Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De cartilagineis viviparis planis. Cap. viii.
1. Planos appellamus pisces cartilagineos (nequis in ipsa dictionum interpretatione decipiatur) qui tanquam plana atque expansa manu in æquore natant. Sunt enim et plani spinosi, qui eodem quo coclites modo, et altero nictante oculo temonis in morem hinc et inde feruntur, in quo maximen a latis differunt: qui etiam si plani sint, tamen ita non incedunt: sed proni quidem, atque eo pacto quo remos in aquam immergimus. Quamobrem his quidem natura oculos utrinque in lateribus capitis squamosorum more disposuit. De planis igitur cartilaginibus præditis, hoc loco tantum disseremus, reliquos spinosos in suum locum asservantes. Hujus generis sunt, Squatina, Squatroraia, Raiæ omnes, Bos, Torpedo utraque, Pastinaca etiam utraque, Aquila, Lamia, et Rana marina.
Squatina.
2. Rhinam Græci, Latini Squatinam, Galli Angelum marinum vel Angelotum vocant: quod binis alis utrinque expansis, quemdam veluti Cherubum referre videatur. Magnus est piscis, ac longe Adriatico ac Ligustico, quam Oceano maximus, ut apud Venetos ac Ligures quadraginta interdum librarum pondus excedat. Cartilaginosus est, viviparus, contractiore ac longiore, quam Raia aut Pastinaca, corpore, quaternis alis ad latera communitus est: capite fere circinnato, ore firmis dentibus circumvallato, in Ranæ marinæ speciem. Id autem habet antrorsum apertum, non autem parte corporis supina ut Raiæ ac Galei. Quinetiam quas branchias Raiæ supina parte ostendunt, eas Squatinæ in lateribus, Galeorum more, præ se ferunt. Bis singulis annis parit Squatina, incipiente Autumno fœlicius, et circa vergiliarum occasum, septenos aut octonos singulo partu emittens: cujus pellem piscatores Itali prius glubunt, quam foro exponant. Ea enim assulis distenta, et exiccata, fabris lignariis ad opera perpolienda, ut et Canicularum apud nos, pellis utilis est. {78}
Ῥίνη, Græce: Latine, Squatina: Gallice, Ange, ou Angelot de mer: Italis, Squaro.
Squatroraia.
3. Anteriore corporis parte Raiam, posteriore Squatinam refert: qui piscis Græcis Rhinobatos, Latinis Squatroraia dicitur, quadam veluti utriusque piscis concubitus enata coniectura. Cartilagineus est, planus, Oceano infrequens, Genuensibus ac Venetis peculiaris, apud quos Squatrolinus appellatur. Hujus figuram apud te facile coniicies, si quidem utriusque piscis hic tibi depicti formam {79} diligenter consideraveris. Aspera cute præditus est, lignis perpoliendis utilis, sub qua, candida atque edulis caro continetur.
Raiæ multorum generum.
4. Raiam Latini, Græci ab ossea spina, quæ veluti rubus, secundum corporis medium ad ipsius caudæ extremum prætenditur, βάτον, quasi rubum, appellarunt. Hujus piscis tres tantum species Aristoteles constituit: Raiam, quæ magis est communis: Læuiraiam, cujus cutis est lævis: et Stellarem, quæ stellulis albis est distincta. Nos autem sex Raiarum differentias aliquando percepimus, non nomine tantum vulgari, verumetiam gustu plurimum inter se differentes. Omnes quidem cartilaginei generis, planas, pinnis carentes, extrema corporis latitudine natantes: quarum maribus geminum quiddam circa excrementi ostium propendet: fœminis genitale muliebri est fere consimile: habentque cartilagineum aliquid in utero, quale in Galeis diximus, in quo humor ad ovi similitudinem consistit. Branchias parte supina gerunt, ut reliqua fere cartilaginea plana: omnibus os subtus parte supina situm est. Quamobrem nisi conversæ resupinentur, cibum corripere nequeunt. Harum fœtus adhuc pusillos Galli Papiliones nominant. De his itaque nos sigillatim hoc ordine dicere oportet.
Raia proprie dicta.
