colli parte, ad quam alligantur cirrhi, qui beneficio naturæ palpebra integi possunt: quo fit ut parvi admodum appareant, nec quicquam eorum præter id, quod in iis est, pullum conspiciatur. Quod autem vulgus in Polypo caput vocat, id vero interna parte turgidum est, multisque loculamentis concavum, ejus nimirum alueo ac fistula. Quodque Polypus in varios conlores se commutare dicitur: id quidem a molli ejus pelle provenit, quæ facile glubi potest: cujus colorem nunc album, mox rufum, postea lividum, mox variis coloribus distinctum videas. Pronus Polypus oculos ostendit: supinus vero, sua loculamenta: qua parte commode dissectus, magis cartilagineus sentitur: atque in ejus interaneis nescio quid turbinatum videas, quod cordis vel hepatis naturam habere dixeris. Verum id quidem protinus effluit et dissoluitur. Quod autem illi veluti cerebrum est, id quidem proportione magis quam natura tale esse crediderim. Ab ore gula ei patet oblonga et angusta, in quandam ingluuiem amplissimam producta, cui adhæret ventriculus: a quo intestinum tenue (crassius tamen quam gula) partem repetit superiorem, et juxta os sursum tendit. Corneum quiddam utrinque habet Polypus, in quo ejus ova recluduntur: lucida quidem ea ac tran {331} sparentia. Flagella autem ostendit quina atque interdum sena. Ego vero cum apud Epidaurum semel Murænas secarem, earum ventriculos cirrhis polyporum refertos comperi. Saxorum cavernas incolunt, atque illic cancris et paguris victitant. Visus est a nobis Polypus in portu Corcyræ nigræ, integram horam cum cancro decertasse. Continet humorem in se non nigrum, ut in sepiis, sed subrufum, quem in metu per aquam spargit. Biennio non amplius vivit, estque tabi obnoxius: atque a partu protinus senescere, debilitarique tam marem quam fœminam referunt. Polypi ab esca se facile in sublime efferri patiuntur: sed ubi venerint sursum, et levati extra aquam aerem senserint, mox elabuntur. Quamobrem veteratores Polypos antiqui vocaverunt. Quoties autem nautæ Græci (apud quos magis est edulis) grandem Polypum ceperunt, antequam eum incoquant, per mediam horam diverberant, atque ad lapidem frequentissime atterunt: hoc modo facilius coqui posse affirmant: alioqui Polypus etiamsi in mille frusta conscissus fuerit, tamen singula adhuc et colorem mutare et moveri videbuntur. Atque hic quidem magis est terrestris.
4. Esse autem pelagium a superiore diversum Aristoteles facile comprobat. Quamobrem qui Polypus tibi mox proponetur, Aristotelis more terrenus ad discrimen pelagii nominabitur. Nam (ut scribit ille) terreni majores sunt quam pelagii. Pelagius autem corpore exiguo varioque præditus est, ad cibum prorsus ineptus. {332}
Πολύποις Græcis, Octopos vulgo Græco, Pourpre Gallis. {333}
Boletena, sive Ozoli, quam et Osmylum vocant.
5. Alia est Polypi species vulgo ubique cognita. Itali Moscarolum et Moscardinum vocant, nonnulli Muguetinum. Editur Polypi modo, neque ab eo dissidet, nisi, quod ad eam magnitudinem non extuberat. Tenuibus et oblongis præditus est cirrhis, et corpore minore, moscum suaviter olente. Nihil est prorsus in pictura hujus aut descriptione, quod non superiori Polypo conueniat. Non desunt qui hunc exiccent, ut fragrantiam vestibus in arcis concilient. Plinius Ozænam dictam a gravi capitis odore putat. Nimirum antiqui odorem, quem moscus, aut quidpiam simile refert, naribus gravem esse putarunt. Murænæ hanc maxime consectantur. Pollux et Ozænam et Osmylian vocari tradit Polypi genus, quod inter caput et cirrhos, branchiasue, fistulam gerit, qua tetrum odorem emittit: quod Mænulas sepiolasque venatur.
Eledona, altera Polypi species.
6. Eledona a Polypo terreno cirrhorum prolixitate distinguitur. Crura habet longa, et unus ex mollium numero simplicem tantum in brachiis acetabulorum ordinem ostendit. Cætera nanque omnia duplici (ut inquit Aristoteles) insigniuntur.
Sepia.
7. Ut Græci affatim Polypos, sic Galli Sepias exiccant: unde ab illis vulgo Seiches, quasi exiccatæ ap {334} pellantur. Maior harum in Gallia est proventus, quam in Italia: Recentes autem nullius sunt in Oceano pretii. Massilienses, ut et Genuenses, Sopi nominant. Veneti et Romani prisco nomine Sepias vocare norunt. Fluctuant, cum per senectutem deficiunt: ad quarum cadavera quoties piscatores aut nautæ Laros aves turmatim aduolantes conspiciunt, eo se conferunt: ac dum vivas vel mortuas extrahunt, hoc imprimis dant operam, ne atramentum (quod illæ viuæ dum se persequi sentiunt, effundunt) temere diffluat. Bonum enim ex Sepia jus fieri posse negant absque hoc atramento. Proinde Sepia mutat colorem ut Polypus, aluoque est latiore. Cirrhos seu crura octona quidem habet, sed brevia: quamobrem repere Polyporum modo non potest, sed majorem natandi vim habet. Ex horum autem medio duo alii teretes ac longiores egrediuntur, quibus tanquam promuscidibus utitur: ac quicquid arripit, ori admovet. Venatur etiam suis illis prælongis prætenturis, non solum parvos pisciculos, sed etiam mugiles: ut etiam majores nonnunquam evincat. Quinetiam iis prætenturis quoties tempestates urgent, ad saxa adhæret, ac veluti quibusdam anchoris confirmatur. Sepiæ biennium ut plurimum non complent. His rostrum est aduncum veluti corneum, inter cirrhos situm, quo vel dura quæque conficiunt: unde illud Oppiani,
Obuia non tenui lædit nos Sepia morsu.
8. Item alibi,
Callida furtivam meditatur Sepia prædam.
9. Inter marem et fœminam hoc interest, quod fœmina intestina continet duo, mammarum in modum extuberantia: quibus omnino mas caret: qui etiam est varius magis quam fœmina, dorsoque ut reliquis partibus asperioribus, ac quibusdam lineis intersectis, cauda quoque anteriore. Fœminæ autem vulva ita articulata est, ut bifida conspiciatur: in qua utrinque ova copiosa apparent candicantia, ac grandini similia. Atramentum in sepia infra continetur ad aluum, qua maxime intestinum petere incipit superiora: meatumque suum eadem obuolutum habet membrana qua intestinum: atque idem {335} foramen emittendi atramenti excrementique est: ea nempe fistula, quæ in supina ejus parte posita est. Coeunt Sepiæ ora applicantes, et brachia inter se complectentes, natantesque in adversum. Parit fœmina verno tempore, potissimum inter algam et arundines, proxime solum aut in sicco, perseveratque in emittendis ac ponendis ovis dies circiter quindecim. Cohærent autem ea inter se vuarum modo, neque sunt acinis grandiora. Mas enim humorem quendam mucosum emittit, cujus lentore tenaciter inter se cohærent, efficiturque, ut quæ candida prius erant atque exigua, mox atramento perfusa, nigra, majoraque reddantur. Cumque intra decimum diem proles jam intus constitit, tum rupta ovi membranula Sepiolæ excluduntur. Hebes quidem est Sepia, sed mollium astutissima: Tum enim reddit atramentum, atque aquam conspurcat dum piscatores aduentare persentit: quod idem Polypo accidit. Porro os illi datum est fungosum in supina parte, ne facile immergatur. Aiunt Thryallida (id est lucernæ stupam) sepiæ atramento et æris ærugine intinctam, efficere ut circunstantes partim iridis coloris, partim nigri videantur. Quam rem de solo etiam atramento fieri posse Anasilaus tradit. Præferuntur autem recentes Sepiæ Polypis. Aetius Sepias ægre concoqui scribit, et salsum humorem ac modicum continere: qui si tamen concoquatur, copiosum quidem alimentum, crassi tamen succi præbeat. Sepia (inquit Diphilus) elixa, tenera efficitur, ori grata, concoctu facilis, et aluum leviter movet. Condimentis acrioribus ob difficilem coctionem condiri solet, vinumque post hanc vetus meracum ac tenue bibendum quidam scribunt. Sepiæ coctæ atramentum (inquit Dioscorides) ægre concoquitur et aluum mollit. Oua Sepiæ urinam movent, renumque pituitas extrahunt. {336}
Lolligo.
10. Lolligo longiori, quam Sepia, corpore prædita est, atque eodem modo mollis est. Pinnulam habet non adeo angustam, neque per totum alueum circumactam, sed de medio orsam. Gallis Casseron vocatur, Romanis, Venetis ac Neapolitanis Calamaro, quasi atramentarium dicere vellent. Genuensibus et Massiliensibus Totena: iis vero qui Baionam incolunt, Cornet vel Corniche. Octo cirrhos ut Sepia habet, multo quam Polypus breviores, Sepia tamen longiores. Atramentum nigrum continet Sepiæ modo. Grandem quoque habet aluum et fistulam ut Sepia: gladium etiam in tergore, alteri tantum hujus parti inhærentem. Duo crura sive duas proboscides longas exerit ex cirrhorum congerie, teretes, multis in extremo torulis seu acetabulis concavas, quibus cuncta quæ venatur, capit, et ori admovet: et ad saxa quibusdam veluti jactis anchoris confirmat. His etiam utitur, quoties de more palpat, et pisciculos retinet: quibus majores quoque nonnunquam evincit. Rostrum porro illi est Psittaco simillimum. Lolligo diligenter, quicquid in stomachum demittit, rostro atterit. Quocirca cuncta, quæ in ejus stomacho percipiuntur, pulmenti faciem habent. Bina sunt illi ventris conceptacula, ut et aliis mollibus: sed alterum magis ingluuiem imitatur. Inter Lolliginem marem et fœminam hoc interest, quod fœmina intestina contineat duo, quibus mas omnino caret. Coeunt ora applicantes, et brachia inter se complectentes, pariuntque in alto. Sola enim ex mollium genere pelagia est Lolligo: consertumque ac continuum huic ovum quale Sepiis est: vivendi quoque spatium ut Sepiis breve nam exceptis paucis, bimatum non complet. Inter eos pisces qui se extra aquam in aere ef ferunt, Lolligo numeratur ab Oppiano his versibus, {338}
Lolligo, miluusque rapax, et mitis hirundo,Cum timeant magnum venientem e marmore piscem,Prosiliunt ponto scindentes aera branchis.
11. Paulo post,
Effugit horrendos pisces hominemque sagacemLolligo.
Lollius.
13. Lollius, Romanis ac Venetis Totena dictus, ipsa quidem Lolligine major est, ut cubitorum interdum quinque esse soleat, inquit Aristoteles. Exteriore quoque corporis nota aliquantulum a Lolligine discernitur. Pars enim Lollii, quæ exit in acutum, in Lolligine latior est. Quinetiam Pinnulæ totum Lollium ambiunt, junctæ perpetuæque, quæ alioqui in Lolligine partem aliquam vacuam relinquunt. Minus autem accedit ad Polypum quam Sepia: nam corpus ei oblongum est, cartilagineum, duabus pellibus obductum, gladium arctiorem et magis cartilaginosum in tergore continens, translucidum vitri modo, tenui theca inclusum, rostrum aquilinum, psittaci figura. Sed eodem modo atramentum, quo Sepia, emittit: et cirrhos octonos habet, breves tamen, in quibus totidem acetabula conspicies, quot in Sepiis. Ac præter illos octonos, duo quoque longa flagella seu promuscides multis in extremo acetabulis circumsessa videbis, quibus a longe cancros, ursos, astacos, paguros, et omne pisciculorum genus arripit. Porro Lollii acetabula, præter Sepiarum et Polyporum morem, tribus introrsum aculeis osseis robustis, in gyrum munita sunt: quibus veluti uncinis arripit quod cupit, ut non omnino sit tutum Lollium manu in ipso mari contrectare ac prehendere. Latas in gyrum diffundit pinnas: a cujus ore corneo gula prætenditur angusta, et usque ad stomachum longa, quem habet amplissimum, atque adeo ingluuiem oblongam, quæ hunc præcedit. Quicquid exest, multum ante comminuit ac mandit. Non secus natat, ac Polypus et Sepia, ejusque caro eadem est quæ et Sepiæ vel Lolliginis, atque eodem modo cum suo atramento elixari ex aceto solet.
Urtica marina.
14. Urticam inter molles pisces ob hoc recensui, quod mollium modo in obsoniis edatur, alioqui certum est ancipitem naturam habere, atque inter ζωόφυτα (quæ plantanimalia a Theodoro appel {341} lantur) apud Aristotelem connumerari. Hanc Normanniæ littus obscœno vocabulo Cul d’Asne a cirrhorum contractione atque explicatione appellavit. Græcum vulgus quum terrestres urticas Zuchindas vocet, marinas tamen Colycenas nominat, antiquum vocabulum imitatum, quo ipsas etiam marinas urticas colycia vel coryphia vocitabant. Maris est potius dejectamentum, quam ut magni fieri debeat. Plures ejus observantur species. Quædam enim rubro colore suffusa est, altera magis cærulea, granulis in gyrum circumsessa. Utraque marinum tuber contracta refert, explicata cæsariem, totum corpus rotundum ambientem. Nam infinitis cirrhis antennarum papilionibus, aut Scarabei crassitudine constat. Contracta porro Urtica, orbicularis est aut teres: scopulis litoralibus (iis potissimum marinis tractibus, qui ventorum impetum minus sentiunt) tam pertinaciter inhæret, ut nisi primo impetu divellatur, vix postea nisi in frusta concisa dirimi possit, adeo suas trichas arctissime contrahit. Certum est Urticas, Cochlearum modo, in mari serpere ac moveri, sed id quidem parcius. Porro utriusque moles magnitudinem juglandis raro exuperat. Cirrhos habet molles, duos digitos oblongos, tenerrimos, gracillimos ac fragiles, insigni hac dote a natura præditos, ut quicquid attigerint, suis acetabulis retineant. Has Exoceti ac mulli avidissime appetunt. Græcis edules sunt ob lentam ac copiosam mucilaginem, quam limacum modo emittunt. Quamobrem illi plurimas urticas ligneo veru transfixas, et aliquantulum assatas, primum ex sale et aqua feruefaciunt: deinde farina conspergunt, et ex oleo vel butyro in sartagine frigunt. Hibernis mensibus carne sunt constante atque rigidiuscula: æstate autem deteriores sentiuntur. Vis quidem in his mordax, eundemque fere quem terrestres urticæ pruritum excitant: alioqui stomacho et ventri (ut Diphilus author est) gratæ sunt. Aluum atque urinam cient, quæ præsertim scopulis perpetuo infixæ sunt, parciusque nutriunt. Xenocrates tradit, has quidem gustui suaves, sed stomacho ingratas esse: verum quæ passo aut vino mulso condiuntur, facile concoqui, aluumque movere, sed propter sequacem ac viscosum lentorem sæpius iteratas fastidire. Quapropter pauperum alimentum esse solet. {342}
Ἀκαλήφη Græcis, Urtica Romanis, Colicena vulgo Græcorum, Cul d’asne, Gallis.
Urtica contracta.
Urtica explicata. {343}
De Crustatis locustarii generis, cauda præditis. Cap. iii.
15. In exanguium classe censentur Crustata, quæ μαλακόστρακα Græcis ideo vocantur, quod crusta corticea, non autem squamis, testa aut corio contegantur: tametsi Testudinum genera crusta contegantur pene ossea: quæ quia sanguine prædita sunt, et amphibia, ideo seorsum ab iis quæ sanguinem habent, in amphibiis dicta sunt. Squillarum porro genera, ut et cancrorum et locustarum, crusta integuntur: quales sunt Carabi leves, Astaci, Elephanti majores et minores, Maia, Pagurus, Cancer, heracleoticus, fluviatilis ac marinus: item Cancellus, Pinnophylax, Cammari, Carides, Gibbæ, Leones, Cicadæ, et hujusmodi. Sed quoniam malacostraca dividuntur in Cancrarium et Locustarium genus, primum de Locustario dicendum occurrit. Cancrarium autem genus cauda carere conspicitur, in quo a Locustario ac Squillis maxime differt. Porro Crustata Galeno, Aetio, atque aliis Græcis medicis intelliguntur, quæcunque tenui testa, dura tamen vestiuntur, quo maxime a testaceis differunt. Omnia quidem aiunt duræ carnis, difficilis coctionis, multi tamen esse alimenti.
Ursa major et minor.
16. Ursa, Græcis ἄρκτος, asperis saxosisque locis provenit: ac locustarum modo forcipibus caret, eademque est cum locustis magnitudine. Vulgus Siculum ac Neapolitanum Massacaram nominat. Terrestris Ursi in morem crasso ac recurto est corpore, ejusque colorem habet, unde illi nomen. Proinde tabellis firmis fortibusque loricata est, ut locusta terrestris, cubitalisque nonnunquam est: antennas ad prætentandum iter non habet longas, sed coloris cærulei, bifidas, atque utrinque in lateribus {344} ante oculos duas, cornuum seu cirrhorum munere fungentes. Tota ejus anterior pars unico constas thorace, vulgus plastronum vocat. Quinos utrinque pedes gerit, unguibus robustis ac nigris munitos: falcatas tibias, articulationibus quinis interseptas. Os præterea subtus habet, ut cæterum Locustarium et Cancrarium genus. Arcto (inquit Aristoteles) idem pariendi tempus natura statuit, quod Locustis. Quocirca per ver et hyemem, priusquam ova excludat, cibo laudatur: cum excluserit, deterrima est.
17. Minor autem Arctos per omnia majori respondet. Ligures Ursetam appellant: crassiore est quam Sparnochius corpore, et forcipibus ut Ursa caret. Prætenturis quoque bifidis prædita est, et rostratum caput gerit. Cæterum est corpore robusto et recurto: omnes denique notas cum majore communes ostendit. Sed hic majoris tantum Ursæ iconem apposui. {345}
Ἄρκτος Græcis, Ursa crustata Latinis, Massacara Italis. {346}
Cicada marina.
18. Est et Cicada Locustarii generis. Nam et caudam habet, et crusta integitur, Massilienses Cigale de mar, Romani et Genuenses Cicadam marinam vocant. Quæ autem Venetiis cicadæ nomine divenditur, ea quidem adulterina est. Tenuis est hujus crusta: cruda ita albicat, ut fere transpareat. Una cum pisciculis marinis sæpe suo cortice contecta extrahitur, et simul cum Carpionatis, Bocis, Mænis et Trachuris, canistris inferitur. Natura incredibili fere artificio Cicadæ oblongum corpus decem tabellis affabre articulatis loricavit: quarum prima quæ caudam extremam conficit, pinnas in lateribus expandit. Cauda porro duabus maculis phœniceis subrubris insignita est, quæ duorum oculorum speciem præ se ferunt, estque aculeata et crenata. Prima tabella a cauda incipiens versus secundam, tertiam, quartam, quintam et sextam, pinnulis fimbriatis multiplicibus subtus munita est: quibus dum in mari natat, aquam percutit et corpus incitat. Tres tabellæ, quæ sex prædictas subsequuntur, ternis utrinque pedibus communitæ sunt. Ad cervicis autem initium duo brachia majora oriuntur, quibus cibum apprehensum ori suggerit: sed ea aliter quam cancris vel locustis forpicantur. Sunt enim in longum exporrecta, atque in extremo grandioribus crenis suffulta, quibus quum cibum corripit, ex uno brachio ad aliam brachii articulationem transfert. Horum autem extrema velut in duritiem osseam abeunt, dentiscalpiis conficiendis ob id expetita. Pars hujus piscis quæ capiti contigua est, in exile quiddam terminatur, et contra quam cauda se in latum diffundit. Extra aquam prorsus immobilis et imbecillis est. Aculeum unum habet utrinque ori præfixum ut phalangium et Scolopendra, quo mordicus cibum a pedibus suggestum continet, quem postea dentibus conficiat, et in stomachum detrudat. Dentes illi natura in oris lateribus protulit, unico {347} utrinque ossi crenato, V literæ formam referente infixos. Cujus anterioris partis officium est ea incidere quæ mandit: posterioris vero quæ crenas habet, conterere: Nam idem os, duos habet dentium ordines. Prætenturas duas in fronte breves, ursinis similes ostendit, trifariam in extremo diffissas: ac rursus duas alias in lateribus, prædictis breviores. Oculos habet virides, exertos, quos non alueo ut Cancrarium vel locustarium genus condit: sed ante hos pinnulas exporrigit eis similes, quas in cauda gerit: ex quo multi decepti, caudam caput esse crediderunt. Strias rectas in tergore atque in capitis tabella ductas profert. Pisce dissecto, dentes fortibus musculis moveri conspicientur, cerebrumque adeo esse exiguum, ut vix ordei grani magnitudinem æquet, optici tamen ad oculus perduci apparent. Speusippus (ut opinor) nympham vocavit Cicadam. Nam Astacum, Carabum, Cancrum, Pagurum, Nympham, et Arcton similes esse dixit. Quanquam autem Cicadæ utplurimum suo nomine a piscatoribus Romanis vocentur, tamen in earum applicatione Parnochiis abutuntur. Etenim Parnochiæ Cicadis sapidiores sunt, cariusque divenduntur. {348}
Locusta marina, seu Carabus.
