CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

De piscibus spinosis oviparis planis. Cap. xi.

1. Planos pisces Græci Ψιττακοειδῆ, Latini Passerinos vocant, quorum natatio a recta figura diversa est, ut Coclitum modo plani per æquor incedant, nullos subtus oculos habentes. Multa sunt hujus generis apud nostros Gallos nomina, multoque plures species, quam apud antiquos, de quibus in sequentibus disseremus. Quod autem ad generalem horum piscium descriptionem pertinet, Limosa regio (inquit Columella) planum educat piscem, ut Soleam, Rhombum, ac Passerem, qui postre {138} mi hoc inter se differunt, quod Rhombo resupinato, dexter corporis situs, Passeri lævus appareat. Omnes boni succi atque optimi nutrimenti sunt Passeres, mollique carne præditi: quamobrem Galenus Philotimum admiratur, quod neque Soleam inter molli carne præditos, neque Scarum inter saxatiles annumeraret. Psettarum genus omne quaternis pinnis præditum est, squamatorum in morem, quarum duas in prona parte, ac totidem in supina ostendit: sed et hoc præter cæteros pisces habet, quod pinnulis in gyrum circumvallatur: huic quaternæ utrinque insunt branchiæ: Lingua caret, oculosque in supina corporis parte habet: ac (quicquid ab antiquis aut recentioribus circumferatur) hos certe pisces maris ac fœminæ discrimen vel hoc argumento suscipere facile crediderim, quod in quibusdam ova, in aliis lactes reperiantur. Ac quod ad internam eorum anatomen spectat: illud imprimis nobis compertum fuit, nullis eos ad pylorum apophysibus præditos, cor illis esse rubrum, atque ab una parte gibbum, cui caruncula quædam atra, quadrangula (puluini modo) subsidet: ad cujus partem superiorem, vesicula, pulmonis officio fungens, annectitur: hepar præ se ferunt latum, in ea parte situm, quæ ventriculum amplectitur: a cujus extrema fibra fellis folliculus dependet. Lienem his piscibus atrum conspeximus sub stomacho situm: ventriculum quoque non ita turbinatum, imo etiam latum, ac cum intestinis anfractuose circumductum, quæ meseraicis circumfulta, ac permultis orbibus implicata, ad anum deferuntur: Dentes in maxillis exertos non habent, sed eorum loco maxillas, rugosa quadam scabritie asperas ostendunt: Gulam in his videas cujusdam veluti ingluuiei persimilem, ventriculo adiacentem: et quanuis ore sint admodum parvo, mirum est tamen horum piscium majores, etiam conchas integras, et conchylii genus omne deuorare, unde præcipue vescuntur, ac sanum nobis victum exhibent. Pusillos autem, minoribus Telinis, Chamis, Mitulis, Cancris, et Caridibus victitare. De quibus nunc particulatim explicandum, atque a Rhombo incipiendum est. {139}

Rhombus.

2. Rhombum Latini, ac post eos Itali a turbinata corporis figura vocaverunt, quem Galli Turboum pro Turbinato dicere maluisse videntur, Un Turbot. Psittam nullo cum Passeribus discrimine apud Aristotelem Gaza conuertit: quemadmodum et Oppianus hoc versu,
Et Clariæ, Psettæ, Scepani, Eriglis, Asellus.
3. Galenus tamen Rhombum a Psitta seorsim nominavit: Est enim Psitta, ut postea docebimus, Galorum Plya. Maximus ex nostro Oceano Rhombus adfertur, tantæ interdum molis ac carnis (quam nultam ac delicatam habet) ut quadraginta librarum pondus excedat, lautioribus ob hoc mensis in Francia præter cæteros expetitus. Pelle est rugosa, cineritia, notis albicantibus distincta, acutis veluti clavibus osseis undecunque armata, ut in altera Raiæ specie dictum est, verum id non semper: Sed et linea quædam candida incurua, cutem a lateribus utrinque intercipit, quæ et cæteris omnibus commmunis est. Quod reliquum est, Rhombi (ut et Doradæ) caput multis spinosis ossibus refertum est, tantæ inter se differentiæ ac varietatis, ut omnia fere fabrilia instrumenta in eo reperiri posse vulgus existimet. Atque ut Rhombum a Passere facile distinguas, utrunque piscem sic in latus disponito, ut oculi cælum, mentum dorsum versus spectent: reperies in Rhombo partem supinam dextram esse, Passeris autem sinistram. Quinetiam in Rhombis, quidam, præter alios, mihi conspecti sunt, oculos in cervice quasi in tergore collocatos habuisse: quod ideo a me dictum est, ne tu in aliis decipiaris. Cætera ex sequenti figura facile concipies. {140}
Ῥώμϐος, Græcis: Rhombus, Latinis: Italis, un Rhombo: Gallis, Un Turbot. {141}

Rhombus alter Gallicus.