5. Peculiare nomen habet Raia, quæ Romanorum vulgo Perosa vel Petrosa, Massiliensibus Clavellata, Gallis Raia bouclata vocatur. Notior ea quidem, quam ut pluribus explicari debeat. Non enim ea lævis est, nec multum stellata, cæteris omnibus ubique notior ac delicatior. Cujus figuram hic tibi proximam habes. {80}
Βάθος, Græcis: Raia, Latinis: Vulgo, Raye bouclee: Italis, Perosa, vel Petrosa: Massiliensibus, Clavellade. {81}
Læuiraia.
6. Læuiraia longe inferiorem cæteris dignitatem habet. Est enim carne (si ad Stellares conferatur) concoctioni magis renitente, et saporis ingrati. Hanc Massilienses Flassadam a lecti tegminis similitudine, Romani Falsam uelam, a carbasorum forma appellant. Dentibus est obtusis, cute subtus lævi, Pastinacæ modo, rostro in fastigium assurgente, prona parte albida, supina subnigra, tactuique aliquantulum aspera, omnium sui generis piscium post bouem maxima: a quo ipsa corporis tenuitate, rostro, spinis, uncinis, cute, dentibus et ore distinguitur.
7. Est et Miraletus, Læuiraiæ species, quæ pro Raia interdum vendi solet, sed in tantam vastitatem nunquam excrescit. Habet is duas in tergore maculas, Torpedinis oculatæ similes, hocque præcipue Læuiraiam imitatur, quod lævi cute præditus est: verum hoc etiam ab ea distat, quod lineam in tergore hamatam, et ad caudæ extremum productam gerat, ut ex sequenti pictura conspicies. {82}
Asteria, sive Stellata raia.
8. Stellatas appellant raias tum Græci, tum etiam Latini, quod earum tergora lituris albicantibus sint variegata: cujusmodi ea est, quam Romanum vulgus Rometam vocat. Est autem Miraleto major, multasque in tergore maculas rotundas, Miraleti lituris persimiles gerit: tamen est cute asperiore, crassioreque corpore, cujus cauda permultis veluti spinis horret. Cæterum, gustu ac sapore nihilo est asperis raiis inferior.
9. Raiæ stellatæ quoddam genus Romanum vulgus Arzillam vocat, cujus dentes obtusi sunt, quemadmodum et Flassadæ: a qua hoc præcipue differt, quod cute sit asperiore, et stellas multo quam Rometa, latiores ac pauciores habeat. {84}
Βάτος ἀστηρίας, Raia stellata, aut stellaris: Rometa, Italis: Raye estelee. {85}
Bos.
Batidesque boum genus usque proteruum.
11. Et alibi,
Incola bos cœni, qui vasta mole moveturCorporis, et latos sese diffundit in armos,Bissenis magnos cubitis porrectus in artus.
12. Vaccam Ligurum vulgus appellat: Parisinis nostris (apud quos frequentissimus est, sed nunquam integer: talis enim e litore deferri non potest) nullo alio quam Raiæ nomine agnoscitur: quod ejus quidem caro non modo sapore, sed et colore, atque adeo insertis cartilaginibus, majorem Raiam præ se ferat. Proinde trucibus est dentibus, atque in hanc modum inflexis, tribus ordinibus in maxilla dispo sitis, iisque mobilibus, ore maximum rictum ostendente: uncinos utrinque ad capitis latera gerit, permultos quidem eos, et ad caudam incuruatos. Colore est totius corporis livido, nullisque maculis aut uncinis distincto. Falluntur qui Bouem marinum cornibus præditum esse censent: nihil enim tale in ejus figura percepi, quam hoc loco proferrem, nisi tot Raiarum pictura abunde tibi satisfaceret. Piscem hunc Oppianus homicidam cognominat, quod eum asserat undis immersos ac natantes homines, sua corporis mole ac vastitate suffocare, nec liberam illis respirationem permittere.
Rana marina.