19. Quanquam Astaci Oceano quidem multum sint populares, Locustæ tamen in eo maris tractu rariores esse solent. Has Massilienses Langoustes, Genuenses Alagoustas vocant. Locusta sive Carabus et Ursa tam major quam minor, nullos habent forcipes: quo nomine ab Astaco maxime differunt: Crusta intectorum (inquit Aristoteles) primum genus Carabus, id est Locusta: cui proximum alterum est, quem Astacum vocant. Differt is a Locusta brachiis, quæ denticulatis forcipibus protendit: atque etiam quibusdam aliis discriminibus, quanquam non multis. Hæc ille. Proinde quod ad reliquas differentias attinet, Carabus et Maia hirto sunt corpore: Ursa vero, Astacus, Pagurus, Cicadaque lævi. Et quemadmodum Maia a Paguro, sic Carabus ab Astaco ipsa asperitate dissidet: tota enim corporis anterioris pars Carabi aculeis riget. Hinc crudele illud Tiberii Cæsaris facinibus, qui locusta, apud Capreas, os piscatori cuidam dilacerari jussit. Vescuntur autem Locustæ pisciculis qui circa sua cubilia, quæ in alto locis asperis et cavernosis construunt, oberrare solent. Dentes primores binos habent magnos et concavos, in quibus humor continetur: atque inter hos quædam est caruncula, quoddam veluti linguæ rudimentum ostendens. Gula quoque illis est ante ventrem exigua: Stomachum habent conspicuum, in quo etiam dentes inesse conspiciuntur. Mox a ventre intestinum recta ad caudam finit. Meatus quoque a pectore dependens, ad excrementi ostium pertinet: qui fœminis pro vulva, maribus pro genitalis seminis est receptaculo. Is in descriptæ carnis parte concava, intestinum vero in devexa apparet, ut media inter hos caro insideat. Locustæ dum coeunt, fœmina caudam supinam exponit, cui mas suam applicat. Fœminæ item sub aluo ova in rugas deponunt. Cornibus duobus, asperis, longis, sine prætenturis ante oculos longe proiectis palpant iter, more {350} Astaci, quibus alia minuta et leviora subjacent: inceduntque sua natura ante (cum nihil metuunt) demissis in latera cornibus: at ubi metuunt, fugiunt retro, longeque sua cornua porrigunt. Natat Carabus pinnulis quas sub cauda gerit, atque extrema etiam caudæ pinna, tum quaternis pedibus quos utrinque habet. Anteriores autem pedes majores in natatu non moventur. Pinnas habet in cauda quinas: reliquum quoque caudæ corpus, quinis tabellis lævibus loricatur. Cor Locustæ ex nigro ruffescit. Consulto quidem Locustas clibanis aliquando incoximus, atque hoc pacto sapidiores esse perspeximus, quam quæ inferbuissent. Nam quovis modo aliter incoctæ, Mutim (id autem esse putant piscis stercus) expuunt: cum tamen ea Mutis totius piscis pars sapidior sit. Reliquæ enim pulpæ duriores sunt, hæc vero fluida et mollis: unde vulgare illud apud Provinciales, De la langusta, meglior la merda, que la grusta. Est autem revera Mutis in ostracodermis, ea humida ac mollis pars, ad quam tendit gula: eique parti proportione respondet, quæ in sanguineo genere hepar vel cor appellatur. Galenus locustas inter solidæ carnis pisces enumerat. Has porro Simeon Sethus difficulter concoqui scribit, sed admodum nutrire, et salsi humoris siccique participes esse, ventrem cohibere: feruntque (inquit) si eorum testæ combustæ bibantur cum meraco, renes calculosos repurgare, multumque arenosi lotii educere.
Astacus.
20. Astacum Galli Un homar, Massilienses Un Ligumbault, Genuenses Lumbardo, Veneti Astase vocant. Quinetiam Græcum vulgus antiquam Astaci appellationem adhuc retinuit. Constantinopolitani Lixuda vel Lichuda appellant. Sine humore longius e mari deferri nequit. Quamobrem raro vivus Lutetiæ visitur, putrisque est antequam eo perueniat, quemadmodum et omnia malacostraca. Asta {351} cusa Carabo non magnitudine tantum (est enim ille grandior) sed et ipso etiam colore differt. Carabus enim tantummodo rubet, Astacus ex rubro fuluoque livescit. Carabus blæsos atque acuminatos anteriores pedes habet, Ursinæ marinæ modo: Astacus extentos, ac forcipibus dentatos, partemque moventes superiorem adstringendo ad inferiorem. Cornua præterea ante oculos Astacus gemina habet, sed paulo quam Carabus minora: quibus eodem modo iter prætendit, intus concava: sub quibus alia quoque eodem numero minora latent ac tenuiora: super quæ oculi constituti sunt crassiusculi, non autem (ut Carabi) maiusculi. Læuem habet costam sine aculeis, præterquam anteriore parte, quo loco rostratam ostendit, ad robur in certamine. Dimicant enim Astaci inter se arietum more, cornua attollentes. Pedes utrinque quatuor habent: quorum duo priores in extremo bifidi sunt ad incessum: alii duo natatui magis inserviunt, quam apprehensioni. Tabellas in cauda quinque videas: In collo autem deinceps, hoc est usque ad caudam pinnulas paulo magis hirsutas, quibus in natando commodem utuntur. Astaci a bruma jam ova ferre incipiunt. Aristoteles ante Arcturum ova excludere, abigere jam cocta, atque absoluta ab Arcturo reddere scribit, esseque tum optimum Astacum, cum gravidus est. Plinius medicus de disentericorum cibo pertractans, ac de calore nimio, ostracoderma et astagines optimi cibi esse tradit. Puto autem Astacos eum intellexisse. Simeon Sethus frigidos esse Astacos et humidos putat et multum nutrire, sed ventrem cohibere, vixque concoqui posse, præsertim magnos, parvos autem melius: et eorum caudas, quam chelas (hoc est, crura) difficilius concoqui, crassiorisque succi esse: quapropter condimentis emendari, atque ægris apponi solere: quinetiam ab eorum esu vinum vetus et rubellum potare suadet. Mnesicheo assos elixis meliores esse placuit, et ideo clibano incoquendos. Non parum in eis salsi succi contineri, ut in testatis creditur, minus tamen quam in illis. Nautæ salina ex Astacorum forcipibus fabrefaciunt, in quibus sal in piscatione deferre consueverunt. Indigenæ, qui apud vicos et castella in riparia Genuæ agunt, {352} non Ligumbautum eum ut Massilienses, sed Lupagam nominant: id quod ab incolis portus Veneris accepimus.
Cammarus.
21. Cammarus vel Gammarus, Gallis Escrevisse, Romanis Gammarella et Gambarus, vulgo Græco Caranis vel Caranidia, a Caride nomine detorto appellatur: Cammaro seu Gammaro Padi accolis: apud quos rotundiore est, et magis crenato quam nostri Sequanici corpore, cujus etiam pes sinister dextro crassior est. Verumetiam Gammaros pusillos, quidam fluviatiles Astacos vocaverunt. Genus aliud est (inquit Aristoteles) quod magnitudine cancrum non excedit, facile Astacis simile. Ex quo apparet Aristotelem huic pisci nullum nomen proprium indidisse. Nam ipse eodem loco testatur, quosdam esse inter crustatos minutiores, nullis pene nominibus annotatos. Athenæus author est Gammarum Latine dici genus quoddam Caridis, et καμμάροις vocat, squillarum quoddam genus. Plinius historicus Cammarum diversum a Squilla facit, dum lib. 27. cap. 3. Radicem modicam, Cammaro marino similem esse ait: quo loco cognomento marini adiecto, Squillam intelligere videtur: quod ex Dioscoridis Græca lectione capite de Aconito probatur: ῥίζας (inquit) ὣσσερ πλεκτάνας καρίδων μελαίνας, hoc est, radices nigrescunt in modum cirrhorum Squillæ. Libro item 32. cap. 21. idem Plinius Cammarum enumerat cum sex et septuaginta piscium generibus, cum tamen paulo post Squillam eodem capite pronuntiet, Astacique appellationem lib. 9 cap. 31. habeat. Columella etiam Cammari vocem retinuit, quem inter animalia parvi incrementi numeravit. Martialis,
Immodici tibi flava tegunt chrysendeta Mulli:Concolor in nostra Gammare lance rubes.
22. Labuntur qui Cammarum pro cancro fluviatili assumunt. Siquidem cum Cammarus (ut reliquum Squillarum genus) caudam habeat, Cancer esse non potest. Nullum enim Cancranum genus cau {354} dam habet. Cammarum ergo id esse constat, quod quidam fluviatilem Astacum pusillum dixerunt. Nam quum de Locustario genere sit, tota facie Astacum referat, et cancri magnitudinem non excedat, merito concluditur, Gallorum Escrevissam, antiquorum Latinorum Cammarum esse. Nam ejus bifurca brachia, duabus tantum articulationibus intercipiuntur, quæ duo pedes utrinque forficulis in extremo denticulati subsequuntur: reliqui quaterni non diffinduntur. Caudam quoque ut Cammarus quinis tabellis loricatam, pinnulasque in extremo quinas habet: ambobus idem ferendi et excludendi modus: iisdemque ambo cornibus, dentibus, rostris, mucronibus, tibiis, et externis partibus præditi sunt, quod idem de internis dicere par est. Porro Cammari ventriculum, Mutis undecunque ambit: multi falso ejus stercus esse credunt: ego vero ejus hepar esse puto. Multorum ciborum capax est stomachus, tam miro artificio fabrefactus, ut etiam in ejus fundo alterum os comperias suis maxillis ac dentibus refertum. Tot in lateribus branchias habet, quot pedes. Porro utrinque in cammaris spiraculum seu foramen sub cortice ad latera oris videas, per quod aquam ore acceptam referunt. Quidam porro calculi in Cammari capite reperiuntur, quos Carciniæ nomine vocaverunt. {355}
Cammarus Latinis, Escrevisse Gallis, Gammarella Romanis, Caranis vel Caranidia vulgo Græco, Cammaro seu Gammaro Padi accolis. {356}
Elephantus, seu Leo marinus.
23. Plinius Elephantum marinum sic depinxit, ut ejus delineatio Astaco plane conueniat. Inter marina (inquit) sunt Elephanti Locustarum generis, nigri, pedibus bisulcis. Ego vero pro pedibus bisulcis quaternos intelligo, quos duo etiam brachia utrinque subsequuntur. Addit præterea brachia duo binis articulis singulisque forficulis denticulata, quæ in Astacis cernimus. Nam singula grandia Astaci brachia, binis articulis intercipiuntur, et denticulatis forpicibus bisulcis armata sunt. Quamobrem adultum Astacum a Latinis Elephantum etiam dictum fuisse crediderim: nam Astaci quanto majores exeunt, eo nigriores evadunt. Quod autem ad Leonis appellationem attinet, coniiciendum est Græcos Astacis grandibus nomina immutasse, et Leones potius quam Elephantos appellare maluisse. Nam et Ælianus eam descriptionem tribuit Leoni, quam Plinius Elephanto, qui Leonem marinum inter crustacea nobiliora complexus est. Genera cancrorum, inquit, Carabi, Astaci, Maiæ, Paguri, Heracleotici, Leones. Oppianus,
Τῷν ἤτοι κρυσείς τε λέων, βλοσυρή τε Ζύγαινα.
24. quod sic Lippius vertit,
Magno errore Leo, post hos horrenda Sygæna.
25. Ælianus Leonem marinum Locustæ similitudinis esse scribit, sed corpore magis tenui ac gracili: brachiaque habere tum maxima, tum Cancris similia: et cæruleo colore esse, subnigrisque distingui maculis. Constat igitur Leonem eundem esse piscem, quem Elephantum: ac plurimum eos hallucinari, qui nostras Escrevissas Leones esse putant.
Squillæ, Gibbæ minores.
26. Locustarii generis sunt Squillæ: quarum etsi multæ reperiantur species, minores tamen gibbæ, vulgari nomine minime carent. Caridas Græcum vulgus et Caranidia vocat: Romani a Gambis, id est, tibiis, Gambarellas, quod iis multiplicibus constent. Armorici des Saulterelles: saliunt enim Locustarum more. Massilienses vulgo vetustatis vestigia nonnihil retinentes, Carambotos vocant, deducto a Caride nomine. Qui {357} vero Galli littus Oceani incolunt, etiam a saltatione nominant Cheurettes, quasi capreolas dicant. Parisienses corrupte des Gueruettes. Rothomagenses Salicoquas vel Salcoquas nominant: quarum quæ vaginis adhuc inclusæ sunt, Bouquetæ: iis autem exutæ, des Crevettes appellantur. Veneti vulgo Squillas appellant: quarum frontispicia rostris acutissimis prædita sunt. De his autem sic Oppianus,
Sunt Squillæ exiguæ: sunt parvo in corpore vires,Et magnum et saturo præclarum labraca ventreInterimunt astu: properat, gestitque teneriLabrax pisciculus, qui parvo robore possuntNon dare terga fugæ, non æquo occurrere Marte.Occisæ occidunt hostem, perimuntque necantem,Cum Squillæ rictu piscis sorbentur aperto,Turmatim in medium descendit turma palatum,Et feriunt cornu, quod fronte insurgit acuto.
27. Senos ante frontem gerit valde tenues cirrhos, quibus Dioscorides aconiti radices in fibras minutas abeuntes comparavit: Caudam contractam, in cujus extremo pinnæ sunt (ut in cæteris Locustis) quinæ: quarum quæ medio loco posita est, serratam, spinosam, duram, atque in acutum fastigiatam formam habet. Quamobrem quaternas tantum illi connumeravisse pinnas (ut in Crangone dicetur) satis fuerit. Non sunt audiendi qui Squillarum pedes forcipibus carere putant: Oua pariunt ac procreant ut Lacustæ: sunt enim illius interanea persimilia. Veneris desiderium movent. Efficaces sunt peculiari quodam munere ad mulierum conceptus. Tritæ atque ex oxymelite potæ, lumbricos ac tineas eiiciunt. Harum etiam puluerem aiunt ei particulæ impositam, in qua cuspis sagittæ vel spinæ infixa fuerit, physica quadam attractione eam educere. Quibusdam tractibus adeo grandes evadunt, ut palmum interdum excedant, atque has quidem esse aliis efficaciores credunt. {358}
Καρὶς Græcis, Squilla Latinis, Gambarella Italis, Saulterelles Armoricis, Cheruettes Parisiensibus, aliis Cheurettes: Saillicocques Rothomagensibus, Caranidia vulgo Græco. {359}
Squilla fluviatilis parva.
28. Squilla fluviatilis, sola magnitudine a marina discrepare videtur. Squillarum genere (inquit Aristoteles) continentur gibbæ, Crangines et paruæ, quæ majores nunquam effici possunt. Quibus verbis ego hanc fluviatilem, parvam appellari puto: Quemadmodum enim Ursa parva (quæ Urseta dicitur) cum majori conuenit, vel Cancer marinus cum fluviatili: sic fluviatilis Squilla cum marina etiam conferri potest. Flumina nostra hujusmodi delicias non alunt. Romani eam in venereis epulis singularem habent. Quamobrem lautiores mensas honorare solet: Gambarellam vulgo vocant, quam et Gambarozolam nonnulli malunt appellare: nomine fortasse a Gambaro (quæ nostra est Scaravissa) detorto. Mos est eas vivas asservare, tuncque subfuluæ spectantur: nam coctæ ruffescunt. Longissimo a mari intervallo proveniunt: quod argumentum est eas originem a mari minime traxisse: Squillis marinis multo minores sunt: Tibiolas utrinque quaternas, tenues, oblongas habent, in extremo forpicatas: Cirrhos anteriori parte quaternos, oblongos, tenui filo graciliores, quibus iter quoquoversum prætendant, Latini prætenturas et antennas vocant. Pedes cum utrinque quaternos habeant, duos tamen priores parte anteriore exporrigunt: quibus non ad gressum quidem, sed magis ad corripiendum cibum utuntur. Nam tribus posterioribus tantum incedunt. Pinnulis autem pluribus sub cauda positis in natatu utuntur: quarum quinque in ejus extremo transversæ, earum corpus dirigunt. Harum autem media dura est, et gibbæ in modum ad oras crenata, ut revera pinna dici non possit.
Alia squilla.
29. Est aliud Squillæ genus, gibba multo maius, vulgari piscatorum Romanorum nomine Parno {360} chia dicta. Sunt qui Camerugiam et Sparnochiam vocent. Insignibus notis a gibba differt. Nam ubi in gibbis multiplices cirrhi spectantur (anteriori præcipue parte) pedesque omnes in extremo bisulci, Sparnochiæ duo oblongi tantum cirrhi prominent, et ungues acuminatos more Locustæ habet. Marina, pollicis crassitudinem æquat, semipedem longa est, tibiis quam gibba minoribus. Pinnulas multas ut Squilla sub cauda ad natandum habet, et eodem modo quaternas in extrema parte caudæ: quarum ea quæ in medio sita est, si pinna esset, faceret ut quinque pinnæ, ut in Astacis et Carabis, numerarentur: sed spinea duritie prædita cernitur, ac crenis horridula est. Anteriori autem frontis parte quatuor, cornua æquali fere longitudine videas. In quibusdam vero locis adeo magnæ nascuntur Squillæ, ut prope Spithamen, hoc est, palmum excedant: quæ quidem sunt aliis efficaciores. Crustatorum omnium sapidiores sunt, quas suspicor Aristotelem κράστονες, Theodorum Crangines vocasse. Sunt enim Crangones, Caridum sive Squillarum genus idem cum Romanis Parnochiis: de quibus sic Aristoteles: Squillis etiam gibbis (inquit) cauda et pinnæ quaternæ. Cranginis quoque lateri caudæ utrinque pinnæ adnexæ sunt: quarum pinnarum media utroque in genere spinulis horret: unde perspicuum est, aliquid esse inter medias pinnas caudæ in Squillis, gibbis et Cranginibus, quod spinulis horreat.
De crustatis Cancrariis, cauda carentibus. Cap. iiii.
30. Crustato Locustarii generi succedit Cancrarium, corpore rotundo præditum, caudaque minime protensa, sed sub ventre reflexa: cum tamen Locustis Squillisque oblongum corpus sit, et quasi teres. Cancrorum autem multiplex genus seorsim enumerandum est, cum diversam habeat naturam. Hoc tamen omnes conueniunt, ut mares differant a suis fœminis magnitudine, crassitudine, et applica {361} tili illa cauda sive operculo. Id enim in fœmina amplius est et distentius: et interiora habet hirsutiora, in quæ et ova abscondant. Alias cauda hæc in cancris minimi est usus: quandoquidem prope terram vitam agere cavernasque subire solent: nec plurimum natant. Et qui ex iis pelagii sunt, pedes habent ad incessum tardiores: melius enim natant: ac quum Blæsi sint et multum arcuati, facile moventur in latus: Et cum cætera animalia vel binis vel quaternis ducibus pedibus incedant, Cancrarium tamen genus octonis regi solitum est: cumque cætera crustacea aversa coeant, Cancri tamen parte priore copulantur, sua opercula, loculosque rugosa illa ac mutua consertione copulantes. Latent quinis mensibus, crustamque veris initio mutant, quemadmodum Locustæ: molliores quidem perspicue, sed duriores non item, ut Maiæ, quæ tunc quidem præ teneritate non satis ambulare possunt. Cancris, totius corporis aluens indiscretus est, cujus humor internus (mutim nominavimus) pallidus est. Cæterum quicquid aquei humoris ore exceperint, id sane per meatus sub oculis positos euomunt atque emittunt. Quoties ergo aquam acceperint, utroque tegumento os obturant, atque ita respuunt humorem. Gula illis post dentes brevis admodum est, atque in ventrem bisulcum protinus defertur: cujus ex medio intestinum simplex ac tenue procedit, sub operculo exteriore desinens, quod caudæ loco habetur. Omni cancrario generi brachia duo insunt forcipibus bisulca: sed qui subsequuntur octoni pedes utrinque quatuor, forcipibus carent.