4. Gallis tantum peculiare nomen a Rhombo diversum habet, quæ Barbua aut Barbata nescio qua ratione dicitur. Nam etsi Venetiis, Romæ, et Massiliæ frequenter reperiri soleat, tamen et Rhombi nomen habere, et pro Rhombo apud eas nationes divendi solere persæpe conspexi. Unde hoc mihi plurimum admirandum esse visum est, quod tam insignem formæ varietatem, nulla etiam nominis diversitas consequeretur. Nunquam enim Barbua ad eam magnitudinem, quam Rhombus, accedit: estque leviore ac magis plano corpore, minusque carnoso, solido, ac delicato: capite etiam magis elato ac grandi. Cætera, etsi cum Rhombo conueniunt, tamen ita oculis omnium objecta sunt, ut ne mulierculam Parisinam fallere possint.

Passer.

5. Passerum permultas apud nostros species comperio, quarum enumerationem dum sigillatim ac breviter persequor, hoc imprimis animaduerto, maximam hujus piscis speciem (hoc est, quæ in majorem molem excrescit) Gallis Plyam, nescio qua ratione, quotidie vocari. Quæ a quadratulo sibi congeneri pisce (vulgo Carlet), nonnisi ipsa forma ac magnitudine differre videtur: Est enim Plya quadratulo tantum major: qui ad quadrangulum proxime accedit. Proinde uterque piscis flavis lituris in supina ac cinerea tergoris parte suggillatur, quæ alioqui subtus, ut in reliquis planis, albicat. {142}
Passer vulgaris, Une Plye. {143}

Passer fluviatilis vulgo flesus.

6. Fluuiatilis est piscis ad Passerem (demptis luteis maculis) accedens, qui Britannis ex Tamesi flumine adductus Phlonder, nostris Gallis Flesus, appellatur Un flez, paulo longiore quam passeris corpore, ac dum adolevit, crassiore. Aspera quadam linea secundum spinam in prona, ac candida, atque adeo supina, ac livida ejus parte insignis. Sed et in branchiarum spineo operimento, quiddam ipso contactu asperum percipies, punctis nigrioribus, ceu ab acu quodam impressis aspersum, in quo a reliquis suæ notæ piscibus facile discrepat. Est et illi quædam aspera linea, ad radices pinnarum posita, ejus latera utrinque ambiens.

Fleteletus.

7. Martius est piscis, atque adeo fluviatilis, et Passerini generis, qui Fleteletus dicitur, ab Anglico tractu ad nos circa quadragesimam, ac paulo post, deferri solitus: Fleso ut plurimum major, sed carnis æque candidæ, quam, festucis craticulæ admotis, nostrates exassare solent, ac butyro condire, quemadmodum et reliquos Flesos ac Limandas: cui pisci Britannicum vulgus Helbut nomen indidit. Hoc vocabulum quanquam apud plerosque nostri vulgi ichthyopolas transierit, mirum est tamen cui major ejus pars diminutivo vocabulo usa, Fleteletum appellaverit, cum et Fleso et Limanda sit multo major ac delicatior, immo vel ob hoc magis apud nos rarissimus. {145}

Limanda.

8. Flesorum ac Passerum species, ipsa corporis magnitudine, ad Quadratulum accedens ob tenuitatem corporis, (quam cum dolabra diffissis asseribus in laminas communem habet) vulgus Limandas vocat, etiam Limandæ nomen adeptum est. Aquatile hoc piscis genus, Italis ut et Flesus ignotum, Anglis admodum vulgare, apud quos Brut vocari solet. Sursum quidem fulvum, deorsum vero candidum, Fleso rotundius, Quadratulo longius, quodque aeri lucidiori expositum, pellucidum apparet. Dentes cæteris sui generis piscibus longiores, squamas conspicuas, valde tenues fert atque asperas, quæque difficillime a cute adimuntur. Quod cum solea quidem magis commune, cum cæteris passerinis minus habet familiare. Exiccatur in litore ob maximum proventum, et ad mediterraneos Germanos transfertur. Gallis autem nostris ex ipso litore Britannico ac Neustrico, recens adferri solet.

