CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

De Turbinibus seu strombis. Cap. x.

1. Turbines tortili clavicula in acumen fastigiati, pyramidalis metæ formam habent, ut longiuscula testa, torosa tamen ea contegantur. Cancellus (inquit Aristoteles) qui turbinem subit, oblongior est. Cæterum τὰ ἐν τοῖς στρόμϐοις Theodorus turbinata interpretatur. Sed quum Cancellus subeat turbinem, oportet eum quidem esse parvum. Tamen ad insignem etiam magnitudinem accedit, ut non sit minor grandi buccino. In oblongarum cochlearum generibus adscribi debent turbines, quibus antiqui ad tubas utebantur. Horum duæ potissimum observantur differentiæ, majorum, qui magnæ plerunque sunt molis: et minorum, qui non ita vasti sunt. Omnes operculum jam ab ortu naturæ ferunt carni appositum, in quod sese concludunt, ne facile offendantur ab iis quæ extrinsecus accidunt. Strombi (inquit Oribasius) duri sunt, concoctuque difficiles: et quo majores, eo duriores evadunt. Cum sinapi eduntur, et ex aceto. Prosunt Cardiacis: horum quoque carnes tritæ, et in mulsi tribus heminis, pari modo aquæ, aut (si febris adest) ex aqua mulsa datæ, proficiunt.

Strabelus.

2. Non eadem concha est στράϐελος cum Strombo. Est enim Strabeli concha Purpuræ et Buccino similis, sonis tamen musicis edendis accommoda: unde Tritones, Neptuni currum præcedentes, antiquissimæ picturæ effingunt strabelis musicam facere. Speusippus quoque similes esse dicit στραϐήλοις καὶ πορφύρας καὶ κήρυκας. {424}

Buccinum aut Murex.

3. Murex a Ceryce nomine Græco κήρυξ prodiisse mihi videtur, κ litera mutata in m, η vero in u, et υ in e. Buccinum alii vocant, vel quod buccis admotum sonos musicos edat, vel quod buccas inflare tibicines cogat. Ejus enim concha antiquis tibicinibus fuit idonea: de qua Ovidium sic cecinisse puto:
— cava buccina sumitur illiTortilis, in latum quæ turbine surgit ab imo.
4. Est enim ejus concha etiam turbinata, et in anfractum intorta, sed quam purpura minor: unde et a quibusdam filius Purpuræ dicitur: nullisque aculeis exertis clavata apparet, quemadmodum Purpuræ concha, sed scabra est: habetque (inter notas a Plinio descriptas) rotunditatem oris in margine incisam. Uterque autem piscis, purpureum colorem fundit, estque Massiliæ, Genuæ ac Venetiis in cibis expetitus: sed Buccini caro Purpuræ carne durior est. Ambo quoque favare Aristoteli dicuntur, quod sane hoc pacto faciunt: Oua sub lapide prona parte oblonga, albaque deinceps pendentia disponunt, quæ ita disposita favi nomen habent, ab apum similitudine. Supini autem sub lapide stabulantur cum favificant: quo vero tempore favos extruunt, si incoquantur et abscindantur, ova intro continere comperientur, quæ salinario lentore lapidibus et cautibus ferruminant, ut inde decidere non possint, quod tam magno artificio construunt, ut nihil coaceruatum esse videatur. Hæc autem favificatio verna esse solet. Cæterum Buccini concha ut plurimum minimi ovi magnitudinem non excedit. Strias in tergore quinas habet, ut Nerita, plærisque in gyrum tuberculis obtusis brevibusque obseptas, multo quam in Purpura frequentioribus. Sed ubi in claviculam desinunt, unicus tantum eam comitatur. Interna parte incisam oris rotunditatem habet, turbinum mo {425} do, et canalem ad latus, per quem linguam exerit, Purpurarum more: eodemque operculo contegitur, quo etiam turbinata omnia, ne in testas contracta ab externis offendantur. Color Buccini testæ intus lacteus, foris est fulvus: tantaque magnitudine nonnunquam crescit, ut ad Crateiam Purpuræ et Buccini Decacotyli, id est, decem cotylarum, capaces reperiantur. Cæterum Lunæ incremento pleniores sunt: æstate vero gracilescunt. Athenæus, Galenus, Dioscorides, Oribasius plura de Buccinis medicamenta conscripserunt: a quibus singula peti possunt. {426}
Κήρυξ Græcis, Murex et Buccinum Latinis.

Altera Buccini species. {427}

Nerite cochlea.