Eques cancer.
31. Amphibios esse constat cancros equites, quibus hoc natura præter sui generis alios singulari quodam munere tribuit, ut in maximis æstatis ardoribus, meridiano tempore agminatim e mari egrediantur, diemque sub Sole transigant, aut ad refrigerium, aut potius, ne a piscibus qui interdiu discurrunt, edantur: quos ego Memphi Hierosolymas proficiscens, fines Ægypti prætergressus, ex Mediterraneo litore sub vesperam mare repetere, atque inde circa meridiem insequentis {362} diei gregatim exilire observavi. Tanta autem velocitate ferebantur (unde equitum nomen habent) ut ne unum quidem cursu consequi usquam potuerim. Sed hoc etiam mihi magis admirandum esse visum est, lacertam ex Ambrosia (sub qua delitescebat) exilientem, cancrum equitem, quem venaretur, cursus velocitate me conspiciente nusquam assequutam esse: adeo volare potius quam currere videbatur eques. Genus est quoddam Cancrorum in litoribus Phœniciæ (inquit Aristoteles) tantæ velocitatis, ut vix a quoquam consequi possit: unde ἱππεὶς, id est equites, appellarunt. Iis nihil fere intus propter inopiam est pabuli. Hippiæ vocantur (inquit Plinius) cursores Cancri, uti alii referunt, quod longe lateque vagentur: modo circum litora errent, modo longius proficiscantur: Grande phalangium non excedunt: Corpus habent coloris subalbidi, punctis subrubris conspersum, et (ut Pagurus) tornatum: crura autem ut Maia. Soli objecti toti pellucidi sunt, præterquam in ea corporis parte quæ interanea continet. Oculos grano phaseoli non habent majores, quibus acutissime cernunt. Oblongi quidem sunt, ac vitri modo lucidi, per medium fului. Tibiæ sunt illis levibus villis obsessæ, utrinque quinæ: quarum duæ anteriores, brachia sunt forpicata, quibus cuncta (Cancri modo) complectuntur: reliquæ graciles, unguibus rectis atque oblongis vallatæ. Edules non esse recte quidem docet Aristoteles, propter alimenti inopiam adeo autem parvi sunt, ut singuli sesquiscrupulum vix pendeant. De hoc sic Oppianus,
ἐν κείνῃ γενεῇ καὶ καρκῖνοι εἰσὶν αλῆται. [Hal. 280]
32. Quod ita reddit Lippius,
Errones cancri populis numerantur in istis.
Cancellus.
33. Partim Locustarii est, partim etiam testacei generis cancellus, in quo non minore admiratione {363} dignus est, quam eques. Nam quum oblongus sit, ac seorsim nasci solitus, tamen in vacuis aliorum exanguium testis vitam traducit, modo has, modo illas petens: atque ubi unam conspurcavit, tum ad aliam se transfert. Nerites enim ingreditur aut Turbines, sæpe etiam Buccinas et Murices, atque adeo omne genus cochlearum. Pomatiæ limaeis molem raro excedit. Per littus graditur in sicco, sua testam ferens, vivitque multos dies sine aqua. Pedibus utrinque ternis brachiatur villosis: quorum duo anteriores seu priores brachiis forcipibus bisulcis constant, quibus cibum ori admovet. Crusta dura pro cute vestitur, rubra, nunc cyaneo, nunc cæruleo, nunc fuluo, nunc rubro diluta. Duo illi pedes utrinque, qui brachia subsequuntur, unguibus in extremo oblongis et aduncis vallati sunt. Cirrhos ante quidem duos, rubros, sub oculis (Carabi modo) gerit: oculos instar Astaci elatos, quos porrigit ac contrahit, maculis albis distinctos. In summa, ejus superior pars, Cancri refert effigiem, inferior autem turbinis, quam in cochlearum claviculis inserit: cum tamen Locustæ caudæ similis sit. Tabellis enim loricatur duris, sed obsequiosis: in quibus utrinque veluti pinnas duas habet. Extremum vero caudæ pinnulis tribus, ut et Cancri, præditum est. Dentes osseos ut Carabus habet, quibus escas comminuit. Cum autem prædam venatur, totam anteriorem partem suo domicilio exerit, et tunc similis araneis apparet: sed partem capiti et pectori subditam vastiorem quam Araneus ostendit. Ab ore œsophagus tenuis, ut filum ad stomachum protenditur. Intestina ejus bis tantum revolvuntur: ac qui in ejus stomacho viridis humor spectabatur, is in intestinis apparet candidus. Edulis non est, sed est ipse aliis piscibus gratissimum obsonium, Julidibus, Channis, Orphis, Percis, et id genus saxatilibus. Quamobrem piscatores cancellos plurimum appetunt, quos suis cochleis nudatos, ac vivos hamo impositos, suis calamis appendunt, hoc enim modo magnam saxatilium piscium capturam faciunt. Quod Oppianus multis versibus commode explicat, quos hoc loco producere minime opus esse videtur. Parua (inquit Galenus) sunt animalia, flavo colore, minimis Cancris similia, {364} quæ nulli comedunt. Horum enim pravum alimentum carnes corrumpit.
Cancer fluviatilis.
34. Cancros fluviatiles in Creta plurimos vidimus circa Colocasias, et in Atho Macedoniæ monte, atque adeo in Ciliciæ rivulis qui non longe ab Isso defluvnt. In Gallia nullos unquam conspexi: Crudi comedi possunt. Numerosi circa Romam, ligonibus effossa scrobe, vel etiam trubla capiuntur: ac diebus quibus carni interdictum est, baioco (qui noster dimidius est assis) ditioribus divenduntur, filo appensi ac traiecti (unde Romani Filsas vocant) ne duris forcipibus alter alterius tibias amputet, ac mutuis vulneribus se conficiant. Amphibios esse constat: longius enim ab aqua secedunt: integram tamen hebdomadam, atque interdum mensem extra aquam degunt. Cæterum uterque Cancer tam marinus quam fluviatilis eodem cognomento Romæ appellatur Grancio vel Granzo. Uterque, crassitudinem ovi gallinacei raro excedit. Fluuiatiles duriore testa, rotundioreque et crassiore conteguntur, vividioresque ac delicatiores sunt quam marini: Præterea tibiis asperioribus, et brachiis fortioribus ac rugosioribus præditi sunt. Ambobus forcipes sunt multum crenati: sed marino frons non usquequaque rotundatur: atque in gyrum crenas habet, quibus fluviatilis caret. Marinus præterea lividum Loti corticis colorem refert, fluviatilis ex rufo nigricat. Marino ungues extremam tibiarum articulationem faciunt. Fluuiatiles multas crenas in gyrum circa ungues habent. Proinde etiam marini leves sunt, et longiores tibias habent. Ambo in obliquum feruntur, crusta fragili inclusi, oculisque sunt rigentibus. Fluuiatiles præterea in sexu differentiam habent. Nam fœminæ operculum reflexumsubtus ferunt latiusculum, sub quo ova per æstatem excludunt: maribus contra angustum est. Hoc autem unumgenerale est in Cancrario et Locustario genere, ut dextrum brachium sit illis sinistro fortibus ac crenatibus. Edules omni tempore anni sunt fluviatiles Cancri, sed æstate longe meliores, posteaquam durum corticem exuerint. Luna item plena uberiores, silente flaccidi sunt. Ælianus, Cancros fluviatiles etiam in Nilo reperiri tradit: Cum autem Nilus (inquit) in {366} agros redundat, tum quidem circiter triginta ante diebus longius ab eo in loca eminentiora Aspides una cum fœtibus demigrant: quod munus a natura acceperunt, tanti ut fluminis, tamque operosi quotannis accessum ac recessum non modo non ignorent, sed ab ejus etiam damno cavere sciant. Hoc idem facere norunt Testudines, Cancri et Crocodili. Proinde Castorem Dioscorides Cancris se explere tradit: sed id de fluvialibus intelligi oportere nemini dubium est. Etenim Castor in ripis fluminum versari magis est consuetus. Simeon Sethus, recte admodum fluviatiles Paguros vocat, quos pulmonibus ulceratis mederi, sed vesicæ nocere scribit. Auicennas extenuatis valde conferre dicit, hoc est, hecticis, et lenta febre laborantibus: hos enim humidum, leve, ac modice refrigerans alimentum suggerere affirmat: præsertim (ait Galenus) si in aqua prius decocti magna ex parte salsuginem innatam exuerint. Multa ex cancris fluviautilibus sumuntur medicamenta, quæ tum a Dioscoride, tum a Galeno recensentur.
Καρκῖνος ποτάμιος Græcis, Cancer fluviatilis Latinis, Granzo Romanis ac Venetis.
Cancer marinus.
35. Cancer marinus rotundo ac fere cir {367} cinnato corpore præditus est, anteriori parte crenis diviso, crustaceo tegmine conuestito: cujus magnitudinem ad Pagurum, Maiam, Astacum et Locustam facile contuleris. Maiores enim trium aut quatuor digitorum latitudinem non excedunt. Marinorum color certe maribus quidem rubentior, fœminis ex livido in cyaneum tendit. Mares autem fœminas opprimere videntur, antequam ineant, atque inter se diutissime dimicant, arietum more. Crura in ventrem reflectunt dum incedunt. Ea vero habent blæsa, utrinque in latere quaterna, et duo brachia forpicata. Hepate rubro constant, gustui dulcissimo, quod Aristoteles mutim nominare videtur: habent porro intestina multiplicibus cirrhis obsessa: moventurque horum partes solidiores albis musculis agentibus, ut in Paguro docebimus. Tanta est marinorum cum fluviatilibus cancris affinitas, ut utrique simul mixti, vix nisi a perito, discerni possint. Sponte mortuus cancer prorsus abdicandus est, diuque extra aquam vivit. Veneti Granceolum (ad discrimen magni Paguri, quem Granciporrum vocant) nominant. Cancros autem a Paguris ejusdem magnitudinis (cum quibus sæpe ab ichthiopolis permiscentur) ipsa glabritie primum discernere oportet: Paguri præterea tibias habent hirtas, et brachia grandibus forcipibus vallata, {368} atque in nigrum colorem abeunt: in extremo livent. Cancri omnino glabri sunt: quorum anterior corporis pars posteriore latior est. Ferrarienses, mares Grancos, fœminas Crancellas vocant, ac seorsim divendunt. DioscoridesCancros marinos eadem omnia posse quæ fluviatiles, verum ad omnia inferiores esse scribit. Cancri marini vel fluviatiles (inquit Plinius Secundus) in cibo ex jure allium viridi cum ficu duplici, maium hydropicum avocant.
36. In Cancrorum marinorum genere, Veneti mazanetas nominant, Molecis similes: quorum alterum marem, alterum fœminam produnt. Mazanetas, fœminas esse volunt, Molecos vero mares, quos mollescere, ac vernationem exuere ferunt: contra autem Mazanetas putant perenni contegi crusta, et nusquam decidere. Molecos quoque aut molecas aiunt, tum quidem torpescere, cum cortice exuuntur: quo tempore pasta molliores aliquando sensimus.
Καρκῖνος θαλάττιος Græcis, Cancer Marinus Latinis, Cancres Gallis, Granceol Venetis, Grancio Romanis, Grancella Ferrariensibus.
Pagurus.
37. Pagurum Galli Un Chabre vel Un Crape nominant. Græcia ubique hodie adhuc vulgo Paguri nomine cognoscit. Cave autem ne pro PaguroPagrum dicas. Est enim Pagrus, piscis squamosus superiore libro descriptus, multum a Paguro diversus. Pagurum autem hunc Normanni a rubro vel rufo, quem ejus testa præ se fert colore, Un Rousseau appellant: alii quod coctus in pastilli modum pulmentum ferat, Un Tourteau, quasi pastillum dicaat. Massilienses Carbasse et Fagule, Veneti Granciporrum, nomine fortasse composito, quasi CancrumPagurum dicerent. Sunt alii Galli Mediterranei maris incolæ, qui Pagull nomine a Paguro derivato proferant. Respuit læves tractus, asperas cautes incolit, quas æstus maris in refluxu et reciprocatione siccas relinquit. Pagurus, ubi recessit mare, in arido relictus, ob metum crura contrahit, et torpentis modo immobilis quiescit. Crusta ejus novem in gyrum {369} crenis imbricis modo incisa est. Adolescit in calvæ humanæ magnitudinem, sed non ita orbiculatus evadit: cancris enim proportione respondet. Valida crusta integitur ac lævi: crura blæsa, utrinque quatuor habet, villis hirta, ternis articulationibus geniculata, in quibus ungues acuti oblongique sunt, minime bifidi. Brachia bisulca parte anteriori binis articulis intercepta, forcipibus crenatis munita, in extremo nigra, quibus quæ constringunt ut edant, etiam dura confringere possunt: nam in eis durities est pene ossea. Quamobrem ichthiopolæ captos Paguros arcte ligatos servant, ne sibi invicem crura abscindant. Color vivorum multo vividior est quam demortuorum. In vivis enim præ nimia rosei exhalatione tergora veluti subnigra apparent. Cætera cocti (ut aliud omne cancrorum genus) mutant colorem. Caudam sub thorace reflexam habent, unde hos caudarum expertes esse quidam coniiciunt. Branchias utrinque in latere dispositas ostendunt, ut reliquum genus locustarium, sub tergoris crusta, senis ordinibus ad tibiarum radices insertas. Multo latiores sunt quam longi, ut ex Oceano in pedalem plerunque latitudinem abeant. Quidam mihi visus est in Anglia decem libras pendere. In ejus ore tot comperies naturæ secreta, tot adstantes appendices, tot pelliculas, ut coactus incredibile naturæ artificium necesse sit fatearis. Mutim (ea autem est hepar) habet dulcissimam, maxima ex parte subrubram, cum infinitis prope apophysibus, flavis, grandi stomacho adiacentibus. Reliquæ partes internæ musculis albis constant, quibus externæ moventur. Sethus, Carcini appellatione, Pagurum intellexit, Galenum secutus, Aetium et Paulum. Salsi succi esse (minus tamen quam ostracoderma) et ventrem sistere scribit. Inter lautissimos cibos hodie receptus est, quem tamen carnis et coctionis durioris Galenus asseverat. Sed id (ut jam in Cancris dictum est) de musculis potius quam de Muti (qua potissimum parte constat) intelligendum esse puto. {370}
Maia.
38. Maiam, ob similitudinem quam cum Araneo habet, vulgus Gallicum Iraigne de mer, quasi Araneum dicat, nominavit. Massilienses ab aculeis infinitis, quibus in tergore more Locustæ horret, et villis quibus undique est circumseptus, Une Squinaude (ad pectinem, ad quem linum attenuatur, allu {371} dentes) vocant. Veneti ac Genuenses a speculis, in Maiarum corticibus eleganter inclusis, Specchio, hoc est speculum dicunt. Alii Granceolas vel Cancreolas: Romanum vulgus Grancitellas. Pelagius est piscis. Non enim ut Pagurus inter saxa, neque in sicco, minusque temporis extra aquam degit. Hoc autem a Paguro differt, quod Pagurus parte anteriore latus sit, Maia vero posteriore parte in latitudinem se diffundat, anteriore coarctetur, et angustior fiat, magis est præterea orbiculata quam Pagurus. Crura quaternis articulis intercepta gerit, alta et exilia, forcipibus imbecillis dentata, quibus prædam ori applicat: corpus illi est tam grave, ut ad incessum ineptissima esse videatur, quamobrem in terra segnissima, in aquis velocissima est. Pedes quoque non habet forpicatos, sed unguibus bene munitos, utroque latere quaternos, quinis articulis interceptos. Cocta eodem modo, quo reliquum crustaceum genus, rubet: sed viva aut livet, aut virescit, aut rubore phœniceo aspersa est: quam si supinam contempleris, tria parte anteriore brevia specula ab ipsius crustæ tegmine continuata cernes, inter quæ prætenturæ duæ delitescunt. Tibias non habet leves ut Pagurus, sed multa scabritie exasperatas. Maia fœmina, operculum latiusculum habet, sub quo duo foramina membrana occlusa in ipsis posteriorum tibiarum radicibus collocata apparent. Quatuor præterea utrinque semicirculis utitur in natando, a quorum radicibus octoni prodeunt pinnati ramuli, quibus hærent ova in fœtis. Interanea cum Paguro aut Heracleotico Cancro conueniunt: quæ quicunque diligentius speculari cupiet, necesse est eum viventis Maiæ testam superiorem detegere. Comperiet autem in capite, atque adeo ore ipso dentes extrinsecus duos osseos: in palato autem carunculam qua linguæ vice fungitur: præterea ante dentes bina denticulata ossicula, atque in ejus ore cavitatem statim ante gulam, in qua quod rubrum continetur, habet multiplices flexus: ejus vulvam esse puto. Ex hac enim ova prodire compertum est. Subsequitur cavitas satis capax, vacua quidem ea, dum jejunus est piscis, ut vel os alterum, vel ejus ventriculum esse dicas: cui etiam dentes adsunt (quemadmodum in Locusta) nume {372} ro quaterni, incisorii, et unus molaris: a quibus gula incipit, in cujus summo epiglottidem manifeste videas. Ea autem ad apophyses meatibus committitur adeo exilibus, ut vix appareant et quemadmodum vulva adimplebat majorem partem recessuum, sic apophyses ubique per cavitates immittuntur, tenuibus tamen ligamentis adstrictæ, et maxime musculis. nec est aliud intestinum manifestum, quam illud in quo desinunt apophyses, excrementi scilicet receptaculum. Est autem id teres, cæteris partibus incumbens, ad caudam usque protensum. Sed et vesicam utrinque unam in ipsa aluo robustam, magnam et membranosam cernas: cujus exitus est per ea duo foramina quæ sub operimento latent. Branchias habet utrinque sub testa in lateribus numero senas: quæ certa membrana ab ipso tegumento distinguuntur. Aquam enim in ore acceptam per meatus qui ad radices crurum sunt, egerit. {373}
Μαία Græcis, Maia Latinis, Iraigne de mer Gallis, Squinada Massiliensibus, Specchio Genuensibus, Granticella Romanis. {374}
Heracleoticus Cancer.
39. Complures Heracleoticum Cancrum videntes, Gallum marinum ea tantum ratione vocant, quod ejus brachia videant in cristæ Galli modum tornata esse. Robustissimam crustam habet ac spissam. Plurimus in Siciliæ litore: quanquam et aliquando ad sacellum Adriani pontis Romæ in foro piscario vulgo divendatur. Cancrorum genera (inquit Plinius) sunt Carabi, Astaci, Maiæ, Paguri, Heracleotici. Cancrorum (ait Aristoteles) maximum est, quas Maias appellant, et quos Heracleoticos vocant. Qui enim Heracleotici vocantur, crusta quoque firmiore muniuntur, ut Maiæ: et oculos habent parvo distantes intervallo. Sed crura illis breviora sunt quam Maiis. Heracleotici itaque cancri dorso non sunt aspero ut Maiæ, nec tam lævi quam Paguri: tamen idem est crustarum color. His tibiæ utrinque sunt quaternæ, brachia duo admodum firma, binis articulis geniculata, forcipibus robustis bisulca, hispida, et bene armata. Horum enim pars superior, elatis crenis vallata est. Cum autem Heracleas urbes viderem adiacentes litori, unam Ponti, alteram Propontidis, tum quidem facile mihi persuasi ab eis id cancri genus suam desumpsisse nomenclaturam: nisi tu a magnitudine ac robore potius dictum esse putes. {375}
Ἡρακλεωτικὸς καρκῖνος Græcis, Heracleoticus Cancer Latinis, vulgo Italo Gallo de mare. {376}
Paruus Carcinus.
40. Paruum Carcinum aut Cancellum Græci μικρὸν καρκῖνον vocarunt, Romæ Grancettum. Nam admodum exiguus inter pisciculos reperitur, pedes extimos latiusculos habet, quibus ad natandum ceu pinnulis aut remis utitur. Massilienses Grittam genuina voce nominant. Veneti ac Ferrarienses Mazenetam. Differt a Cancro marino novissimis tantum pedibus, quos habet latos, in quibus ungues anterioribus similes esse constat.