13. Tyrannidem in marino litore maximam exercet, quæ a Græcis μάλτη καὶ βάτραχος θαλάττιος, a Latinis Rana marina dicta est. Græcam autem vocem Massiliensium vulgus adhuc imitatum, Baudroïum, nomine a Batracho detorto, appellat. Burdegalenses a piscium, quos deuorat, multitudine, piscari, {86} olum (dum Ranam piscatricem appellare volunt) vocant, Pescheteau. Epidaurii (vulgus Ragusinos nominat) apud quos ingentes hujusmodi pisces reperiri solent, ob deformitatem et fœdum atque horridum corporis aspectum, Diabolum marinum vocarunt: a cujus esu atque inspectione, qui Epirum et Ægæum mare incolunt, plurimum abhorrent: tantumque ipsum exenterant, siquando in sagenis capiatur, ut pisces, quos recens deuoraverat, extrahant. Ranam autem appellatam esse puto a pedibus, quos sub ventre geminos habent, ad Ranæ palustris similitudinem, membrana intertextis, quibus verisimile est hunc in Ranæ modum, per maris fundum incedere. Figura est plana, oblongas carne molli, unde illi Malthæ nomen est: tres cubitos in Epiro longa, Massiliæ multo minor: cute undecumque lævi: ore tam vasto, ut maximum quenque canem terrestrem absorbere posse videatur. Hoc habet cum Squatina commune, quod binas utrinque alas præ se ferat, latiores ac densiores tamen, atque in summo magis distentas: grandia foramina duo, eo loci ostendens, in quo reliqua cartilaginea quina habent. Os ante caput, Squatinæ modo, gerit, dentesque confusis ordinibus, superiorem et inferiorem maxillam ambientes, mobiles, albos, oblongos, ad stomachum conversos: pinnam paulo supra maxillam superiorem admirabilis naturæ: gracilibus quibusdam cornibus, sesquipedalis longitudinis, per ordinem dispositis ita communitam, ut harum prior, secunda multo longior sit, atque in extremo veluti penicillum album cutaneum ostendat, quo vana veluti quadam esca pisciculos fallere solet, unde piscatricis cognomentum habuit: quod ea algæ aut cœno immersa (est enim æstuarius piscis) nihil præter hæc cornua ostendat, quibus incautos pisces allicit. Unde Oppianus,
Mollitiæ nomen Malthæ quæ ferre videtur,Exitii ignaros pisces sic rana malignaDecipit, imbelles magno deglutit hiatu.
14. Habet et aliam pinnam in medio tergore, priori fere consimilem: ac præter has, in lateribus, utrinque {87} unam, in gyrum, ut et cauda, crenatam. Ranæ marinæ caput, pelle denudatum, crocodili caput refert, in quo binos calculos reperies planos, talpinum pedem, aut scrupulum medicum referentes. Cartilagineorum marinorum sola creditur ova excludere. Vulvam habet in quolibet latere duas ulnas longam, multis anfractibus circumductam, terrestris ranæ modo: vesicam quoque Delphini vesicæ multo majorem. Ejus hepar in quinos lobos distinctum est, quorum duo utrinque ad latera protrahuntur. Fel autem ex ramo a Pyloro et Ileo prodeunte emergit: stomachum gerit, et intestina carnosa, lienem rubrum, circinnatum, a stomacho inter ejus renes dependentem. Cartilagines in rana totidem numerantur, quot in quovis Scheleto, ossium terrestrium animalium formam referentes, sed prorsus medulla carent, præterquam vertebræ. Totidem neruorum conjugamenta in ejus cerebro (multum tamen liquido) numerantur, quot in reliquis animantibus. {88}
Βάτραχος θαλάττιος, Græcis: Rana marina, Latinis: Diavolo marino, Italis: Bauldroy, Massiliensibus: Pescheteau, Burdegalis. {89}
Torpedo.