Solea.

9. Sfoliam a quadam majoris arborum folii forma Venetorum vulgus nominat, Latini ab ea quam cum calceorum soleis similitudine habet, Soleam vocaverunt, nonnulli falso Passerem: unde Philotimum reprehendit Galenus, quod Passeris aut Psittæ vocabulum ad Buglossum (sic enim Græci Soleam a linguæ bubulæ figura nominant) nulla speciei habita ratione, temere transferret: Est enim (inquit ille) Solea mollior, præstantior, ac cibi jucundioris. Buglossam quoque appellavit Oppianus,
Trachurumque greges, Buglossæque, et Platanuri.
10. Quod vocabulum imitatus Plautus, Lingulacam nominavit, unde etiam Romanorum vulgus Len {146} guatam vocat. Soleæ (inquit Plinius) cum Rhombis non intrant Pontum. Illæ enii ad flumina e mari transeuntes, multum pinguescunt, ac crassiores evadunt: quales nos Londini e Tamesi vidimus, et in Mediterraneis urbibus per paria divendi, ut crassiores emptori appareant. Vulgus nostrum a carnis delicata (solida tamen et candida) jucunditate, Perdicem marinam cognominavit, ut et antiqui Scepanum Attagenem marinum dixerunt. Oblongiori est, quam quivis alius Passerinus piscis, corpore, ac minus omnium lato, pinnis undecunque usque ad caput (quod brevissimum habet) circumsepto: cute (si contrectetur) squamulis visum effugientibus, asperiuscula. Sursum subnigra, nullis maculis distincta, per medium in duos veluti musculos divisa, subtus candida. Cætera cum reliquis hujus generis piscibus habet fere consimilia. Optimæ Soleæ ex Novo portu, quem Neuportum vocant, ad nos adferuntur, quæ frixæ, ac per medium dissectæ, siccam, minimeque viscosam habent carnem, spinamque integram, nullo negotio (ut vera Persica nucleum) relinquunt. Quæ vero ex Stapulensi portu (vulgus vocat Estaples) ad nos veniunt, ut breviores sunt ac nigriores, sic carne viscosa constant, neque spinam relinquunt. Quamobrem has ad aliarum differentiam vulgus nostrum Polas appellavit, de qua mox disseremus. {147}
Solea et Lingulaca, Latinis: Βουγλώσσα, Græcis: Venetis, Sfoia: Romanis, Lenguatta: Vulgo, Une Sole. {148}

Solea altera.

11. Dubium non est, quin id Passeris genus, quod vulgus nostrum Polam appellat, a Solea sit longe diversum. Hoc enim ab ea differt, quod os ei oppositum ostendat, quemadmodum et Rhombus Passeri: Hanc enim, si juxta Soleam eodem situ componas, os Polæ in sinistrum, Soleæ vero in dextrum reperies latus vergere. Corpus hujus Soleæ speciei brevius esse solet, ac lumini expositum translucet. Os habet dentibus tenuibus obseptum, ejusque corporis pars supina squamis caret, quas prona ostendit. Polam hanc Massilienses Seruantinum, ut et Aselli speciem aliquam superius dictam, ab albedine Capellanum vocaverunt: Romanum vulgus Linguam nominat ad Soleæ, quam Lenguattam vocare solet, differentiam. Vilioris est pretii quam Solea.

Tenia, altera Soleæ species.

12. Teniam Aristoteles et Oppianus vocaverunt Alexandriæ, Canopi, et Seleuciæ in Antiochia frequentem piscem, ad Soleam plurimum accedentem (ac cibi æque delicati) nisi gracilior esset, pinnasque tantum haberet binas. Hunc Gaza Vittam conuertit: Romanum vulgus Sfoliam vel Sfolium eodem quo et Veneti nomine, Soleam appellare consuevit. Cui ob corporis tenuitatem atque exiguitatem imbellis epitheton tribuit Oppianus hoc versu,
Teniæ imbelles, et picto Mormylus ore.
13. Ac de Planis quidem hactenus. De Latis nunc est disserendum. {149}