41. Pisciculos alios carcinis aliquo pacto similes Romani rustici frequenter cum Telinis et Conchulis (quas Gongilas vocant) divendunt: qui tamen Carcinis multo majores sunt: supini albicant, proni autem subcinericii sunt, punctisque frequentibus ac candidis in tergore variantur, Ophitæ modo. Novissimos pedes in extremo latos habet, Cancellorum modo, quorum magnitudo pollice operiri potest: tamen vivaces admodum sunt. Eos quoties nautæ reperiunt, crudos edunt cum pane: sed Romæ coquuntur: gratiores tamen sunt crudi, nisi horum copia aluum conturbaret, ac plus æquo cieret. Genus istud nunquam grandescit. Quinos habet pedes, crassiores, forpicatos, crenatos ac robustissimos, in quibus bina numerantur crura. Singulares digiti quaternis constant articulationibus, nisi quis omnes complectatur: tunc enim sex comperiet. Caudæ id quoque rudimenti in eis est, quod omni Cancrario generi, eodemque modo subtus reflectitur.
De testa duriore contectis. Cap. v.
42. Testaceis duris, quæ Græci ὀστρακόδερμα vocarunt, substantia intus est carnea ac mollis: foris autem lapidea, quales sunt conchæ et ostrea. Quo in genere turbinatos exangues connumeramus, quos {377} στρομϐοειδεῖς vocant, ut etiam bivalvios et univalvios, Græci διθύροις καὶ μονοθύροις vocant. Univalvii autem singulari testa continentur, bivalvii clausiles et reseratiles sunt, cujusmodi sunt qui parte altera ligata, altera soluta constant, ut et concludi possint et aperiri. Est et in horum piscium exterioris testæ artificio magna varietas: commune tamen omnibus, ut eorum testa intus æqualis lævisque sit: crassitudine quoque differunt, ac tenuitate, tum totius, tum etiam partis. Aliis enim labra tenuia, aliis crassa. Nonnulli pectinatim divisi, striative sunt, alii læves, alii scabri: Alii quum binis quidem conclusi sint valuulis, utroque tamen latere conuexam habent formam. Testacea omnia aut immobilia sunt, aut parum omnino motus adepta: quæ autem mobilia sunt, ea plures partes habent, quam immobilia: quanquam utraque paucis constent partibus. Mouentur parte dextra, non ad claviculam, sed in adversum: cui generi peculiare est, ut testæ ea pars, quæ a capite remotissima habetur, in anfractum retorqueatur. Suum autem operculum omnia testacea jam ab ortu naturæ ostendunt: est autem hoc, crusta quædam prætenuis ac congenita qua concluditur eorum caro, atque ab iniuriis externis vindicatur. Omnia vel hoc argumento olfactu gustuque prædita esse constat, quod eminus accedant ad eas escas, quarum odorem persenserint, quarumque sapore plurimum oblectantur. Quinetiam testatis omnibus nescio quid inesse videas, ut et crustatis, quod cordis illis sit loco: sed id eminus latet. Est autem in media carne disquirendum, aut inter partes quæ cibum recipiunt, et quæ excrementum emittunt, si fixa degunt: aut inter partem dextram et sinistram, siquidem incedant. Universum autem testatorum genus, plantæ simile respectu gradientium animalium est: in quo sexus discrimen nullum omnino perspicuum est. Unum saltem ex his genus cochlearum coire perspicuum est: sed an ortus earum per coitum sit, necne, nondum satis exploratum habetur. In summa fatendum totum hoc animalium genus inter animalia et plantas ambiguum esse, et velut in ambobus constitutum generibus. Nam ut planta sexu maris et fœminæ caret, nec in altero generat, ut animal: nullum ex se fructum affert modo plantæ: {378} sed consistunt et generantur ex terrena et humida quadam concretione, celerique incremento augentur. Quæ testa intecta sunt, tunc optima, cum gravida. Sed quanquam testa intecta gravida dicimus, tamen nullum eorum vel coitum vel partum videmus: verno tamen tempore atque autumno ovorum quædam rudimenta habere cernuntur, quo tempore cibis gratiora sunt ac delicatiora. Caro non æque omnium esculenta est: et excrementum (quod papaver vocant) quibusdam cibo idoneum, aliis multo minus. Omnia salsum continent succum: quo aluum quidem irritant, sed ægrius (inquit Galenus) ob id concoquuntur.
Nautilus.
43. Nautilum vulgus Neapolitanum Muscardinum et Muscarolum nominat: quod etiam nomen Osmylo commune est. Ejus concha tribus fragmentis constare videtur: quorum latera utrinque ceu carinæ juncta apparent, ea utplurimum magnitudine, quam ambæ manus amplecti possunt: latitudine autem quantum pollex cum indice comprehendat. Omnes autem non excedunt crassitudinem membranæ pergamenæ, striisque in oblongum ductis ad oras crenis laciniatæ sunt, in formam rotundam abeuntes. Foramen autem, per quod Nautilus alitur atque exit de concha, magnum est. Ea fragilis est, lactei coloris, lucida, admodum polita, omnino navis rotundæ effigiem referens. Navigat enim per maris summa, elatus de imo gurgite, effertque se testa inversa, ut facilius ascendere possit, et inani scapha enaviget, atque ubi inde emersit, tum concham inuertit. Cæterum Nautili brachiis interiacet membranula, qualis est inter planipedum digitos: sed hæc magis est tenuis, in telæ aranei modum, robusta tamen, qua etiam aura inspirante velificat. Cirrhis, quos utrinque multos habet, pro gubernaculis utitur, atque ubi metuit, tum concham protinus marino humore oppletam {379} demergit. De generatione, incrementoque hujus piscis nihil adhuc exploratum habuit Aristoteles: non autumat tamen hunc ex coitu gigni, sed ut cæteras conchas provenire: neque vero an concha solutus vivere possit Nautilus, certum adhuc habuit. Cæterum psittaci rostrum habet, suisque cirrhis Polypi modo graditur, atque eodem modo acetabulis sorbet.
44. Mutianus prodit in Propontide Concham sibi visam esse Acatii modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. In hac condi Nauplium animal Sepiæ simile, ludendi societate sola, duobus hoc fieri generibus. Tranquillo enim vectorem demissis palmulis ferire ut remis: si vero flatus inuitent, easdem in usum gubernari, porrigi, pandique, concharum sinus auræ. Hujus voluptatem esse ut ferat, illius ut regat: simulque eandem descendere incluso sinu, fluctu hausto territam visu forte tristi. {380}
Nautilus alter.
45. Secundam Nautilis conchæ speciem ab Aristotele traditam esse hanc puto, quam nostri artifices in magno pretio ad vasa ditioribus abacis accommoda conficienda habere solent. Porcellanam ob id vocant, quod Muricis conchæ (de qua in Buccino disseremus) formam habeat. Eam enim etiam Porcellanam nominant, ex qua antiquis vasa quæ murrhina dicebantur, fieri solebant: id enim mihi coniicere per vos licebit: quanquam alii a myrrhæ (quam Græci σμύρναν vocant) fragrantia dicta fuisse putent. Murrhinum igitur Nautilum hunc dicere poterimus. Hujus amplitudo cum superiore conuenit, sed paulo magis est crassus: prior præterea pectunculorum more striatus est: hic omnino glaber, parte interna infinita habens interstitia: undecunque nitidius, ac mira colorum varietate splendens: subinde circumagentibus se in purpuram candoremque maculis, cujus effigiem proxime cernes. {382}
Nautilus alter, vulgo Gallico Coquille de pourcelene, ou grosse coquille de Nacre de perle. {383}
Tertia Nautili species ab Aristotele prodita. {384}
Echinus.
46. Echinum, Gallicum vulgus a similitudine tegminis castaneæ, vocavit Chastaigne de mer, quodque Erinacei terrestris modo in orbem conglobatus et contractus, undique aculeis circumvalletur, Erinaceus etiam dictus est: quod nomen imitati quidam Oceani incolæ Herisson de mer appellarunt: Massilienses a dulcedine saporis, Dulcinum Un Doussin, eumque qui magis est albus ac pelagius, addito cognomento, Doussin rascas nominarunt. Genuenses Zinzin, Itali Riccio marino. Nomen antiquum retinet in Græcia. Verum Echinorum species descripturus, Aristotelicam secutus authoritatem, ab iis qui sunt edendo, inchoandum esse putavi. Nam nigri, minuti, spinis longis et calycibus exiguis præditi, nullius sunt ponderis in popinis: de quibus singulatim est dicendum.
Echinometra.
47. Genera Echinorum plura sunt (inquit Aristoteles) quarto de historia animalium. Primum quod cibo idoneum est: in quo quæ ova appellant, magna esculentaque semper consistunt, tum in majore, tum in minore corpore. Nam novelli adhuc, parvique plurimis constant, et maxime pleniluniis, diebusque tepidis redduntur pleniores. Secundum ac tertium Spatagi et Brissi, quæ genera pelagia sunt, raraque inuentu. Adhæc quæ Echinometra appellatur, magnitudine omnes superat. Idem quarto de natura animalium, Circa Toronem (inquit) echini nascuntur candidi, et testa et spina, et ovo augeri forma productiore quam cæteri soliti. Spina iis parva, nec rigida, sed obtusa. Hactenus ille. Plinius autem 31. libro: Ex his (inquit) Echinometræ appellantur, quorum spinæ {385} longissimæ, calyces minimi. Ego vero Aristotelis sententiam secutus, Echinometras cæteros echinos calycis magnitudine superare assevero, minimisque aculeis esse præditos, brevibus et obtusis interceptos spiculis, colore ad extrema albicantibus, ad radices liventibus, et ex purpureo nitentibus. Horum autem testa cinerea est, pugni aut ovi anserini magnitudine, rapi modo in vastitatem extuberans: ut quo antiquiores evadant, eo majores reddantur, parte prona planæ, supina autem rotundæ. Pelagiæ magis sunt Echinometræ. Quod autem reliquis majores sunt, ideo cæteris anteponuntur. Longuriis longioribus nautæ multo egent magis, quam in aliis echinis: Siquidem Echinometræ altiori gurgite merguntur: quas in insulis maris Ægei tanta crassitudine profecisse contemplatus sum, ut ad crassitudinem binorum pugnorum extuberavisse viderim: rariuscule quam alii echini capi consueverunt, sed quo majores sunt, eo delicatiores existimantur.
De aliis Echinis edulibus.
48. Ab Echinometris, qui echini sunt edules, majores quidem aculeos habent: crassitie autem minores sunt, vixque grandis gallinæ ovum magnitudine excedunt. Diversa in his colorum varietas, et mutatio multiplex. Alii enim omnino nigri, alii albi, quidam vitrei, alii ruffi, aut flavi, alii gemmarum nitore conspiciuntur: quidam sunt cyanei, alii purpura splendent, subinde circumagentibus se igniculis micantibus ad aculeos, scintillæ modo. Hos autem piscatores venantur hoc pacto: Manum ferream conto longiore alligant, vel tridentem, cujus incurui sint dentes. Hanc manum Echinis submovent, ut eos ab imo in sublime attollant, qui suis promuscidibus sese ita stabiliunt, ut plerunque piscatores testam prius atterant, quam inde integros divellere possint. Semper autem crudi eduntur: ovis quæ ejus testæ inhærent, in modum stellæ radiantibus, ac quinque ordinibus distinctis, di {386} gito vel pane attritis atque divulsis, ut liberius absorberi possint, emundata aqua ac stercoribus, quibus (ut ostrea) interdum scatet. Ea autem ova gustui dulcia sentiuntur, ceu Ricini pulpa, quibusdam echinis pallida, aliis flava, aliis autem rubentia. Quod autem ad eorum anatomicam descriptionem attinet: sciendum est edules echinos in orbem conglobatos, ac spiculorum serie armatos esse. Os parte prona, in medio corpore terram versus inclinatum habere: in cujus ambitu quina ossicula bene disposita dentium officio funguntur: prona autem parte plani sunt, brevissimosque aculeos ac promuscides numerosas habent. Supina rotundiorem ostendunt testam perforatam, in qua quidam est meatus ad excrementi exitum: quod, ut muribus, cylindreum est, lapidosum ac terreum, quibusdam veluti spiculis intertextum. Promuscides autem Echinorum edulium linguis Cicadarum vel muscarum similes sunt, stellarum et pudendorum marinorum modo, easque tam crebras habent, ut dinumerari nequeant, quibus undique circumsepti adhærescunt: extrorsum autem non apparent: concidunt enim in seipsos contracti. Spinis constant paulo quam Echinometræ longioribus.
De minori Echino.
49. Genus Echinorum aliud est (inquit Aristoteles) minutum, pelagium, spinis grandibus, longis, prædurisque modo pene lapidis, gigni in alto gurgite solitum, quo nonnulli ad distillationes urinæ utuntur. Vntiqus tum Italicum, tum Gallicum, atque etiam Græcum Un Judæo vocat, quod perpetuo nigrescat, sordescat, et gustus ingrati percipiatur. Passim reperitur: quod aliter Brissis et Spatagis evenit ex philosophi sententia. Hic porro minimus Echinus reliqua genera spinarum longitudine superat: neque colorem ut illa varium habet: testam juglande majorem non promit, estque reliquis omnibus vividior. Nam si supinum ponas, mox suas spinas deprimit, et se in pronam partem con {387} uertit. Plures habet quam alii proboscides: idcirco citius repit, firmiusque hæret. Oua non fert ut alii, sed sanguineum quiddam nigrum saniei simile, quo manus cruentat atque inficit. Dentes itidem in verticilli modum habet quinos, circulari ordine dispositos, ut et cæteri, quibus algas, saxa, et conchyliorum testas arrodit. In interna ejus parte multos neruos annexos cernas: ex quo indigenæ coaceruatam dentium congeriem ita cum nervis exiccari sinunt, ut annuli vice ad signandum panem utantur: refert enim quinquefolium, vel quidpiam simile affabre delineatum. Ventrem in quinque partes distinctum habent, perinde acsi plures illis ventres essent membrana quadam obducti. Ab oris autem verticillo ventres illi testæ quoque appensi ad foramen excrementi coeunt, sed disiuncti sunt, et quasi interuentu liminum discriminantur. Totidem promuscides habent Echini, quot in testis foraminulis pertusi apparent: sunt enim ultra sex millia in quolibet echino.
50. Echinum vidimus in rubri maris litore, inter fontes amaros, et urbem quam vocant el Tor, prona parte planum, superiore gibbum, semipedem latum, minus quam alii rotundum, paucioribusque, ac minus frequentibus aculeis aut spiculis præditum: cujus os in terram conversum esset, super quo excrementorum exitus appareret.
51. Cæterum, ut de omnibus echinis rursus in genere dicamus, multis verbis jus echinorum Galenus, Paulus, Aetius et Plinius Secundus commendant: quo vocabulo aquam internam esse intelligendam puto: nam nisi recentes et crudi non sunt edendo. Manducandus est echinus (inquit Plinius medicus), ex intervallo phreneticis et epilepticis. Aptus est stomacho, et urinam movet. Melancholicorum quoque cibus est idoneus. Dioscorides autem scribit, iis, quibus atra bilis stomachum infestare solet, pisces in aquis petrosis degentes, et erinaceos recentes conuenire. Echini marini (inquit Aetius) ex vino mulso et garo præsumpti ventrem leviter subducunt. Referuntur autem inter edulia modici alimenti. Cibos aversantibus appetentiam excitant, vesicam expurgant, urinam la {388} xant: quod et Galenus libro de attenuante victu, et item Dioscorides confirmant. Frustra traditum est Echinos sæuitiam maris præsagire. Nam quum tam multis proboscidibus muniti sint, a fluctu minime volutari possunt: neque spinas (ut creditum est) atterunt. Echini cum spinis suis contusi, calculos sanant. Modiis singulis hemina bibitur, donec prosit, et alias in cibis ad hoc proficiunt. Totum Echini corpus ustum, cinerem facit extergentis digerentisque facultatis: quo nonnulli ad excrescentem in ulceribus carnem, et ad serdida ulcera vtuntur.
Stellæ marinæ edules.
52. Stellarum forma (inquit Aristoteles) iis quæ pinguntur similis est: parvam admodum carnem intus habent: extra autem sunt callo duriore. De iis autem hic agimus, quarum caro brachiis inclusa rubra vel lutea edulis est: quarum permultas in litore Epiri tantæ magnitudinis cepimus, ut sesquipedem latæ essent, et ad trium digitorum latitudinem earum brachia extenderentur, neque grandi galero integi possent. Crudis stellis non idem omnibus color inest: aliæ enim cæsio colore præditæ sunt, aliæ cinereo, aliæ autem alterius sunt coloris: quæ quidem supramodum levi contactu confringuntur. Sed si coquantur, abeunt in calli duritiem, et rubræ evadunt. Proinde Stellas natura iisdem armaturis, hoc est, promuscidibus, munivit, quibus Pudendum et Erinaceum. Quod si a quoquam extra aquam observentur, omnino immobiles apparebunt. Sed si eas quispiam in aquam immergat, et supinas instraverit, tunc promuscides acetabula in extremo plusquam quinque millia exerere cernet, atque in pronam partem moveri. Os etiam versus terram ut Echini habent, in medio radiorum situm: et quanquam in gyrum quinque dentes ostendant, tamen conchyliorum genera cum suis testis, Telinas, Chamas, Conchulas, Mytulos integros deuorant. Vagantur in mari ut Polypi, {389} brachia diducendo, nunc ante gradiendo, nunc in orbem convoluendo, et suctu acetabulorum, echini modo, lapidibus adhærent. Sensu tactus eas non vacare comperiet, qui manum ferream conto infixam ad eas attollendas immerserit. Ab hac enim contactas plenius moveri et fugam tentare experietur. Superiori radiorum parte, id est, supina septenos spiculorum obtusorum ordines in unoquoque brachio habent, in longitudine autem duos et viginti, quo fit ut tota parte supina horreant, et quinque cirrhis stellæ modo radientur: conchasque semel aggressæ, exugunt. Oppianus,
Sic struit insidias testis, sic subdola fraudesStella marina parat: sed nullo adiuta lapilloNititur, et pedibus scabris disiungit hiantes.
Stella marina edulis. {390}
Aliæ Stellæ non edules.
53. Sunt et alia multa Stellarum genera: quarum nonnullas vidimus in brachia duodecim extendi, alias in quatuor tantum. Sunt quædam quibus tantum tria sunt, aliis autem sena, nonnullis etiam octona: sed hæc omnia dejectamenta marina sunt. In multis præterea cirrhos teretes esse et oblongos conspicies, in quibus melius formam Solis, qua pingitur, assequi putaveris, quam Stellæ. Aliis brachia videntur quadrangula, aliis admodum plana: quarum omnium jam octo species seorsim observavi. Cave autem ne vocum affinitate decipiaris: est enim piscis nomine Stellæ vulgo a Romanis vocatus, Lopidæ similis de genere Anthiarum: de quo jam superius egimus, nullo pacto ad exangues has stellas accedens. Quamobrem hoc etiam te diligenter animaduertere cupio. {391}
Stella Solis potius effigiem referens, non edulis. {392}
De testa duriore contectis, bivalviis, ostreis, in vado solutis majoribus et minoribus, et aliis scopulis infixis. Cap. vi.
54. In testatorum exanguium numero bivalves censentur, quibus interna pars carnea est, nihil durum habens, foris autem solida, quales sunt conchæ, ostrea, et id genus, gemina testa conclusa. Bivalves igitur conchæ, altera ligata, altera soluta constant: et, ut concludi possint et aperiri, alia binis quidem conclusa valuulis sunt: verum utroque latere connexis, ut sunt ungues, quos etiam digitos vocant. Plinius, In concharum generibus magna (inquit) ludentis naturæ est varietas, tot colorum differentias, tot figuras planas, concavas, longas, lunatas, dimidio orbe cæsas, in orbem circumactas, in dorsum elatas, læves, rugatas, denticulatas, striatas, vertice muricatim intortas, margine in mucronem emissas, foris effusas, intus replicatas, jam distinctione virgulatas, crinitas, crispas, canaliculatim, pectinatim, imbricatim nudatas, cancellatim reticulatas, in obliquum, in rectum expansas, densatas, porrectas, sinuatas, brevi modo ligatas, toto latere connexas, ad plausum aptas, atque ad buccinam recuruas cernes.
De testa duriore contectis univalviis. Cap. vii.
Lepas.