5. Nerite quoque turbinati generis conchula, testam in anfractum intortam habet: qua penitus inclusa, nulla ex parte præterquam capite conspicua est. VirlisLutetiæ, Armoricis Bigornet et Bigorneau vocari solet: apud quos tanta est hujus pisciculi frequentia, ut summo proventu indigenæ, dum æstus abscessit, magnos aceruos e saxis legant ac bulliant, carnemque e testis (quo levius ferantur) eximant, et accolis mediterraneorum tractuum divendant. Pulmenta autem quæ ex his conficiuntur, minio tincta esse dixeris: quod a rubro ipsarum papavere provenit. Prisci enim Naticem sive Neriten testam habere aiunt lævem, amplam, rotundam, buccino similem: papavere tamen non (ut Buccinum) nigro præditam, sed rubro. Est autem id papaver, excrementitium quiddam, membrana obuolutum, omnibus testaceis generibus præcipue esculentum. Natices sua saxa relinquunt mari tranquillo, ac sordibus vacuo, ut pascantur. Quoties autem flatibus procellosum est mare, tum quidem saxis adhærescunt more Lepadum, Aporrhaidum ac cæterorum generis ejusdem. Aristoteles audire eas et olfacere scribit: subterfugiunt {428} enim piscatores, si vocem ediderint. In Mediterraneo mari, in quo æstus non ita reciprocantur, piscatores conchulas legentes in lintre esse oportet, quos si Nerites, quæ tunc saxo extra aquam hærent, senserint, tunc sese a saxo soluentes, in mare præcipites ruere conspexi: atque hoc quidem esse puto, quod Aristoteles ait piscatores Neritas legentes tacere, ne ipsos fugiant. Athenæus Anirtes et Anarites vocat. Testam habent lævem, rotundam, exiguam, ut neque in Oceano, neque in Mediterraneo pollicis crassitudinem excedant. Hujus autem carnes vulgus Græcum crudas edit, quibus appetentiam maxime excitari ait, et potissimum si cum cæpis etiam crudis comedantur.
Nerita vel Nerite Græcis et Latinis, Virlis Lutetiæ, Bigornet et Bigorneau Armoricis.

Cochleæ marinæ.

6. Turbinatum exanguium genus, cochleæ nomen Latinis habuit: quod tametsi specie distinguatur, tamen omnes in anfractum intorquentur. Quod autem Plinius de cochleis altilibus tradit: id, ni fallor, de marinis est intelligendum. Nam neque Illyricæ, neque Aphricanæ, aut Solitanæ, terrestres esse censentur ac fluviatiles. Omne enim fluviatilium cochlearum genus (κοχλίας Græci vocant) virus olet. Præterea terrestribus vivaria non instituuntur. Quamobrem ne cochleæ nomen nobis imponat, id est, ne terrestrium nomenclaturam cum marinis confundamus, dicendum est, cochlearum varias esse species, quarum singulas persequi longioris esset operæ: unam enim quicunque intus norit, omnes noverit, sed hic duas tantum tibi proponam, ut ex harum varietate diversas reliquarum species agnoscas ac consyderes. {429}

Cochlea marina altera.

Umbilicus marinus.

7. Κόχλοu nomine Umbilicum marinum vel fabam marinam vulgarem intellexit Aristoteles, atque adeo marinam cochleam: quemadmodum et terrestres cochleas κοχλίας vocavit: nostris lima {430} ces dicuntur. Est autem Umbilicus marinus a medicis vulgaribus dictus Nerite multo major: cujus tamen moles vastior non evadit quam commune Buccinum. Quumque turbinatum genus omne, præ tenui crusta, carnem patulam ambiente, operculi loco sese tueatur: hic unus lapidi rubro persimili tegumento occluditur. Rotunda est ejus forma, umbilicum plane referens, unde ei nomen. Aurifices lapidem esse putant, cujus ego duas species animaduerti. Alteram cinerei coloris, sursum tumentem, deorsum planam: alteram vero rotundam, atque (ut dictum est) rubram. Hujus testa sola inter nostri Oceani turbinata politiem admittit. Rotundiori hiat ore, quam ullum aliud genus. Nam cum alii turbines, opercula sua habeant vel longiora vel latiora, pro sui oris ratione, hic semper rotundum operimentum habet. Edulis est, vulgoque Buccinarum, Purpurarum, et Neritum modo divenditur. Rugoso tegmine scabroque constat: cujus clavicula earum herbarum more, quæ sese arboribus alligant, a dextra ad sinistram inuertitur. Papaver (μήκωνα Aristoteles vocat) ut Purpura et Buccinum in κόχλοις {431} est conspicuum, quod in clavicula testæ continetur. Cæterum cochleam marinam Dioscorides scribit stomacho idoneam esse, et facile aluo excerni: quumque ex marinarum cochlearum testis, uti et reliquorum turbinum optima calx fiat, nihil vetat quominus eas excalfaciendi et urendi facultatem obtinere, lepras purgare, utiligines, et oculorum cicatrices emendare asseveremus.
Κόχλος Grece, Umbilicus Latine.

Concha læviagatoria vel lævigata.

8. Conchæ genus lævigatissimæ in Rubro mari capitur: cujus cochleæ ad nos usque deferuntur: quarum apud Græcos et Turcas quoque chartis expoliendis usus est. Chartarum scabritia (inquit Plinius lib. 13.) lævigatur dente conchave, sed caducæ literæ fiunt: minus sorbet polita charta, magis splendet. Vulgus nostrum talem usum inexpertum, iis tantum ad suspendendas claves, vel conficienda cochlearia utitur. Porro lævigatoria concha ovalem habet formam, ejusque est politissima testa atque æquabilis, nullis punctis distincta ac stellata, ore oblongo, parte prona patulo, in ambitu denticulato, in cujus lateribus breves canales videas, per quos linguam exerit. Harum autem concharum tres aut quatuor differentias comperi: aliæ enim ingenti dorso tument, aliæ vero oblongiore, ac veluti tereti forma protenduntur. Aliæ rursus pusillæ, aliæ magis capaces, minusque stellatæ aut maculatæ reperiuntur: quibus rubri maris incolæ magno labore in aceruos collectis, ingentem quæstum iis qui Memphim adeunt, facere solent. His enim Ægyptii sua lintea glutino imbuta lævigare atque expolire consueverunt. {432}