15. Torpedo, Græcis olim Νάρκη dicta, utroque vocabulo re ipsa piscis naturam explicante, quod sua frigiditate torporem manibus inducat. Græcorum vulgus Margotirem appellat. Venetis fere igotus piscis est: qui si nonnunquam illuc veniat, Sgramphi nomen habet, Romæ non alio quam Occhiatellæ nomine cognitus. Litoralis est ac cœnosus, Gallico Oceano infrequens, Burdegalis notus, apud quos Tremble appellatur, quasi tremulam dicerent: quod mucosa ac glabra cute, eaque molli ac frigida, contrectantium manus efficiat tremulas. Primo aspectu Ranam marinam vel Pastinacam refert, nisi multo esset rotundior. Hujus pars prona ex cinereo albicat: supina magis canescit: rostrum nullum habet, sed ejus loco crenam gerit, inter duo latera parte anteriori impressam: caudam breviorem quam Raia: atque ut in Mustelis dispositam, (sulcat enim æquor in contrarium) ad cujus radices duæ pinnulæ enascuntur, multum in natatione adjuvantes. Oculis est exiguis, parte supina, ut in Raia collocatis: sub quibus duo utrinque foramina in gyrum crenata sunt. Os habet prona parte patulum, in crescentis lunæ figuram, dentibus obtusis, multiplici ordine dispositis, anteriori tantum parte communitum. Branchias gerit duplices, utrinque quinas, fel pro corporis magnitudine maximum. Cæterum, usqueadeo est lenta carne, ut nisi frigatur, saporis sit admodum ingrati. Adhuc fricta, non indurescit, ægerrimeque coquitur. Febrem, extremis artubus admotam, expellere censent, ut et fluviatilem Tincam, quam in Fullone postea describemus. Utriusque autem Torpedinis pronæ ac supinæ formam sequens pictura tibi ostendit. {90}
Torpedo oculata.
16. Falluntur mirum in modum, qui Plinium reprehendunt, quod Torpedinis id genus, quod in tergore sex, atque interdum septem, aut eo minus maculas, quosdam quasi oculos referentes gerat, Oculatam appellavit: atque id cognomen ad Melanurum potius referendum esse autumant. Verum si ab oculorum pulchritudine et magnitudine Melanurus oculati apud Latinos nomen receperit, quid vetat quominus a multorum oculorum specie, Torpedinis hoc genus, a superiore multum distans, etiam oculatum appellemus? Ipsa etenim dictio oculorum multitudinem potius, quam magnitudinem sonat: quanquam etiam utrumque significare possit. Ac, quantum illi censores paulo (ut mihi videtur) rigidiores fallantur, ipsum vulgus Romanum satis indicat: a quo adhuc hodie, nemine docente, Occhiatella dicitur. Verum de hoc, in Melanuro latius. Cæterum, hæc Torpedo non magnitudine ac specie tantum, verum etiam carnis lentore alteram imitatur: solis quinque, sex, atque interdum septem oculorum maculis ab ea differt: quas ita exacte delineatas in medio tergore præ se fert, ut neminem pictorem judices rectius aut exactius quicquam effingere potuisse: alioqui naturales oculos parvos habet, ad superius descriptam, Torpedinem accedentes. {93}
Torpedo oculata, Occhiatella, Romanis. {94}
Pastinaca marina.
17. Pastinacam appellaverunt Latini, quam Græci τρυγῶνα, hoc est Turturem, a tergoris colore, ac quibusdam veluti expansis alis, in ejus avis similitudinem dixerunt: Lutetiæ (ubi verno præcipue tempore frequentissima est) nullo præterquam Raiæ nomine discernitur, ac cum raiis in foro piscario nullo discrimine divendi solet. Quanquam Burdegalis et Baionæ peculiare nomen habeat, ubi Taram rotundam appellant, ad discrimen Aquilæ, quam mox describemus, cui Taræ rotundæ nomen indiderunt. Massilienses ac Genuenses Ferrassam, Romani Bruchum nominant. Planus est piscis, duplicis quidem notæ, in lævem et asperum distinctus: etsi vetustiores piscium scriptores, lævem tantum Pastinacam agnouerint. Cute glabra ac perpolita integitur, cujus dorsum livet in corticis platani mondum: venter autem albicat, pluribus veluti striis per carnem hinc inde deductis, Aspera Pastinaca, tota horret aculeis, atque ad caudam præsertim (quam radicis Pastinacæ longitudinis habet) permultis uncinis in gyrum dispositis scatentem. Utraque vero Pastinaca pinnas latiores exerit, quas in alarum morem, cum natat, expandere solet, in quo Turturem imitari crediderunt. Proinde dentibus caret, solaque maxillæ asperitate, vice dentium, utitur, ac branchiarum foramina, utrinque quina, in oris parte supina gerit. Cæterum, piscatores eodem Pastinacam utramque, quo raias, educere pacto consueverunt, nempe hamo et everriculis: sed plurimum ab earum venenato aculeo sibi metuunt, quem ad caudæ radicem, digitali longitudine, interdum duplicem, interdum etiam triplicem (quod in aspera plerunque cernitur) exerit, ac decumbentem, dum capitur, arrigit: Radium Latini vocaverunt, de quo illud Oppiani,
Nascitur extrema cauda impenetrabile telumTrigoni.