55. Univalvium etsi unicam tantum videam Lepadem ab authoribus descriptam, tamen silentio prætereundam non duxi, eam quidem, quam ego in alieno ab hoc mari observavi. Lepas hæc, sive Patella Gallicum nomen habet apud Deppam, apud quos vulgus Berdinum vocat: Alibi œul de Bouc, id est, hirci oculum. Massilienses Lepada, Vulgus Græcum Petaglida, Venetum Pentalene et Petalide nominat. {393} Multis in urbibus ad mare sitis solent in magna quantitate videri, in Mediterraneis raro. Nam cum ad oras Oceani Armoricorum vulgus cautes harum admodum feraces in litore videat, pueri indigenarum incuruum ferrum dextra tenentes incautis supponunt, ut in canistrum, quod sinistra ferunt, melius deturbent. Nam si Lepadem tetigerint, ea illico saxum tam arcte complectitur, ut inde amplius divelli non possit. Cum autem tantum legerint, quantum ferre possunt, tum illi ad vicinos pagos atque urbes circumferunt. Singulari testa, eaque lævi continentur Lepades, saxoque hærentes in dorsum extuberant. Et quanuis saxis adhærendo vivant, tamen cochlearum more serpere possunt: eaque quandoque relicta in pastum feruntur, et alio transeunt. Magnitudo patellæ tanta est, quanta extrema ovi putaminis pars abscissa esse potest. Color testarum livet, vel cinereus est. Cæterum Lepas cornua ut limax exerit, et os et caput habet huic persimile. In imo præterea gerit: quod ovum vel papaver vocatur. Excrementem quoque ab ea parte excernit, quæ capiti adversa est. Carnem habet duram et concoctu difficilem, an paucique succi. Elixæ Lepades condimento redduntur gratiores. His etiam quodammodo similes sunt quas (nam congeneres esse videntur) Athenæus φoλάδας vocat: eas ait nutrire quidem plurimum, sed virus olere, pravique succi esse.
Ἀεπὰς Græcis, Patella Latinis, Œul de Bouc Gallis, Lepada Massiliensibus, Berdin Deppanis, Pantalena Venetis, Petaglida vulgo Græco. {394}
Patella maris rubri.
56. Rubri maris patella, cautibus ut cæteræ adhærescit: sed præter has tabellis (quas in tergore gerit) corneis numero octonis, transversis loricæ modo contegitur, atque undecunque cartilagine obsepta est, multis spinulis horrida, iis persimilibus quæ in stellis marinis visuntur, sesquidigitum lata est, ternos vero longa. Difficile a suo scopulo vulgaris Patellæ nostræ modo aufertur. Ejus caro rubri limacis colorem ac naturam habet: esturque cocta ut Patella vulgaris.
Patella major.
57. Maioris patellæ concha aurificum officinas illustres reddit, apud quos maximi fieri solet, quam pellucidam ac perpolitam in tenues laminas dissecant, ut inde elegantissima vasa incrustent. Univalvia est, ac quadruplo cæteris major, magisque in latitudinem se effundit: quinque autem habet foramina, per quæ aquam admittit atque expellit: unde hanc Aristoteli Aporrhaim vocatam fuisse suspicor. Eam enim more Lepadum saxis adhærere scribit. Natices (inquit quarto de historia) saxis adhærescunt more Patellarum et Aporrhaidum. Theodorus muricem interpretatus est. {395}
Altera Patella major.
De Balano, seu Glande marina.
58. Balanos in genere testatorum annumeravit Aristoteles. Nascuntur ut Thytya, circa rimas, ca {396} uernasque saxorum, quibus multum adhærent, immobilesque sunt, testa lævi contecti. Vulgus Græcum Calognones vocat. Veneti (apud quos frequentes sunt) Moussolos, dum fortasse mytulos dicere student: sunt enim his satis similes. Porro quercinæ glandis formam habent, unde et Balani et glandes Græcis ac Latinis dicti. Sunt qui Spondylos Latinis vocari putent. Plinius vero ad diversa animalia utrunque nomen transfert. Columella inter Concharum genera annumerat. Paulus concharum genus Condylos scribit, quos tu fortasse Spondylos dixeris. Athenæus, A locis, inquit, sortiti sunt discrimina Balani: quandoquidem in Ægypto optimi gignuntur, et suavissimi, tenelli, orique ac ventriculo grati: qui et succum et alimentum præstant copiosum. Decoctum eorum (ut prodit Xenocrates) aluum ciet: qui vero saxis non adhærescunt, acres sunt ac medicamentosi, magisque aluum perturbant: atque urinam minus concitant. Galenus eos in cibo præcipue commendat, qui eo loci proveniunt, ubi aquæ marinæ admiscetur fluviatilis, saxisque adhærent: ii nanque (inquit) dulces et habiliores, plenioresque, copiosum præbent succum, quo et abunde nutriunt, aluumque permovent, ori ac stomacho pergrati, tenerioremque habent carnem, et urinam cient. alim.
Mytulus.
59. Ad Græcorum antiquorum Balanum, recentiorumque Calagnonem, ac Venetorum Mussolum plurimum accedit Mytulus qui et Musculus, Oceano frequentissimus, Vulgo Gallico Moule. Parcius in Adriatico capitur, Venetis Conchola nominatur, Romam rarissime adfertur. Mitylenenses Midia vocant. Clusiles et reseratiles habet testas, intus ac foris læves: labra tenuia, corpus oblongum, altera parte latum, altera turbinatum. Connectuntur Musculi inter se, favisicant et aceruantur Muricum modo. Nascuntur more cæparum, ut minores subinde oriantur juxta veris initium, algosis et arenosis locis degunt. Falluntur autem qui duo marinorum Mytulorum genera constituunt: eorum nempe alterum fluviatile est. Nam μὺς vel μύαξ, omnium Græcorum consensu, idem cum Mytulo et Myaco vel musculo Latinorum est. Marinus autem villos habet extrorsum more pinnæ, ab ea parte testæ qua scopulis hæret, per quos alimentum exugit, atque arenulas et marina dejectamenta attrahit. Hinc fit ut qui musculi locis arenosis crescunt, aut inter testas figlinas gignuntur, deteriores evadant: qui vero algosis tractibus nutriuntur, meliores ac multo gratiores sint, ubi multa dulcis aqua marinæ permiscetur. Mytuli cancrum pinnæ modo in concha nutriunt, orbicularem, parvum, suis sic membris absolutum, ut et incedat, et alatur, et ova excludat, grandi lente multo majora ac crassiora. Humi accubant Mytuli, cum tamen Glandes sive Mussoli adhærendo pendeant. Galenus undecimode medicamentorum facultatibus, capite de Vipera, Mytulorum vires exponit: Dioscorides Ponticos laudat. Plinius Mytulorum jusculum aluum et vesicam exinanire tradit, interanea distringere, omnia adaperire, renes purgare, sanguinem adipemque minuere. {398} Utilissimum hydropicis medicamentum, mulierum purgationibus, morbo regio atque articulari, idem fellis, pulmonis, jocineris, splenisque vitiis ac rheumatismis prodesse ait: fauces tamen vexare, vocesque obtundere: sed et ulcera quæ serpunt, item carcinomata persanare. Caveto autem ne pro mytulo, murem marinum (qui Græcis μῦς θαλάττιος dicitur) accipias. Est enim piscis mediocris magnitudinis, Cretensibus familiaris, inter sanguine præditos connumerandus.
Μύαξ Græcis, Mytulus Latinis, Moules Gallis, Midia vulgo Græcorum, Conchole Venetis.
Mitulus fluviatilis.
60. Fluuiatiles Mytulos Insubres Squiozole vocant, Marinis alioqui similes, nisi magnitudine differrent, et subrecti apparerent, atque humi pinnæ modo infigerentur. Sedem non mutant. Grandi hiatu suas testas pandunt, quas reseratiles clusilesque habent, tenues, intus glabras, pictorum coloribus accommodatissimas. Gustus ingrati percipiuntur, ex quo μύες κυνώδους ab Athenæo vocari putantur, acsi Mytulos caninos dicat. Gallis Moules d’estuc dici consueverunt.
Pinna et Perna.
61. Pinnarum alteram minorem, alteram autem majorem agnoscimus. Minor bonitate præstat: {399} Concharum generis sunt. Utraque duabus grandibus patulis conchis constat. Vulgarem nomenclaturam in Græcia retinent, antiquæ fere persimilem: quæ quod byssum, vel sericum lanæ consimilem gerunt, Genuensibus pinnæ lanæ appellantur, Massiliensibus Nacre, Venetis Asturæ. Sed et multa quoque conchylia eodem hoc nomine appellare solent. Raro Venetiis conspiciuntur, Romæ multo rarius, nunquam Lutetiæ: cum tamen alibi nautæ lintres plenos in forum piscarium (urbium Græcarum potissimum) aduehant ac divendant. Ambæ testæ intus argentea tersitudi ne resplendent: minor foris magis albicat, intus autem ad cæruleum accedit. Cæterum qui pinnam nunquam viderit, Mytulum pedem longum et semipedem latum sibi confingat oportet. Pinna enim eodem circino quo Mytulus (quam Moulam vocamus) tornata est: atque ejusdem coloris testam habet. Minor itaque mollibus in gyrum spiculis obtusis hirta est, valuasque continuo cardine toto latere annexas claudit ac reserat, qua inquam parte planior esse constat. Qua autem parte sese in latum expandit, eadem byssum, id est laneum villum (mytuli modo) continet: quem ternis digitis longiorem exerit. Est autem veluti capillamentum quoddam coaceruatum, prædurum, ac nigrum, quod lapillis affigitur, limumque ac spurcitias inde ad stomachum attrahit. Nam cum Pinna longa sit, et subrecta stet, turbinatiorem partem suffixam habet: latiorem autem sursum ex aqua attollit, præcipuamque internæ partis humo propinquiorem ostendit. Nam et major Pinnæ capacitas in sublime attollitur: in qua etiam plerunque tres pinnoteres videas, aliquando duas, ut plurimum unam. Frustra creditum est Pinnam pisciculis ali, morsuque a Pinnophylace admoneri, concludere conchas, et intus pisces exanimari. Quod siquidem verum esset, oporteret omnibus intus inesse Pinnophylacem, sed decem aperies, antequam unum Pinnophylacem comitem reperias. Cum itaque iis, quas dixi, rebus nutriatur, indigenæ quoties Pinnas incoquunt, stomachum inde auferunt, quod non quidem in crudis, sed jam coctis Corcyrenses efficiunt: multis nanque modis edi possunt. Sunt enim qui in {400} testa modico pipere et butyro addito suppositis prunis incoquant, quem ego modum meliorem esse puto. Eæ nanque, quæ ex jure incoquuntur, gustui non ita placent. Pinna raro semipedalem excedit longitudinem. Neruos habet, quos nonnulli (ut Plinius in Perna) sphondylos vocant, quibus utraque valua soluitur ac contrahitur. Genus hoc Venetiis non visitur: tamen in Propontide latera ejus sinus, qui Nicomediam fertur, qua terram pertingunt, pinnarum frequentia crispa apparent.
Perna seu major Pinna.
62. Maior Pinna pelagia est, rugis profundis caret: duriore crusta contegitur, bipedalis sæpissime inuenitur: pinnophylacem ut minor alit: uliginoso ac palustri tractu nascitur, profundiore gurgite immergitur: multum ingrati saporis. Stant Pinnæ velut suillo crure longo in arena defixæ, hiantesque pedali non minus spatio: intus illis pro spondylo grandis caro est: ambæ cum subrectæ in terram defixæ sunt, pabulum per eas setas (quas Aristoteles byssum vocat) alliciunt. Sua sede non dimoventur quin pereant: nisi iterum eodem statu, humi defigantur. Nam cum eis natura hæc insit, ut rectas stare, et per villos arenulam attrahere necesse sit, jacentes vivere non possunt. Cuspidata valuarum pars quinque digitorum profunditate humi defixa, reliquum corpus erectarium in sublime sustinet: non quod radices ibi habeat: nam undique continua est, nullo foramine hiulca, nec in rimam aliquam dehiscens. Pars autem quæ a terra eminet, in latitudinem protensa est, atque in superficie rotundatur: quemadmodum si ab utroque latere semicircularem lineam secueris, reliquum triangulum, ab ima parte in acutum tendentem efficies. Labra sunt illis in gyrum tenuia, duabus grandibus patula conchis, intus pellucidis, foris scabris. Aristoteles quinto de historia, tradit hanc custodem aliquem continere, multisque accidere, ut plures secum etiam tales comites habeant. Theophrastus libello de gemmis non quidem Pinnam margaritas proferre ait, sed concham aliam Pinnæ similem. Libro item secundo capite 24. de Pinnophylace et pinna: Et animata (inquit) quædam non nisi in animalibus possunt creari, ceu quæ in conchis nascuntur. Verum eorum obscura est origo. Porro vel in animalium genere permulta ejusmodi facere natura videtur, ut aliis alia ad generationem salutemue utilia sint. Paulo post, Neque enim vita fortasse conchis possit servari, nisi opera Cancri. Oppianus, {402}
Muscosos inter scopulos, cautesque profundasPinna colit: duro tegitur sub tegmine testæ.
63. Paulo post de Pinnophylace,
Communemque domum, simul et communia tectaCancer habet: Pinnam pascit, pinnamque tuetur:Hinc Pinnæ custos fertur cognomine Graio.
Margaritiferæ conchæ.
64. Athenæus author est, Concham apud Indos Berberim et Berberion, Androsthenis testimonio, ab indigenis vocari, ex qua margaritæ vellantur. Cujus forma Pectunculo similis est, sed neque striata est ut Pectunculus, neque ita aspera, unicamque tantum auriculam habet. Chares Mitylenæus similem ostreæ concham esse prodit, sed oblongam et crassam, carne intus ampla et odorata. Plinius secundus Cochlearum margaritiferarum genera multa esse tradit: Cujus notæ sunt Pentadactyli, Melicembates, Echinophoræ, et permultæ aliæ. In summa, dubium non est multas conchas Margaritiferas esse, multo quidem magis, quam vulgares nostras ostreas ac Mytulos, qui quum his etiam abundent, eo minus mirandum est, etiam minimas exterarum nationum conchas longe ditioribus margaritis refertas esse: id enim de quibusdam conchis, quod de nonnullis fluminibus auriferis dicere possumus.
Tellinæ minores, quæ basilicæ et regiæ.
65. Concharum omnium minima Tellina Venetis, Romanis Tellina regia, Gallis Flion vocatur. {403} Hanc non agnoscit Lutetia: Raro etiam a Massiliensibus visitur: Lesbi incolæ Chinades vocant. Rustici Romani in saccis per urbem Tellinas circunferunt, quas modiolis divendunt. Cum enim exiguo corpore constent, nec facile aperiantur, gustuique gratæ sint, mirum in modum ob id expeti, bellariorumque loco assumi solent: quarum tenuiores atque exiliores, basilicas, hoc est, regias appellant. Ichthiopolæ Veneti aqua marina demersas in lagunculis adservant. Anconitani Calcinellos nominare malunt, idque ad discrimen alterius conchæ quæ ab iis Chalcene appellatur. Cæterum lævis est Tellinarum testa, candida, nequaquam striata, crenulis tenuissimis denticulata, in longitudinem diffusa et angusta, mediocriter fortis, et quodammodo teres: locis arenosis et litoribus frequenti fluctuum impetu agitatis reperiri, ac cum cæteris sui generis de saporis principatu contendere solet. Dioscorides, Galenus ac PaulusTellinarum decoctum, lævem ac lubricam aluum facere prodiderunt. Est autem earum caro mollior, quam reliquarum conchularum. Harum quæ paulo plus extra aquam manserunt, testas pandere, hiantesque arenulas excipere solent, de quibus Romani merito plurimum conqueruntur. Quamobrem multo meliores sunt in urbibus, quæ mari alluuntur, ut Venetiis et Januæ.
Τελλίνη Græcis, Telline regia Latinis, Calcinelli Anconitanis, Flion Gallis, Chinade incolis Lesbi, Tellinæ Venetis et Romanis.
Chamæ.
66. Chamarum aliæ quidem læves, aliæ asperæ: illarum major quidem numerus, harum vero unum {404} tantum genus. In quibus nominandis vulgus Gallicum cum Italico conuenit. Siquidem nostri majores Chamas des Flammes, minores vero des Flammettes nominant, quod cum jure incoctæ, non secus ac piper fauces, et os inflammare soleant. Italicum vulgus majores ChamasPeverazas, quasi piperatas, nominat: minores vero Peveronos, quod piper haud tantopere redoleant. Harum enim e mari recens aduectarum carnem quicunque paulo liberalius degustaverit, quendam saporem in eis gratum, sed gulam provocantem ac piper redolentem comperiet. Chamarum (inquit Ælianus) quædam in litoribus dispersæ jacent, nonnullæ algæ subjiciuntur: aliæ in limo delitescunt, quædam in saxis stabulantur. Sed et harum rursus nonnullæ nigerrimæ sunt, aliæ argentei coloris, aliæ asperæ, aliæ læves. Hæ quidem digitorum compressu confringuntur, illæ vero vel ægerrime saxo conteruntur. Porro inter Chamarum genera (inquit Plinius) sunt tracheæ læves, pelorides, et glycimerides. Cæterum quæ Chama Latinis dicitur, eadem Italis Cappa, Gallis autem Coquille appellatur. Alias autem his congeneres Itali addito cognomento Cappas sanctas, Capperozolas, Cappas longas, et hujusmodi vocabulis nominant: De quibus nunc est seorsim disserendum.
Piperata Chama.
67. Chamam piperatam Veneti Beverazas vel Peverazas vocant ad discrimen majorum, quas Biveronos appellant, palustre est concharum genus in cœno degens quod Anconitani et Ravennates Chalenam vel Chalcenam nomine a Chamula detorto vocitant. Biveroni autem dicuntur, vel quod ob piperis saporem sitim excitent, vel quod illæ perpetuo bibant, neque diu sine aqua servari possint, atque in forum allatæ, et aquæ immersæ, geminam atque oblongam exerant ligulam, ut cochleæ modo perpetuo sitientes moveri percipiantur. Supra modum fragiles habent testas, læves ac compressas, non {405} autem ut aliæ conchæ orbiculares: verum usqueadeo tenues, ut transpareant. Cardinibus non junguntur invicem infarctis, sed neruo, ut ostrea. Labra non habent crenata, sed lævia, magisque in rotunditatis ambitum circinnantur, quam Tellinæ.
Piperata Chama Latinis, Venetis Beveraza, vel Biveronus, vel Peveraza, Chalene vel Chalcene, Chalcinella vel Chalcera Anconitanis et Ravennatibus.
Chama lævis.
68. Omnium concharum albissimæ sunt, quas Chamæleias Græci vocaverunt: Galladæ autem (ut reor) Aristoteli dicuntur. Tantam magnitudinem adipiscuntur in Oceano, ut quaternorum digitorum latitudinem, senorum autem longitudinem exuperent. Quæ res multo perspicacius innotescet ex iis qui a Divorum Jacobi aut Michaelis persolutis votis redeuntes, testas ea qua dixi magnitudine de suis pileis appendunt. Frequentius Romæ, quam in quavis alia urbe divenduntur cum Tellinis ac Pectinibus: Magnitudine quidem juglandis, corpore fere orbiculari, glabro, fragili, pellucido, rotundo, labris ac testa tenuibus, lævibus, non autem denticulatis. Facile a calido tanguntur: quamobrem mox hiantes sua labra pandunt: quo fit ut parum diu absint a mari quin exanimentur, lævique illisu frangantur: suam quoque aquam facile amittunt, multasque arenulas recipiunt, a quibus quod elui difficile possunt, vulgo respuuntur: Sed recentes, et adhuc viuæ, Tellinis certe posthabendæ non sunt. Indigenæ Caparozas vel Caporozolas vocant. Nam Cappæ nomine Itali Chamas intelligunt. Moueri autem a se Chamæleias, ac sedem in litore mutare compertum habeo. Quæ res ei innotescet, qui has in vase aqua oppleto immerserit, quod Veneti plerumque faciunt, ut minus exanimes servent, neve arenis conspurcentur, aut deteriores evadant. AetiusDioscoridem ac Galenum secutus, Chamulas vocavis: {406} Chamarum (inquit Dioscorides) conchularumque exigua aqua decoctarum jus, aluum ciet: quæ tamen appellatio non minus patet, quam ostreorum. Omnia enim testa contecta comprehendit: quinetiam pro testa ipsa nonnunquam accipitur. Conchylia Plinius medicus lib. 5. cap. 1. appellat: Nihil (inquit) ex eis quod pingue est sumant, ut Isices, Pectines, et Conchylia. Aetius lib. 2, Marinorum (inquit) erinaceorum et conchularum, vetustorumque gallorum jura ventrem deiiciunt. Porro Conchylia quædam Herodotus in montibus Ægypti nasci ac procreari tradit.
Chama trachea.
