CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Exanguium differentiæ ac divisiones. Cap. i.

1. Sanguine præditorum aquatilium ratio libro superiore explicata est: superest ut de iis disseramus, quæ Græcis ἄναιμα, nobis exanguia dicuntur. Horum alia dura quidem testa operiuntur, quæ illi ὀστρακόδερμα, alia vero molli: quæ etiam μαλακόστρακα vocant, atque alia rursus insecta, sub quibus magna marinorum ac fluviatilium phalanx continetur. Exanguium igitur molles a nobis describentur ac depingentur primum locustæ, cancri, et id genus cæteri. Secundum locum sortientur qui duriorem testam habent: quorum fragili testa cooperta, deinde vero duriore contecta exprimentur. Testaceorum autem duriorum alia quidem bivalvia, Græcis δίθυρα: alia univalvia, quæ et μονόθυρα dicuntur: quale est Turbinatum genus, quod στρομϐοειδὲς et κοχλιῶδες dictum est. Quibus adiiciemus ancipitis naturæ animalia ζωόφυτα Græcis dicta, inter plantas et pisces ambigentia. Ultimo loco dejectamenta marina, nominibus etiam insignibus prædita explicabuntur, quibus nonnumquam etiam vesci solemus. Sed a mollioribus est exordiendum.