Aquila marina.
19. Pastinaca major, veteribus Græcis ἀετὸς, Latinis Aquila marina dicta est, quod magnas ac distentas, in alarum formam, pinnas gerat: sitque capite atque oculis fere miluinis. Aquitani Taram francam vocant, ad superius descriptæ Pastinacæ differentiam: Romanorum vulgus Aquilonem: Genuenses, ab oblonga et fere murina cauda, duarum ulnarum longitudinem interdum excedente, Pesce ratto nominant. Illyrii, lingua utentes Italica, Rospum, hoc est bufonem marinum, a capitis bufonem referentis similitudine, vocaverunt. Piscis est Adriatico satis infrequens, quamobrem Venetiis apud Clodiam insulam aliquando captum ac depictum, cum magna admiratione a circulatoribus circumferri vidimus: cujus descriptionem integram antequam hic proponamus, ne quis nominum ambiguitate atque affinitate decipiatur, illud vos admonitos velim, marinam Aquilam, ab hac quidem alteram esse, sed volucrem, ac super mare ac lacus divagari solitam: cujus ea est natura, ut pisces, acutissimis (unde nomen habet) oculis semel conspectos, a summo aere, deorsum in aquæ profundum delata, protinus capiat ac deuoret: unde Græcis ἁλιαίετος, Latinis Ossifraga dicitur, vulgus nostrum Offraye, Itali, Lacum Lemanum incolentes, Agnistam piumbinam vocant. Cæterum, ut ad majoris Pastinacæ descriptionem redeamus, litoralis est ac cœnosa, capite elato, Aquilæ vel Milui oculos ac rostru referente: dentibus sic in ore dispositis, ut totum ejus palatum, tam superne, quam inferne, iis veluti latioribus tabellis ordine transverso dispositis, constratum præ se ferant. Tergoris color superne quidem livet, subtus autem albicat. Cauda illi est admodum longa, quam piscatores statim ipso pisce adducto auferunt, ob venenati radii noxam, quem in altera Pastinaca descripsimus. Quamobrem etiam iis locis, quibus frequens est, arctissimo interdicto vetitum est, ne publice cum aculeo divendatur. Alioqui dura carne præditus est, inquiunt Galenus et Philotimus, et quæ stomacho magnum in conquendo negotium exhibeat. Imo hoc etiam deterius habet Pastinacarum et Aquilarum caro, quod tetrum ac gravem odorem ipso sapore præ se ferat. Quamobrem eam dum edunt, alliatis condimentis intingere solent, ut acutissimus allii sapor alterum facile obtundat. {97}
Ἀετὸς θαλάττιος, Græcis: Aquila marina, Latinis: Tarafranca, Aquitanis: Aquilone, Romanis: Pesce ratto, Genuensibus: Rospo, Illyriis Italica lingua utentibus. {98}
Lamia.
20. Latorum ac planorum piscium viviparorum, ac cartilagineorum, longe maximæ molis evadit, qui Græcis λάμνης, Latinis Lamia dicitur, ipsa voce ad hamiam quodammodo accedente: de quo sic Oppianus,
Et quis vastus aper superabit robore Lamnam!
21. Galeorum generis est, scabraque cute integitur: atque os habet in anteriore capitis parte, rhinæ aut ranæ modo positum: in quo mirum hoc esse videtur, quod dentibus plus minus ducentis sit refertum, in utraque maxilla per quaternos versus dispositis: ad radicem latis, in acutum ac pyramidem desinentibus, atque ad latera crenatis: quibus nostri fabri aurarii plurimum utuntur: linguas serpentinas falso appellant. Lamias enim qui capiunt, ex earum dentibus ac maxillis magnum quæstum facere solent, quos aiunt adversus venena conferre: quamobrem auro atque argento vulgus includere solet. Nostris alioqui piscatoribus incognitus est piscis. Genuensibus ac Neapolitanis veteri Lamiæ appellatione notissimus: cujus carne vesci minime dedignantur.