69. Chama trachea, valuas eodem modo quo lævis tornatas habet, estque rotunditate pene orbiculari constructa: hoc tamen inter se differunt, quod illa lævi quidem testa, hæc vero, aspera claudatur, Pectinis modo striata: sed Pecten rectas habet strias, illa vero transversas, crebras et profundas. Dura est admodum chamarum asperiorum testa, si cum lævibus conferatur. Ea enim non nisi valido ictu perfringi potest, cum tamen aliorum fere omnium lævium debili digitorum compressu aperiri possit. Chama præterea trachea in arena circa litora reperitur: extremas enim iniurias ob testam duriorem minus reformidat. Labra haudquaquam in gyrum (ut Pecten) denticulata, sed Mytulorum more lævia habet, moveturque ut limax, ut ejus concham nonnunquam profundius saburrantem conspexeri {407} mus. Fortibus nanque spondylis constat, quibus testas movendo etiam per arenam lumbricorum more conscendit. Quamobrem Icesius carnem ejus duriusculam, mali succi, parum nutrire, facile excerni, marisque salsuginem referre pronuntiavit. Diphilus autem stomacho gratam esse tradidit: cujus ego sententiæ expertus facile astipulor.
Χαμὴ τραχεῖα Græcis, Chame aspera Latinis.
Chamæ pelorides.
70. Regias aut basilicas Chamas Galli Pelourdes, ad Peloridarum vocem accedentes dixerunt. Massilia Clonissas, Veneti Biveronos vel Piveronos, Genuenses Arsellas, Hispani Armillas, Anconitani, Ravennates et Ariminenses Pouerazos, quasi pauperculos nominant, quod illic nimium popularis, pauperibusque offerri solita sit. A luto autem, in quo tum manibus, tum retibus everruntur, nomen habent: pilos enim lutum est. Alii dictas a Peloro monte Ciliciæ volunt. Differunt autem a Calcinellis, quod turbinatiori et grandiori corpore constent. Calcinellæ enim (quæ et Beveraze dicuntur) compressiore sunt forma, testa translucida, ac multo quam Chameleios teneriores. Media autem est inter asperam et lævem constitutione ac natura. Non enim ita horret ut aspera, neque ita glabrescit ut lævis: albo præterea ac fuluo emblemate distinguitur: unde Caparozolam dici puto, quod ex rubro subfulva sit. Ejus autem caro durior est, quam lævium Tellinarum et Peverazarum. Emollire aluum traditur. Sed et Diphibus copiosum, bonumque succum gignere tradit, et stomacho gratum, nec facile excerni.
Chama nigra.
71. Est et alia lævis Chama a cæteris hoc distans, quod cum lævis sit, tamen et robore testæ cum aspera facile certare potest. Clonissa quidem major est, et plerunque nigricat. Cardinibus quoque, quibus valuas conjunctas habet, a prædictis etiam differt. Præterea non ita ut prima lævis in rotunditatem turbinatur, nec ut Peloris plana est. Crenas haud ita profundas in labris habet. Quum autem Ælianus in Chamis quasdam esse nigras, ac reliqua genera alba esse protulit, hancque unicam pro majore testæ parte nigricare videam, facile mihi fuit coniicere, hanc ÆlianiChamam esse, ac fortassis antiquorum Glycimeridem. Nam et Peloride major est et dulcior: neque piperato gustu percipitur.
Chama Glycimeris.
Pecten auritus.
72. In concharum genere solum Pectinem altera parte planum agnoscimus: a cujus parte superiore testa tumida, binis ut plurimum auriculis insignita, emergit: atque ita striata quemadmodum {409} testudines rugis imbricatæ, quæ Nichia dicuntur. Pectines inter bivalvium genera, post Pinnam, majoribus conchis præditi sunt, quas habent scabras, reseratiles et clusiles, nullis cardinibus pyxidatim infarctis conjunctas, sed neruo tantum nigro ut in ostreis videmus obfirmatas. Parte plana tanquam prona solo accubant: supina enim tumida: aures utrinque habet, per quas exerere linguam Aristoteles tradit. Sunt tamen inter hos nonnulli unica tantum aure præditi. Proinde dehiscentibus, si digitum in rimam admoveris, ita se comprimunt, quasi cernere videantur. De horum autem motu sic habet Aristoteles quarto de historia animalium, Concharum (inquit) aliæ se movent ut Pectines: quos etiam volare nonnulli aiunt. Quod Aristotelis dictum intelligendum est, quum de ferramento quo capiuntur pectines, sæpe exiliunt: quem motum non quidem gressum {410} non incessum, non etiam natatum, sed impulsum quendam esse dixeris. Pecten enim cum præter aliorum normam partem habeat pronam ac supinam, mirum esse non debet, si tantum potest ut de ferramento exiliat. Hunc enim in vase aqua referto observare poteris eodem modo quo Chamarum genera se multum extra testam exerere ac moveri. Sunt edendo Pectines, sed non tam grati, quam Pectunculi, neque ita frequentes: raro enim capiuntur. Purgatur vesica, inquit Plinius, Pectinum cibo: subrubra constant carne, in agro Tarentino laudatissimi, et grandiores, qui Auriti Pectines appellantur: unde Horatius,
Pectinibus patulis jactat se molle Tarentum.
73. Cæterum in Pectinibus ac Pectunculis cancri enascuntur rotundi, quanuis utrinque pedibus forpicatis, mollique cartilagine contecti. Heracleoticos autem multo magis quam marinos, vulgares laudare solent.
Pectunculus.
74. Pectunculos Parisienses et Rothomagenses Petoncles vel Hannons appellare consueverunt. A Pectinibus hoc dissident, quod parvi sint, et utranque concham, Chamæ modo, tumidam ac concavam habeant, striis rectis asperam. Sed a Chamis tracheis hoc etiam discrepant, quod Chamæ transversas lineas, Pectines autem labra in gyrum crenata ostendant. Sunt qui sancti Jacobi conchylia vocent. Anglicum vulgus Cochles vocat: Romani rustici, qui Chamas læves et Tellinas ex mari in forum piscarium adferunt, eos quoque ad mensuram Tellinarum modo divendunt, quos et Conchulæ nomine vocant, sed Gongolam pronuntiare malunt. Cibis plurimum expetuntur. Quamobrem eos inter alimenta recensuerunt Medici. Subalbida carne constant, gustui pergrata, quam Græcum vulgus {411} crudam etiam edit. C. Plinius medicus Pectunculos iis dabat, quibus de calore nimio stomachus laboraret: quos tamen inter pisces duræ carnis multis locis recenset. Hoc autem præstantiores censentur, quo majores sunt, testaque magis concava, et colore nigriore: æstate quidem optimi, quo maxime tempore augeri, plenioresque fieri, pro lunari potestate solent. Mitylenenses cæteris præstant, et magnitudine, et succi probitate. Numerosos fert Pontus, sed exiles. Alimentum autem uberius corpori exhibent, quam Chamæ: sed succum deteriorem procreare traduntur, et qui non tam facilem aluum faciat. Concoctionem tamen promptiorem admittunt, quam ostrea, urinam cient: et ea quæ circa vesicam sunt ulcera vel sordida, juvant, etiam si escaram contraxerint. Pectunculi omnes facilius concoquuntur, stomachoque et ventri magis grati sunt, si cumino et pipere condiantur. Sunt tamen ex iis quidam, quorum conchæ in superiori parte horrent, iisdemque quo prædicti canalibus striantur, quos sane congeneres esse puto.
Κτεὶς Græcis, Pectunculus Latinis, Petoncles Gallis quibusdam, Hannons Rothomagensibus et Parisiensibus, aliis sancti Jacobi conchylia. {412}
Dactylus seu Unguis mas et fœmina.
75. Dactylos alii Donacas, alii Aulos vocant. Horum duo genera reperiuntur, mas et fœmina. Anglicum vulgus Pitot vocat, quo ut et Neustrii in piscatione tantum utitur. Venetiis tamen sunt edules, et cum conchis longis plerunque divendi solent. Vitam fœminæ in arena traducunt, mares in eo lapidis genere quem Glastrum vocant, nec unquam alibi visuntur, qui etiam nonnunquam oblongi esse solent. Auidissime hunc appetunt reliqui pisces. Quamobrem natura munitissimo vallo eum occultavit, ut inde nisi valido ligonis mucrone aut pala ferrea effodi aut avelli possit: unde Oceani piscatores in recessu maris, palis ad id dedicatis utuntur. Veneti Cappas longas nominant. Mares autem valuas utrinque clusiles ac reseratiles (fœminis modo) longas, sed crassiores habent, duabus extremitatibus detectas, ex uno tantum latere connexas. Promuscidem ex conchis exerunt, duram, crassam, et fere cartilagineam, qua terram arrodunt: quam (dum timent) in concham retrahunt. Porro iidem valuas interna parte glabras, foris virgatas, et multa scabritie horrentes, ea longitudine qua fœminæ, gerunt: ac parte anteriore qua promuscidem exerunt, apophysibus ex concha eminentibus, seu aculeis ordine deinceps dispositis horrent. Fœminæ sinuosam ea parte concham habent, et foramen amplum: posteriore autem (qua conchæ cardinibus seu nervis invicem fulciuntur) aliquid gerunt, muliebri pudendo simile. Multam arenam deglutiunt: quamobrem nisi ab ea bene repurgatæ vix edi possunt. Porro dactyli, etiam Solenes a Latinis dicuntur. Galli des Cousteaux, quod cultri manubrium referant, Cappæ longæ Italis, Conchæ longæ Plinio. Harum duo etiam discrimina vulgo Veneto agnoscuntur, quorum alterum Capa da ferro: alterum Capa da deo vel da detto (quod ex {413} sua theca solo digito sine ferro eximi possit) cognominat. Solenes enim fœminæ rectæ in arena stare solent: cumque omnia silent, sursum e profundissimo foramine emergunt: in quod (strepitum audientes) protinus sese abdunt: unde nisi pala ferrea in transversum supposita, ac profundissime impacta avelli possunt. Id est quod Plinius (Aristotelem secutus) intellexit, Solenes fugere admoto ferramento. Subtrahunt enim sese inferius, et subsidunt ad ima. Ungues ex hoc dicti sunt, quod ad similitudinem unguium læves sint. Aules vero, quod binis quidem conclusi valuulis uno tantum latere conuexis, tereti tamen et fistulæ modo oblongis, intusque concavis, spectentur. Donaces quoque quod arundinis modo vacuum intra se spatium obtineant. Fœmina ergo a mare hoc differt, quod conchis includatur albis, glabris, fragilibus, nullam habentibus partem quæ prona aut supina dici possit. Cæterum omnibus hoc proprium est, quod jusculo incoctæ, id crassiusculum reddant: copiosumque, sed glutinosum et malum succum procreare traduntur. Verum quo grandiores, eo præstantiores sunt, vigentque maxime æstate. His quinque vocibus, Aulo, Dactylo, Solena, Donace et Concha longa Plinius seorsim ad hunc piscem significandum utitur. {414}
De bivalviis testa duriore contectis. Cap. viii.
76. Bivalvium testa duriore contectorum major pars Ostreæ vel Ostrea Latinis, Gallis des huistres vel Oestres, Massiliensibus Hosties, Italis Ostrege appellantur. Multorum sunt generum, tum ipso operculo nonnullis asperiore ac magis scabro, tum etiam ipsa magnitudine inter se dissidentium: Grandes enim sunt quæ Pelagiæ ex Oceano Lutetiam adferuntur. Sed cum præ testæ nimia mole ichthiopolas prægravare soleant, neque longius in mediterranea loca deferri possint, carnosam partem seiungunt, ac sine testis mittere consueverunt: quod raro, aut nusquam in Græcia, rarissime in Italia fieri solet. Nam quæ a Brundusio in Lucrinum lacum transferebantur (quum Romana res magnitudinis atque luxuriæ fastigium teneret) ut veluti dulcium aquarum gaudentes aduentu pinguescerent, integræ cum testis divendebantur. Discrimen etiam ostreorum facere solent nationes ac litora, ut alibi atque alibi meliora inueniantur. Optima sunt quæ juxta paludes ac fluvios reperiuntur: majora enim dulciora, meliorisque succi evadunt. Quæ vero ad litus marinum, aut inter saxa reperiuntur, ubi deest limi aut aquæ dulcis copia, prava sunt, dura et gustu amara, mordacia, cibo ingrata. Grandescunt syderis quidem ratione, sed privatim circa initia æstatis, ubi sol penetrat in vada. Præcipua ubicunque habentur spissa et lubrica, crassitudine potius spectanda, quam latitudine: neque in luto, neque in arenosis, sed in solido vado capta: spondylo brevi, minus carnoso, nec fibris lacinioso. Ostreorum dos in medicina non eadem coctis quæ crudis tribuitur. Ostrea enim vel cruda mandi solent, tuncque mollissimam habent carnem, sed glutinosam: et (ut Galenus tradit) salsum humorem generant: minus nutriunt, magisque aluum cient, quam ut stomacho idonea sint. Elixa quoque eduntur, aut assa, seu in sartagine frixa. Qui vero lautitiæ popinali student, in testis suis super cratem {416} addito butyro, in aqua quam continent, incoqui curant: quibus minimum piperis adiiciunt, ut tentiginem salacem adaugeant. Alias tamen si in conchis suis decoquantur, uti clausa peruenerunt, mire distillationibus prodesse Plinius tradit. Idem author cruda ostrea stomachum unice reficere, fastidiis mederi, ac leviter aluum mollire scribit. Cocta vero cum mulso, tenasmum qui sine ulceratione sit, liberare, vesicarum quoque ulcera repurgare. Cum autem e testis ustulatis optima calx fiat, cinerem ostreorum eadem cum calce facultate esse puto. Cæterum inter bivalvium genera hoc peculiare est Ostreæ et Pectini, ut partem habeant pronam ac supinam. Quarum altera sit turbinatior ac prætumida, altera vero plana. Omnium aliorum testatorum Galenus ostream nobilissimam habere carnem testatur. Cujus sententiam comprobat Celsus, eo maxime, quod aluum movere dixit. Aetius Buccinas, Purpuras, Chamas, Patellas, Pectines, et omnia testa intecta, ut etiam ostrea, multum crassi succi gignere scribit.
Ostrea gaideropoda.
77. Est genus quoddam ostreæ vulgo cognitum in Græcia, quam Gaideropodam vocant, quasi pedem asini dixeris. Cautibus adnascitur: non enim more ostrearum soluta in salo jacet. Ob id in eo tantum mari, quod nunquam æstu reciprocatur, innascitur. Ægæi autem maris, Hellesponti, Propontidis et Ponti ora non augentur, neque decrescunt, sed perpetuo in eadem altitudine permanent. Nam inde aquæ deorsum semper delabuntur, eandem plenitudinem semper obtinentes. Non est omittenda (inquit Plinius) multorum opinio, priusquam digrediamur a Ponto, qui maria omnia inferiora illo capite nasci, non autem Gaditano freto, existimavere, haud improbabili argumento: quoniam æstus semper e Ponto profluens, nunquam reciprocetur. Quanquam autem ostrea hæc {417} scapulis hæreant, clusilem tamen et reseratilem testam habent: et a saxo, nisi magna vi percutiantur, dimoveri vox possunt. Quoniam vero multum profunde immerguntur, indigenæ longurios ferro muniunt, quibus seriis ictibus valido mucrone concham quatiunt: quam vel confringunt, vel, si integram deturbent, rupis partem aliquam secum auferunt: vix enim alias cederet: deinde manum ferrea eodem longurio indita, e maris fundo in sublime attollunt. Quod autem aqua per fauces Bosphori Thracii deorsum tanto impetu feratur, signum est locum illum esse Gaditano altiorem: nam si æqualis foret, haud equidem tanto impetu delaberetur. Quemadmodum autem Græcorum Gaideropoda a vulgari nostra ostrea ipsa forma differt, sic etiam gustu ingrata, dura, amara, ac nauseabunda percipitur. Hujus autem testa aut concha eximio naturæ artificio superior inferiori infarcta est, ut quibusdam veluti cardinibus annexa, nigroque neruo in ejus medio inter tubercula et sinus coaptato vincta ac constricta esse videatur. Tubercula quoque {418} superiora duobus acetabulis inferioribus bene correspondent, ut et inferiora superioribus, quæ in nostra vulgari ostrea desunt. Proinde apertas Gaideropodas, si quis attente intuebitur, in his branchias et stomachum ac reliquas partes nutritorias contemplabitur: imo etiam auriculas fungi crispi figuram referentes, magnitudine grandioris acetabuli Polypi, quæ dilatari ac contrahi solent: umbilicum vulgus esse putat. Hæc ostrea aliis carnosior est, minus tamen gustui grata. Nam venter ejus atque hepar pessimi sunt saporis. Cæterum nulli etiam in hac Cancelli seu Pinnoteres reperiuntur.
Ostrea Gaideropoda.
Ostrea tridacna maris rubri.
78. In Toro, Arabiæ civitate, ad oras maris rubri sita, Græcum vulgus magnum quoddam ostræ genus Aganon vocat, quod Caloieri ac cœnobitæ qui eo loci plurimi degunt, Tridacnam nominant. Ea unico tantum cardine occlusa est: superiore quoque est quadruplo major, et pectinatim in ambitu, pyxidatim in alterius sinu striis septem conjuncta, ac totidem crenis imbricata est: tantumque humoris complectitur, quantum uno haustu sitienti exiccandum sit. Tridacnam autem ab antiquis vocatam puto, quod ea magnitudine sit, quæ tres edenti morsus faciat. Æque frequens est in mari rubro, ac reliquæ in nostro Oceano: ejusdemque sunt fere saporis.
De testaceis turbinatis, omnium durissimis. Cap. ix.
79. Turbinata, στρομϐοειδῆ dicuntur Græcis. Horum major pars in anfractum claviculamue retorquetur, moventurque parte dextra, atque in adversum, non autem ad claviculam. His præterea na {419} tura est fere consimilis, solaque magnitudine inter se evariant. Quibusdam enim partes majores, magisque conspicuæ: aliis minores obscurioresque sunt: quo enim ea majora sunt, hoc partium conspectum præbent evidentiorem. Omnibus commune est, ut caput per meatum intro retrahant, corniculaque duo exerant, quæ pro magnitudine animantis plus minusue capiunt incrementi. Promuscides gerunt muscarum more, partim linguæ, partim aculei effigiem præ se ferentes. Ventrem protinus os excipit, avium ingluuiei persimilem: sub quo quiddam duplex albidum, firmum ac torosum mammis persimile conspicias: a quibus meatus quidam conduplicatus sese extendit, usque ad id fundo commissum, quod papaver Latini, Græci μήκωνα vocat. Est autem id nescio quid veluti excrementitium membrana contentum, omnibus fere testaceis commune, quod quibusdam esculentum, aliis minus esse solet. Circa hujus anfractum oritur intestinum, ea quidem parte latum, atque inde sursum reflexum, et in carnosam partem (quæ testæ penitus inclusa est, neque ulla ex parte conspicitur) repetens, finitque ad caput: unde exit excrementum per meatum quendam ori vicinum, qui in omnibus turbinatis tam aquaticis, quam terrestribus perspicitur.
Purpura.
80. Purpuram Genuenses (quod muricatis aculeis in orbem circunualletur atque horreat) Ronceram vocare solent. Venetorum et Romanorum vulgus ab ungue odorato (quo jam inde ab ortu naturæ sese quasi concludendo tuetur) Ognellas nominat. Cujus concha cochleam penitus referret, nisi clavata esset, et canalem ad latus, qua linguam exerit, haberet. Cornua limacum more attollit, atque eodem pacto serpit, iisdemque cornibus iter sibi prætendit. Linguam ex tubulo canaliculato in latere procurrentem habet, quæ callosæ hujus parti adhærescit: cui caro ipsi testæ adiungitur. Est autem {420} ea caro, musculus quidam fortis ac candidus, mediæ testæ alligatus, quo Purpura tanquam congenito quodam operculo, carni patulæ opposito diutissime extra aquam vivit. Marinam enim aquam haustam asservat, qua pluribus diebus refouetur ac sustentatur. Caput illi est cartilagineum ac durum: Os in ea parte qua scopulis hæret, rotundo foramine pervium, quo lapides arrodit, et in stomachum exugens demittit. Percepi autem ex anatome Purpuræ, in canaliculo, per quem linguam exerit, duo foramina in diversas corporis partes primum delata: ut inde ad branchiarum locum pertinerent (quas transversas sub grandiore ac neruoso musculo positas numerosenas in parte corporis gibba ostendit) ac paulo inferius stomachum, amplum cor, erui fere magnitudine, subrotundum, ad latera branchiarum situm. Hepar porro viscidum, tenaci quodam lentore præditum, ut pene viscum esse appareat. Hoc Aristoteles papaver appellare voluit: ad cujus latus, mucus purpureus (quo olim tingebatur) apparet, in recentibus purpuris ilico extorquendus: totus enim in demortuis perit. Quibus autem Purpuris tincturæ succus apparet, eæ magnitudine mediocres sunt, ovum gallinæ raro excedentes: quanquam nonnullis ejusdem magnitudinis nihil interdum ejus appareat. Purpurarum testas Itali Porcellanas vocant, quo etiam nomine conchylii genus omne intelligunt: unde nos quoque detorta ad vasa appellatione Porcellanica vasa nuncupamus. Vocem quoque hanc agno {421} scimus in globulis, quibus nostræ mulierculæ suas preces nuncupare solent: Patenostres de Porceleine vocant, qui ex testis majorum Purpurarum aut muricum conficiuntur. Cæterum paruæ Purpuræ ut plurimum litorales sunt, locis quidem scopulosis natæ: in quarum testis totidem reperiuntur orbes, quot eas annos vixisse credas. Genera earum traduntur plura, ipso tantum pabulo ac solo discreta. Est enim Lutensis putri limo, Algensis vili alga enutrita: item Teniensis in Tenei maris ora collecta: quædam item calculosa vocatur, alia Dialutensis: denique Purpurarum caro, sicuti et cæterorum testaceorum dura est: atque iis exhiberi solet, quibus ex malorum succorum copia cibus in ventriculo corrumpitur.
Purpura maiuscula.
81. Nonnullæ Purpuræ (inquit Aristoteles) magnitudine augentur insigni, ut quæ ad Sigæum et Lectron Idæ promontoria gignantur. Ad Crateiam autem inueniri traduntur, Purpuræ et Buccinæ δεκακότυλοι, id est, quarum testæ decem cotularum sunt capaces. Quod genus magnarum Purpurarum pelagium esse consuevit: cujus caro (ut tradit Xenocrates) cæteris durior esse solet. {422}
Purpura pentadactylus prona.
De Turbinibus seu strombis. Cap. x.
82. Turbines tortili clavicula in acumen fastigiati, pyramidalis metæ formam habent, ut longiuscula testa, torosa tamen ea contegantur. Cancellus (inquit Aristoteles) qui turbinem subit, oblongior est. Cæterum τὰ ἐν τοῖς στρόμϐοις Theodorus turbinata interpretatur. Sed quum Cancellus subeat turbinem, oportet eum quidem esse parvum. Tamen ad insignem etiam magnitudinem accedit, ut non sit minor grandi buccino. In oblongarum cochlearum generibus adscribi debent turbines, quibus antiqui ad tubas utebantur. Horum duæ potissimum observantur differentiæ, majorum, qui magnæ plerunque sunt molis: et minorum, qui non ita vasti sunt. Omnes operculum jam ab ortu naturæ ferunt carni appositum, in quod sese concludunt, ne facile offendantur ab iis quæ extrinsecus accidunt. Strombi (inquit Oribasius) duri sunt, concoctuque difficiles: et quo majores, eo duriores evadunt. Cum sinapi eduntur, et ex aceto. Prosunt Cardiacis: horum quoque carnes tritæ, et in mulsi tribus heminis, pari modo aquæ, aut (si febris adest) ex aqua mulsa datæ, proficiunt.
Strabelus.
83. Non eadem concha est στράϐελος cum Strombo. Est enim Strabeli concha Purpuræ et Buccino similis, sonis tamen musicis edendis accommoda: unde Tritones, Neptuni currum præcedentes, antiquissimæ picturæ effingunt strabelis musicam facere. Speusippus quoque similes esse dicit στραϐήλοις καὶ πορφύρας καὶ κήρυκας. {424}
Buccinum aut Murex.
84. Murex a Ceryce nomine Græco κήρυξ prodiisse mihi videtur, κ litera mutata in m, η vero in u, et υ in e. Buccinum alii vocant, vel quod buccis admotum sonos musicos edat, vel quod buccas inflare tibicines cogat. Ejus enim concha antiquis tibicinibus fuit idonea: de qua Ouidium sic cecinisse puto:
— cava buccina sumitur illiTortilis, in latum quæ turbine surgit ab imo.
85. Est enim ejus concha etiam turbinata, et in anfractum intorta, sed quam purpura minor: unde et a quibusdam filius Purpuræ dicitur: nullisque aculeis exertis clavata apparet, quemadmodum Purpuræ concha, sed scabra est: habetque (inter notas a Plinio descriptas) rotunditatem oris in margine incisam. Uterque autem piscis, purpureum colorem fundit, estque Massiliæ, Genuæ ac Venetiis in cibis expetitus: sed Buccini caro Purpuræ carne durior est. Ambo quoque favare Aristoteli dicuntur, quod sane hoc pacto faciunt: Oua sub lapide prona parte oblonga, albaque deinceps pendentia disponunt, quæ ita disposita favi nomen habent, ab apum similitudine. Supini autem sub lapide stabulantur cum favificant: quo vero tempore favos extruunt, si incoquantur et abscindantur, ova intro continere comperientur, quæ salinario lentore lapidibus et cautibus ferruminant, ut inde decidere non possint, quod tam magno artificio construunt, ut nihil coaceruatum esse videatur. Hæc autem favificatio verna esse solet. Cæterum Buccini concha ut plurimum minimi ovi magnitudinem non excedit. Strias in tergore quinas habet, ut Nerita, plærisque in gyrum tuberculis obtusis brevibusque obseptas, multo quam in Purpura frequentioribus. Sed ubi in claviculam desinunt, unicus tantum eam comitatur. Interna parte incisam oris rotunditatem habet, turbinum mo {425} do, et canalem ad latus, per quem linguam exerit, Purpurarum more: eodemque operculo contegitur, quo etiam turbinata omnia, ne in testas contracta ab externis offendantur. Color Buccini testæ intus lacteus, foris est fuluus: tantaque magnitudine nonnunquam crescit, ut ad Crateiam Purpuræ et Buccini Decacotyli, id est, decem cotylarum, capaces reperiantur. Cæterum Lunæ incremento pleniores sunt: æstate vero gracilescunt. Athenæus, Galenus, Dioscorides, Oribasius plura de Buccinis medicamenta conscripserunt: a quibus singula peti possunt. {426}
Nerite cochlea.
86. Nerite quoque turbinati generis conchula, testam in anfractum intortam habet: qua penitus inclusa, nulla ex parte præterquam capite conspicua est. VirlisLutetiæ, Armoricis Bigornet et Bigorneau vocari solet: apud quos tanta est hujus pisciculi frequentia, ut summo proventu indigenæ, dum æstus abscessit, magnos aceruos e saxis legant ac bulliant, carnemque e testis (quo levius ferantur) eximant, et accolis mediterraneorum tractuum divendant. Pulmenta autem quæ ex his conficiuntur, minio tincta esse dixeris: quod a rubro ipsarum papavere provenit. Prisci enim Naticem sive Neriten testam habere aiunt lævem, amplam, rotundam, buccino similem: papavere tamen non (ut Buccinum) nigro præditam, sed rubro. Est autem id papaver, excrementitium quiddam, membrana obuolutum, omnibus testaceis generibus præcipue esculentum. Natices sua saxa relinquunt mari tranquillo, ac sordibus vacuo, ut pascantur. Quoties autem flatibus procellosum est mare, tum quidem saxis adhærescunt more Lepadum, Aporrhaidum ac cæterorum generis ejusdem. Aristoteles audire eas et olfacere scribit: subterfugiunt {428} enim piscatores, si vocem ediderint. In Mediterraneo mari, in quo æstus non ita reciprocantur, piscatores conchulas legentes in lintre esse oportet, quos si Nerites, quæ tunc saxo extra aquam hærent, senserint, tunc sese a saxo soluentes, in mare præcipites ruere conspexi: atque hoc quidem esse puto, quod Aristoteles ait piscatores Neritas legentes tacere, ne ipsos fugiant. Athenæus Anirtes et Anarites vocat. Testam habent lævem, rotundam, exiguam, ut neque in Oceano, neque in Mediterraneo pollicis crassitudinem excedant. Hujus autem carnes vulgus Græcum crudas edit, quibus appetentiam maxime excitari ait, et potissimum si cum cæpis etiam crudis comedantur.
Cochleæ marinæ.
87. Turbinatum exanguium genus, cochleæ nomen Latinis habuit: quod tametsi specie distinguatur, tamen omnes in anfractum intorquentur. Quod autem Plinius de cochleis altilibus tradit: id, ni fallor, de marinis est intelligendum. Nam neque Illyricæ, neque Aphricanæ, aut Solitanæ, terrestres esse censentur ac fluviatiles. Omne enim fluviatilium cochlearum genus (κοχλίας Græci vocant) virus olet. Præterea terrestribus vivaria non instituuntur. Quamobrem ne cochleæ nomen nobis imponat, id est, ne terrestrium nomenclaturam cum marinis confundamus, dicendum est, cochlearum varias esse species, quarum singulas persequi longioris esset operæ: unam enim quicunque intus norit, omnes noverit, sed hic duas tantum tibi proponam, ut ex harum varietate diversas reliquarum species agnoscas ac consyderes. {429}
Cochlea marina altera.
Umbilicus marinus.
88. Κόχλοu nomine Umbilicum marinum vel fabam marinam vulgarem intellexit Aristoteles, atque adeo marinam cochleam: quemadmodum et terrestres cochleas κοχλίας vocavit: nostris lima {430} ces dicuntur. Est autem Umbilicus marinus a medicis vulgaribus dictus Nerite multo major: cujus tamen moles vastior non evadit quam commune Buccinum. Quumque turbinatum genus omne, præ tenui crusta, carnem patulam ambiente, operculi loco sese tueatur: hic unus lapidi rubro persimili tegumento occluditur. Rotunda est ejus forma, umbilicum plane referens, unde ei nomen. Aurifices lapidem esse putant, cujus ego duas species animaduerti. Alteram cinerei coloris, sursum tumentem, deorsum planam: alteram vero rotundam, atque (ut dictum est) rubram. Hujus testa sola inter nostri Oceani turbinata politiem admittit. Rotundiori hiat ore, quam ullum aliud genus. Nam cum alii turbines, opercula sua habeant vel longiora vel latiora, pro sui oris ratione, hic semper rotundum operimentum habet. Edulis est, vulgoque Buccinarum, Purpurarum, et Neritum modo divenditur. Rugoso tegmine scabroque constat: cujus clavicula earum herbarum more, quæ sese arboribus alligant, a dextra ad sinistram inuertitur. Papaver (μήκωνα Aristoteles vocat) ut Purpura et Buccinum in κόχλοις {431} est conspicuum, quod in clavicula testæ continetur. Cæterum cochleam marinam Dioscorides scribit stomacho idoneam esse, et facile aluo excerni: quumque ex marinarum cochlearum testis, uti et reliquorum turbinum optima calx fiat, nihil vetat quominus eas excalfaciendi et urendi facultatem obtinere, lepras purgare, utiligines, et oculorum cicatrices emendare asseveremus.
Concha læviagatoria vel lævigata.
89. Conchæ genus lævigatissimæ in Rubro mari capitur: cujus cochleæ ad nos usque deferuntur: quarum apud Græcos et Turcas quoque chartis expoliendis usus est. Chartarum scabritia (inquit Plinius lib. 13.) lævigatur dente conchave, sed caducæ literæ fiunt: minus sorbet polita charta, magis splendet. Vulgus nostrum talem usum inexpertum, iis tantum ad suspendendas claves, vel conficienda cochlearia utitur. Porro lævigatoria concha ovalem habet formam, ejusque est politissima testa atque æquabilis, nullis punctis distincta ac stellata, ore oblongo, parte prona patulo, in ambitu denticulato, in cujus lateribus breves canales videas, per quos linguam exerit. Harum autem concharum tres aut quatuor differentias comperi: aliæ enim ingenti dorso tument, aliæ vero oblongiore, ac veluti tereti forma protenduntur. Aliæ rursus pusillæ, aliæ magis capaces, minusque stellatæ aut maculatæ reperiuntur: quibus rubri maris incolæ magno labore in aceruos collectis, ingentem quæstum iis qui Memphim adeunt, facere solent. His enim Ægyptii sua lintea glutino imbuta lævigare atque expolire consueverunt. {432}
De Zoophytis, hoc est, ancipitis naturæ exanguibus, ab animalibus et plantis differentibus. Cap. xi.
90. Zoophyta, quasi plantanimalia dicas, parum quidem a plantis Aristoteles differre tradit. Nam adeo ancipitis sunt naturæ, ut neque perfectum in iis animal contineri asseverare possis, neque tamen plantam esse judices. Hoc etenim cum plantis aut fungis conueniunt, quod non nisi adhærendo vivunt. Verum quod aliqua carne prædita, ac sensum aliquem habere videri, possint, hoc etiam cum animalibus habent commune. Plinius neque ad animalis, neque ad plantæ genus ea referre voluit, sed ad tertiam quandam ex utroque naturam. In his quædam absolute vivunt, absque ullo manifesto sensu, perinde atque plantæ, ut Holoturia, aures, et multa ejusmodi. Alia vero non nisi adhærendo, ut Tethya, et quos Armorici Pollicipedes vocant.
Vertibula, sive Tethya.
91. Tethya sive Vertibula Venetorum vulgus Sponghas, hoc est spongias nominat. Ea a rusticis in foro piscario vulgo divendi solent, magnitudine ovi gallinacei: quæ si manu paulo violentius comprimas, syringæ modo aquam longissime ex foramine parum ad latus sito eiaculantur: in Oceano ad litus Gallicum frequentia: alibi autem nusquam (quod sciam) edulia: quæ tu persæpe ostrearum testis adhærere Lutetiæ videas. Vulgus Græcum Spherdoclos nominat. Forti callo saxis affiguntur, atque inter testam et corium duritiem habent, præduri bubuli tergoris persimilem. Hinc propria appellatione calli a tergoris callosa duritie nominantur. Læui membrana intus ac foris contegun {433} tur, quæ posteaquam diu extra aquam constitit, tum rugas contrahit. Proinde cortice Vertibulorum dissecto, caro in conspectum venit, cujus color aut rubet, aut flavus est: adhæretque utrique lateri membranæ corium circundanti: et qua parte adhæret, ad meatus duos (quorum alter crassior, alter tenuior est) arctius coarctatur. Nam exterius duo seposita inter se foramina exigua admodum videas, quorum alterum ceu quoddam os est ad latus collocatum: alterum vero infra positum, veluti excrementi esset ostium: horum altero humorem cibo accommodatum attrahit: alterum quantum humoris attraxerit, reddit: nec modus utrique est idem, sed illud crassius, hoc tenuius est, cavumque intus, utrinque exiguo quodam interueniente continuo, humorque in minore aliquantisper consistere solitus est: pars autem alia quæ vel instrumentalis, vel sensoria dici possit, nulla omnino in hoc exangui percipitur. Tethyæ vel Tetheæ (inquit Plinius lib. 32. Cap. 9.) fungorum verius generis quam piscium, torminibus et inflationibus occurrunt. Paulo post, Cachecticis, quorum corpus {434} macie conficitur, Tetheæ utiles sunt cum ruta ac melle. Plurimum etiam præbere alimenti renibus et stomacho, tenasmumque patientibus, atque ischiadicis prodesse, et lateris dolores lenire produntur.
Ὀλοθούρια καὶ τήθυα Græcis, Vertibula, Calli, Tubera Latinis, Spherdoclos vulgo Græcorum, Sphungæ Venetis. Vertibula aperta. Vertibula integra.
Pollicipedes.
92. Pollicipedes vulgo Poulsepieds, quod pollicum in pedibus similitudinem habeant, racematim Oceani cautibus adhærent: nomen antiquum nullum habent. Plures ab uno exortu coagmentantur, veluti si quispiam fingat aliquot ocreas simul alligatas de quodam loco editiore pendere, quarum soleæ deorsum sitæ sint. Minoris digiti crassitudinem habent: quinque digitos longi sunt, ac magno aceruo simul coagmentati, ab eodem exortu, saxo firmiter adhærentes: teretes, nigro corio vestiti: quorum extrema seu capita eodem modo prominere videntur, quo pes tibiæ alligatus est: in qua quidem extremitate rima inter duo duriora veluti testacea ora apparet, cui branchiæ subsunt. Armorici litorales magnam horum copiam in pagos et urbes vicinas conuehunt, quos vili pretio divendunt. Sunt autem optimi saporis, ac mirum in modum fastidia stomachi sublevant, ut etiam mulierum malaciis accommodentur. Elixi ex aqua salsa, pulpam habent duriusculam, quam auferunt sinistra tenentes radicem, ad quam alligantur, dextra vero caput arripientes: quod posteaquam contorserint, pulpam a theca extrahunt, ut ambiens corpus relinquatur vacuum calami modo. Pulpa autem quæ inde egressa est, lumbrici modo oblonga, rubra, teres, aceto piperato maceratur ac manditur.
Holoturia.
93. Quæ Holoturia vocant (inquit Aristoteles 4. de partibus animalium) et pulmones, atque etiam plura hujusmodi alia in mari, parum sua natura a plantis differunt. Vivunt enim absolute sine ullo {435} sensu, perinde ac plantæ. Nam et in terrestribus plantis sunt nonnulla ejusmodi, quæ et vivunt et gignuntur, aut in aliis sui generis, aut absoluta: quale etiam est, quod quidam recentiores in Parnasso monte epipetron vocant: hoc enim diu vivere potest suspensum. Cujus sententiam comprobare videtur Plinius, dum Holoturium diversum quiddam a Tethya facere videtur. Tethya enim adhærendo vivit contra quam Holoturium sua ipsa obsolutione.
Spongiæ.
94. Spongiæ recentes a siccis longe diversæ, scopulis aquæ marinæ ad duos vel tres cubitos, nonnunquam quatuor tantum digitos immersis, ut fungi arboribus adhærent, sordido quodam succo, aut mucosa potius sanie refertæ, usqueadeo fœtida, ut vel eminus nauseam excitet. Continetur autem iis cavernis, quas inanes in siccis ac lotis spongiis cernimus. Putris pulmonis modo nigræ conspiciuntur, verum quæ in sublimi aquæ nascuntur, multo magis opaca nigredine suffusæ sunt. Vivere quidem spongias adhærendo Aristoteles censet: absolute vero minime: sensumque aliquem habere vel eo argumento (inquit) creduntur, quod difficillime abstrahantur, nisi clanculum agatur: atque ad avulsoris accessum ita contrahantur, ut eas evellere difficile sit. Quod idem etiam faciunt, quoties flatus tempestatesque urgent. Puto autem illis succum sordidum, quem supra diximus, carnis loco a natura attributum fuisse: atque meatibus latioribus, tanquam intestinis aut interaneis uti. Cæterum pars ea, qua Spongiæ cautibus adhærent, est tanquam folii petiolus, a quo veluti collum quoddam gracile incipit: quod deinde in latitudinem diffusum, capitis globum facit. Recentibus nihil est fistulosum, hæsitantque tanquam radicibus. Superne omnes propemodum meatus concreti latent: inferne vero quaterni aut quini patent, per quos eas sugere existimamus. De spongiis recentibus hæc Oppianus, interprete Lippio, {436}
Infixas scopulis spongas prospectat acutis:Inter se junctæ nascuntur caute virenti.
95. Paulo post,
Irrumpens spongas vibrata falce reciditUt messor, rumpitque moras, et fune sodalesAdmonet, ut fundo subito retrahatur ab imo.
96. Alibi,
Aspongis cæsis, tetrum quæ spirat odorem,Distillat sanies, hominis quæ naribus hæret,Et sæpe extinguit, ac tabo conficit atro.
97. Spongias autem in recentes ac veteres tantum distingunt, hoc est, in sordidas et mundas: estque in eis mundandis difficultas maxima. Dioscorides in raras, spissas et Achilleas discernit: quarum omnium vires exponit. Nos etiam marem et fœminam a magnitudine et cavernularum raritate dividere solemus.
De dejectamentis marinis. Cap. xii.
98. Marinorum purgamentorum, quæ dejectamenta vocantur, nonnulla absolute vagantur, ut Genitale marinum, Eruca, Lepus marinus, Pulmo marinus, Pediculus marinus, Phryganion, Hippocampus. Alia sedem non mutant, ut Lumbricus marinus, Auris marina, Hepar marinum: de quibus nunc est singulatim disserendum.
Eruca marina.
99. Quo modo terrestres Erucæ, stirpes depascuntur, sic marinæ vescuntur algis. Marinæ autem colore et figura terrestres emularentur, nisi pedibus carerent. Horum loco villos habent, in ordinem {437} ad tergus utrinque dispositos, alumine fissili tenuiores, floccis septuaginta quatuor tam in pronæ quam in supina parte constantes, penicillis tubo infarctis similes: quibus pro pinnis ac pedibus utuntur. Horum enim inferiores gressum, superiores natatum subministrant. Non natant autem more piscium pinnis præditorum, sed suis villis aquam impellunt, ac perpetuo in imo considunt: moveri enim non possunt, nisi inferioribus villis aliquid pertingant. Coloribus tam numerosis variegatæ sunt, ut nulla ars pictoria hanc venustatem imitari possit. Sex digitis longiores, unico crassiores, raro conspicies. Maculas permultas, albas et rubras utrinque in lateribus habent, lineam rectam, lividam, in summo tergore, totidemque articulis loricantur, quot floccis constant. Supina pars neruo rubro distinguitur, quo seipsas contrahunt ac dilatant, quatuor villorum ordinibus circunstipatæ: totidemque in dorso lineas transversas luteas inter articulationes, quot villorum tubulos habent. Cæterum erucæ inerti et molli sunt corpore. Has testudines marinæ, quæ potissimum algas depascuntur, plurimum appetunt, ut iis dissectis integras erucas plerunque repererim.
Lepus marinus.
100. Leporis marini descriptio apud antiquos authores admodum varia est: Hunc enim Dioscorides Lolligini paruæ, alii vero caudatæ similem effecerunt. Plinius offam informem in nostro mari, colore tantum lepori similem scribit: In India, et magnitudine et pilo duriore tantum. Ælianus ex omni parte ad terreni leporis similitudinem præter pilos accedere tradit. Apulejus, Cum sit cætera exossis (inquit) duodecim tamen numero ossa ad similitudinem talorum suillorum in ventre connexa et catenata gerit. Aristoteles hujus descriptionem subticuit, quod forte dejectamentum inutile esse videret: imo neque Oppianus de hoc quicquam meminisse visus est. Ego vero ut quod de hoc pisce comperi libere affirmem: dicam leporem marinum animal parvum esse inter Lolligines, Lollios, aut Sepias: nonnuqua {438} etiam una cum Apuis capi solitum, odore tetro, nullam aliam habens formam, quam (ut scribit Plinius) offæ cujusdam informis: cujus inter Cycladas magna est copia, fuluum leporis terrestris colorem imitatur. Pulmonis marini more per mare divagatur, tametsi pinnis careat. Pellucidum habet corpus, ovi anserini crassitiem non excedens, quod pro libidine hunc atque illuc transfert. Gibba est illi forma parte externa qua etiam glaber est: conuexam internam partem ostendit: qua eadem parte nervi permulti recti atque obliqui apparent: quibus eo modo fere striatus est, ut conuexa fungi pars, iisdemque adstrictum corpus diffundit, diffusum vero contrahit: sese enim constringendo aquam percutit, ut in ipsa natatione fungi figuram referat. Septem habet appendices, innumeris promuscidibus stipatas, ex indico in cyaneum vergentes, quibus sugendo alimentum corpori suggerit: appendicum autem substantia fungosa est. Cæterum ex aqua emergens, suam figuram amittit, et in seipsum concidit, ut Pulmo marinus. quapropter, in vase aquam habente hunc contemplari oportet. Natat tranquillo mari: facileque digitis cedit si comprimatur. Tota nanque corporis ejus substantia mucosa est, ac veluti cartilaginosa. Os ad cirrhorum radices in concava parte situm habet, linguam demorsus vellicat ut Ari radix, paulo tamen remissius. Quinetiam in tenuia frusta discissus, et in mare coniectus, vivit tamen ac movetur. Marinam præterea squillam, si quando suis cirrhis contigerit, eam non secus atque Urtica marina retinet. Vivit absolutus, et libere vagatur in mari, nullisque flatibus aut procellis cuinci, aut ad litus eiici potest.
Pulmo marinus.
101. Pulmonem marinum Itali voce obscœna Potam marinam, ut et Græcum vulgus, Mogni vocant, quod partibus verendis admotus, pruritum ac Venerem, imo etiam ampullas excitet. Mediterraneo atque Adriatico copiosissimus, mollis quidem et albus, corpore cartilagineo ac crystalli in morem {439} pellucido, quod in mucorem facile resoluitur. Hujus autem ea est natura, ut mari commoto ac spumantibus procellis irritato, deorsum ad imum feratur: pacato vero ac bene tranquillo passim solutus divagetur. Gibbam habet in dimidiatæ sphæræ figuram, glabram, pollicis cressitudine: cujus pars interna nervis rectis a medio incipientibus, quasi striis fului coloris in gyrum radiatur, quibus se diffundit ac constringit, qua coporis commotione aquam concutit, et nunc in pronum, nunc in supinum effertur. Pinnarum vice fibris tenuibus atque ægre conspicuis in orbem communitur, ut Lepus marinus. Cruciformes quoque cirrhos, striatos, crassos, in modum stellæ radiatos, numero quaternos, parte interna natationi accommodatos habet, quos ut exacte conspicias, erit in lebetem aquæ syncerioris coniiciendus: qui si supinus devoluatur, multas fissuras in radice cirrhorum ostendet. Os quoque habet parte prona situm, quo ea quæ venatur absorbet, in quem usum quatuor cirrhi ad ejus latera subjacent, coloris sinopidis, quasi ejus branchiæ essent, vel intestina. Hinc fit ut intuentibus pulmonem in mari pabulandi gratia divagantem, grandem videant quasi pituitæ globum, qui unicum tantum colorem referret, nisi rubris illis quatuor circulis sugillaretur, et ea cruce qua interna pars striata est, distingueretur. Eum si in frusta discissum in mare reieceris, vivere nihilominus ac moveri comperies: extra mare autem exanimis apparet. Cæterum marinus pulmo dentibus attritus nihil præter aquam resipit: os tamen levi calore incendit. Naribus quoque admotus marinum virus olet: Sargi, Melanuri, Scari, Spari, Auratæ, et id genus piscium esca. Emortuus in alto mari, fluctibus expuitur in litus, transparentis glaciei similis. Aristoteles scripsit Pulmonem fere naturam habere fruticis: sponte enim provenit, vivitque absque ullo sensu, non tamen adhærendo, sed absolutus. Dioscorides podagricis pernionibusque auxiliari recens tritum atque illitum tradit: decoctum in aqua calculosis prodesse: ejus quoque cinerem adalligatum egregie mulierum profluvia purgare, Halipneumon apud Plinium lib. 32. testatur. {440}
Hepar marinum.
102. Non solum per mare discurrit ac divagatur Hepar, verumetiam algarum profundo implicitum persæpe reperitur: unde Propontidis piscatores, quoties sagenas in mare demiserunt, Hepar solent ad litus cum algis attrahere: quumque vile prorsus dejectamentum sit, hepati cocto persimile, fœtidum, fragile, rubrum, porosum, ob id tanquam inutile respuunt. Vomitiones enim commestum excitat, aut saltem nauseas. Est et aliud locinoris atque Hepatis genus ab hoc longe diversum, sanguine præditum, de quo in saxatilibus superiore libro disseruimus.
Remora.
103. Remora, quæ et Echeneis, pilcis minime edulis est, totus exossis ac mollis. Hunc vulgus Græcum partum Delphini vocat. Limacis rubri testa carentis effigiem refert: lubricus est: serpit circa saxa in mari, sed lente, et iter prætendit cornibus. Ad spithamæ longitudinem, et ad manubrii ligonis crassitiem plerunque excrescit. Coloris est herbacei, inferiorem partem planam habet, dorsum repandum, in gibbum conuexum, lentoremque aut mucaginem, ut limax, serpendo relinquit. Ac quod ad ejus interanea pertinet, in eo reperies hepar, stomachum, intestina, lienem, fel, et reliqua terrestris animalis potius, quam aquatici effigiem ac naturam referre. In Corcyra frequentissime everriculis extrahitur. Oppianus Remoram anguillæ formam assequi putavit, esseque pisciculum sesquipedalem, quinque digitorum crassitudinis. Sed qui eum videre (inquit Plinius) limaci magno similem esse dicunt. Saxis assuetus est, pelagiusque, raro litora petens, colore fuliginoso, rostro acuto, atque in hami morem incuruo. Hoc pisce carinis adhærente, naves tardius ire creduntur, unde illi remoræ nomem. Hic enim prætorianam Antonii, ac postea Caii Caligulæ navim Actiaco marte retinuisse fertur: mi {441} rumque est quosdam ex Græcis affirmasse lubricos ac procidentes partus contineri ad maturitatem alligata Remora: alios vero scribere Remoram sale adservatam, adalligatamque, partus soluere: quamobrem alio nomine odmolyontem appellari.
Genitale marinum.
104. Genitale marinum vulgus Italicum Cazo marino, Græcum Psoli nuncupat Exangue maris purgamentum est: solutum vagatur, sed ejus ea est natura, ut a piscibus aliis minime tentetur, neque a quoquam in cibo expetatur. Litorale est, neque alibi reperitur quam ubi Patellæ, Ricini et Vertibula degunt. Genitale ex hoc dicitur, quod teres sit, pedem longum, et mediocris brachii crassitudinis: distendit se ac contrahit hirundinis in morem, unde et ei nomen inditum est: quinetiam rufi coloris est. Iners, nec nisi serpendo incedit, aspectu toroso, Nympheæ radicis similitudine: Semper ad ima sidit: nunquam natat: contrectatumque in seipsum contrahitur, ac cornu duritiem habet, vixque acuta cuspide pertundi potest: alioqui permolle, dum sua sponte movetur: Suas promuscides quando vult exerit, atque ita constringit, ut ex pedali longitudine vix sex digitos longum appareat. Acetabulis quæ in promuscidibus habet, lapidibus hæret: in quibus plusquam quatuor millia nonnunquam annumeres. Ex anteriore autem capitis parte rursus crinitas emittit veluti arbusculas acetabulis plenas, quibus quicquid palpat, ad os adducit. Quod tam amplum aperit, ut vel integram conchulam admittat: vescitur enim omni conchyliorum genere. Ejus recrementa viicida sunt ac lenta, albissima, copiosa: quæ ita tandem indurantur, ut cum fidibus de duritia et neruea firmitate certare possint. Os in gyrum ossiculis dentatum habet, præterea nullis ossibus alibi præditum. Ab ore gula in stomachum defertur, quo modo in Erinaceo marino dictum est: reliqua ut intestina circumponuntur in gyrum, quæ vix observari possunt. Alia sunt purgamenta marina quæ genitale viri imitantur tum specie, tum magnitudine, sed pinnis subnexis binis loco testium. Est piscis nomen, quod et nos genitale nuncupamus marinum, a nonnullis Halesurion dictum. Quamquam Halesurion sunt qui pro {442} Callionymo pisce capiant. Αἰδοῖον quoque θαλάσσιον κολυϐδαίναν vocavit Epicharmus, ut Nicander tradit. Lumbricum marinum et terrestrem refert. Nam lumbricus sic se contrahit, ut ex sesquipedali longitudine orbicularis fere fiat.
Asilus, sive Œstrum.
105. Asilus marinus Oppiano Œstrum, terrestri Millepeda longe maximus, utrinque octonos pedes habet, in ambobus lateribus sedecim. Octonis quoque in tergore tabellis loricatur: quæ totidem utrinque pedibus respondent. Priorum autem pedum ungues ad caput, posteriorum autem versus caudam reflectuntur: ex quo eum et antrorsum et retrorsum ingredi posse credibile est. Unguibus pisces quos apprehendit, stricte continet, subitque eorum squamas, nec inde unquam abscedit, donec eos eroserit. Erythrinos, Dentales ac Sargos edit, ut in Corcyra Mullum a duobus Asilis utrinque pene desquamatum aliquando viderim, tametsi Mulli plerunque Œstros absumant. Oculos habet parvos, nigros, aliquantulum eminentes: atque in orbem, ut terrestris millepeda se contrahit. Prægnans plerunque reperitur. Versatur in limosis portubus, et spurcitia refertis. Est etiam Asilus terrestris, cui lingua sive promuscis aculei vice fungitur, qua sanguinem exugit, et tergora quadrupedum penetrat, non minus ac tabanus, armentis valde obnoxius: de quo Virgilius,
— cui nomen AsiloRomanum est, œstrum Graii vertere vocantes:Asper, acerba sonans, quo tota exterrita sylvisDiffugiunt armenta: furit mugitibus ætherConcussus.
106. Aristoteles octavo de historia animalium: Thunni (inquit) et Gladii agitantur œstro, canis exortu. Habent enim utrique per id tempus sub pinna ceu vermiculum quem Asilum vocant. Idem author {443} videtur œstrum seu Asilum diversum a pediculo et pulice constituere, quum eis etiam nomina propria φθεῖρα θαλάσσιον, id est, pediculum marinum, et ψύλλαν θαλάττιον, id est pulicem marinum, imponat. Vocant et in mari pediculos (inquit Plinius) eosque tritos instillari ex aceto auribus jubent. Pisces vel manu caperentur, dum dormiunt (inquit Aristoteles) nisi pediculis et pulicibus solicitarentur. Gignuntur in profundo maris tanta fœcunditate, ut escam de pisce emollitam, si diu in imo manserit, totam corrodant atque absumant. Et quidem sæpenumero piscator escam demissam, glomeratis undique his bestiolis, perinde ut pilam attollit.
Phryganium.
107. Phryganium fluviatile æque ac marinum dejectamentum, Galli Charree appellant, quod cinerum recrementis sit persimile. Pisciculus est aut potius vermiculus, quo piscatores utuntur pro esca: sic appellatus, quod Phrygana, id est fremia, cremia, sive festucas suæ thecæ aut tegumenti lateribus, filo tanquam aranæ ab ejus ore dependente (novit enim nere ut aranea) agglutinans atque alligans, circumponat: ex quibus augescens, casam ampliorem sibi construit, in quo pinnoterem imitaretur: nisi pinnoteres sibiipsi domum facere nesciret. Senos utrinque pedes habet, quibus in aquæ etiam rapidissimæ rivulis incedit: Nare enim nescit, estque animal tenue, oblongum, paruæ erucæ simile, quem avidissime appetunt Truttæ: est enim profluentibus aquis ac torrentibus frequens. Eo etiam pisciculi si sua theca seu involucro nudetur, affatim capiuntur. Chrysippus Philosophus (inquit Plinius) tradit {444} Phryganion alligatum remedio esse quartanis. Quod autem esset id animal, nec ipse descripsit, nec nos inuenimus qui novisset.
Lumbricus marinus.
108. Lumbricus marinus, terrestri major, stabulatur in littore intra arenam, atque in eo potissimum tractu, quem æstus alti maris contegit: unde interdum discedens siccum relinquit. Piscatoribus ad escam plurimum confert, quem dum consectantur a recrementis, quæ more terrestris super arena relinquit, agnoscunt, quæ quo loco perceperint, eo pala ferrea impacta lumbricos e profundo extrahere solent, quos canistris in usum diligenter adservant. His natura ad excavandam humum mucorem in anteriore parte dedit, quem humi applicant: ex quo cum impetu spongiosum quidpiam egerit, quod euomuisse videtur: paulatimque in arenam subingressus, iterum in corpus regerit, quoad se totum arena contexerit, quod idem terrestri lumbrico accidere solet. Utrisque transversi branchi per ambitum insunt, quibus totam corporis molem contrahunt atque extendunt, ut ex pedali longitudine brevissimi, et fere orbiculares evadant. Verum marinus lumbricus teres est, pedem longus, digitum crassus, viscosus admodum, croceum colorem fundens, quo naves inficiuntur, qui etiam triduum perdurat. Villos in articulationibus pro pinnis habet: arena et limo vescitur.
Hippocampus.
109. Hippocampus nomen ab equo et eruca contraxit. Equinum enim caput et collum gerit, corpus autem erucæ. Plinius hippum, ut Oppianus, vocavit: Athenæus hippidum, Piscatores Veneti Faloppa, Massilien {445} ses et Genuenses Caballum marinum. Digito crassior non evadit, estque fere cornea cute contectus: nemini, imo neque ipsis quidem piscibus, edulis: quibusdam locis nigrior, aliis autem candidior. Branchias ad latera habet, estque collo, ut equus, contorto. Pinnam in tergore elatiusculam, alteram in latere utrinque ad branchias exerit, aliam quoque modicam supra cervicem: tubulum oblongum, in quo ejus os situm est. Vivus in mari non est ita contractus, ut nobis jam siccus extra aquam apparet. Contrahit enim caudam in orbem cum moritur: quod etiam chamælus facit. Spiculis in gyrum obtusis vallatur ac communitur. Caudam habet quadrangularem. Ejus longitudo non excedit senos digitos. Jubam habet obtusis spiculis, ut equus crinibus, exornatam, atque aurium loco elata etiam spicula ostendit. Strias quoque in transversum actas, quæ ab obtusis ejus spiculis procedunt. Natura enim ad equum terrestrem alludens, caput, cervicem, collum, thoracem ita affabre in hoc pisce ementita est, ut hæc omnia sibi invicem respondeant. Hippocampi cinerem alopecias replere cum pice liquida aut axungia seu amaracino unguento illitum, tostosque et assumptos lateris dolores sedare, et urinæ continentiam cohibere authores tradunt. Hippocampi quoque in rosaceo enecati, frigidisque febribus illiti, aut etiam adalligati, multum prodesse censentur. {446}
Hippocampus et hippus Græcis ac Latinis, Caval marin Gallis, Falopa Venetis.
Typhle marina.
110. Typhle vel Typhline antiquis, Plinio Spondyle, vulgo Græco Nerophidia, id est aquæ serpens (ab Aristotelis marino serpente longe diversus) Massiliensibus Gagnola ob id, quod quoties piscationi indulgent, ubi hunc alios præcedere viderint, lucrum se fecisse portendant. Medicamentis tantum utilis est, a voracissimis quibuscumque piscibus minime inuadi solitus. Cæterum Litoralis, nus {447} quam hamo decipi solitus: ore enim est adeo exiguo, ut vix acu trajici possit. Rostrum illi est veluti rotundum, leviter compressum et cartilagineum, in cujus extrema parte maxilla inferior pyxidatim tanquam operculum superiori congruum inferitur, ita ut rostrum illud calami in modum sit concavum: unde Antonio Martinello Flandro viro alioqui doctissimo eum pissorbulum vocari posse visum est. Magna est hujus cum Tiphlope terrestri (sic enim a Nicandro vocatur, quem etiam Græcum vulgus Typhlinem nominat) similitudo. Utraque enim testa contegitur dura, cui natura utrinque in lateribus rimam fecit cutilarem, contra aliorum naturam, ut ejus aluus distendi possit in prægnantibus. Ambæ squamis carent. Marina perfectam magnitudinem assecuta est, ad pollicis crassitudinem accedit, et cubiti longitudinem. Pinnas congri modo in lateribus duas juxta branchias, et unam in tergore habet. Caudæ vero extremum ei pinnicillo simile est, qui in summo majoris antennæ marinæ ranæ conspicitur, paulo tamen minor. Branchias ut Murena contectas habet: oculos tam parvos, ut vix grani milii magnitudinem æquent. Maris et fœminæ discrimen suscipit. Ambobus corpora angulosa, oblonga, a capite ad umbilicum quadrangula: ab Umbilico vero per caudam in quinos desinunt angulos: altera in anteriori parte sexangula est: ac rursus ab umbilico ad caudam quadrangula. Unicam tantum in medio ventre rimam ferunt, cum tamen terrestris duas habeat, in lateribus unam utrinque, quæ tam mari quam fœminæ datæ sunt. Unicum quoque habent intestinum, album, recta exporrectum, multa pinguedine circunsessum, hepar pallidum, oblongum: sub cujus parte dextra fel continetur cæsium, grani hordei magnitudine. Cor vix milio maius esse cernitur. Spina tergoris articulationibus seu spondylis raris intersepta est. Vulvam habet bicornem, ut cæteri pisces, ovis plenam, grani sesami magnitudine, rotundis, rubris, translucidis, quæ ipso quidem vere excludit. {448}
Typhline vel Typhle marina, Cæcilia marina dici potest, Gagnola Massiliensibus.
Auris marina.
111. Multum inter piscem et herbam ambigit ab antiquis Auris marina dicta. Quæ ὤναι, id est auriculæ dicuntur (inquit Aristoteles) saxis adhærent: Nihil autem habere conspiciuntur ejus quod in animalibus vita præditis esse comperitur: ubique enim proveniunt auri humanæ persimiles. Tamen est auris marina cartilaginosa, subalbida, et, ut membrana, tenuis et crispa, qua plærosque pisces Scaros, Polypos et Salpas vesci compertum habeo: hanc tamen neque palato, neque stomacho gratam esse posse reor: tametsi frixam edendo esse tradant. Crudam siquis degustet, et dentibus atterat, quandam in ea tophi duritiem inesse percipiet. Circa Pharum insulam Alexandriæ vicinam multæ proveniunt, in Illyrico et Jonico sinu maximæ.