Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De cartilagineis viviparis oblongis. Cap. vii.
1. Multæ sunt cartilgineorum species: viviparorum enim alii tam oblongi, quam plani. Ouiparorum rursus totidem sunt notæ. Cartilaginei autem dicuntur, quod ossium vel spinarum loco, quiddam habent medium ac flexile, quod cartilaginem vocant. Aristoteles cum quibusdam antiquissimis Græcis hujusmodi aquatilia σελάχια, ἀπὸ τὸ σέλας ἔχειν appellavit, hoc est, quod cutem noctu splendentem ac relucidam præ se ferant. Nos ergo de viviparis obllongi primum dicemus, quos a planis ipsa tereti atque oblonga forma distinguere oportebit. Tales sunt Carcharias, Libella, Vulpecula, Simia, Serra marina, Galei ac mustelæ omnes, quorum descriptio mox subsequetur.
Canis carcharias.
2. Carcharias, caniculæ genus est admodum ferox, inter cetacea connumeratum: magnitudine Thynnos superans, quos et deuorare creditur. Marinos canes dentium voracitate, ordine multiplici, atque acumine refert. Unde Asiaticorum vulgo marini canis nomen habuit. Proinde ad Zigænam, Simiam, Vulpeculam, ac Galeos omnes (qui pisces cartilaginei sunt generis) branchiis, pinnis, cauda, cute, atque adeo corporis habitu (dempta tamen magnitudine) accedere videtur. Tantæ est apud Noruagios magnitudinis, apud quos Perlzfisch (quasi montanum piscem dicerent) appellatur, ut ducentarum librarum pondus nonnumquam excedat. Exiccatos autem asservare, atque ex eorum cadaveribus marina monstra ementiri solent. Cæterum capite est amplo, rostroque in mucronem exporrecto, ore usque adeo vasto atque capaci, ut quodlibet ejus maxillæ latus sex et triginta dentibus præditum sit: quælibet autem maxilla duos et septuaginta comprehendit dentes: quæ summa est in utraque {59} centum quadraginta quatuor dentium: quorum anteriores magis rotundi, posteriores vero lati, atque in cuspidem efformati sunt. Validi tamen omnes, quales in Lamia describemus. Laterum ac tergoris pinnas longe quam in quovis sui generis cartilagineo pisce majores gerit: quibus minor est quæ ad caudam protenditur. Podicem inter duas pinnulas habet: ac quod ad ejus caudam attinet, ea cubitalem æquat longitudinem, eoque ad vulpeculam accedit, (quam Veneti porcum marinum vocant) quod ejus superior pars, quæ vertebris communita est, altius attollitur, quam inferior quæ crescentis lunæ figuram exprimit, quarum inter capedinem dimidia linea explere potest. {60}
Κύων καρχαρίας, Canis carcharias: Noruagi Perlzfisch.
Libella.
3. Zigænam Græci, Libellam Latini vocaverunt, fabrorum lignariorum et architectorum instrumentum, e quo dependente perpendiculo, rectas parietum ac lignorum facies oculorum nictu pernoscunt: cui instrumento quod is piscis (cujus picturam vides) veluti adamussim respondeat, Oppianus, {61} Galenus, Plinius, cæterique doctiores, Zigænæ ac Libellæ nomen indiderunt: nos vulgo Nivellum appellamus: quod instrumentum inversum, quia ad arcus et tormenti bellici similitudinem accedat, Itali Balistam nominare maluerunt: Massilienses a dentium sæuitie Cagnolam, atque a feritate Judæum, et fortassis a deceptione Baratellam incerta nomenclatura dicunt. Cetaceus est piscis, cartilagineus, rotundus, oblongus, horridus, ac plane monstruosus, Mediterranei ad Smirnam maxima incola mustelini generis, damnosus magis quam utilis. Quamobrem natura carnem insipidam, et humanis corporibus noxiam illi tribuit: dentesque (quos in quinque ordines digestos, numerosissimos, planos, ut Carcharias gerit), sub cute ad prædam reconditos, atque oculus præter aliorum morem in pronam capitis partem excavatos, ut deorsum potius, quam sursum leonina quadam voracitate conuertat. Cætera pinnis cute, ac branchiis plane mustelam refert, sed tanta asperitate non horret.
Vulpecula.
4. Ἀλωπέκιον Græci, Latini Vulpeculam dixerunt, cartilagineum piscem mustelini generis sesquicubitalem, atque interdum longiorem, fulva, asperrima, minime tamen squamosa cute præditum, quæ perpoliendis artificum operibus apprime idonea effet, nisi difficillime a copiosa quæ illi subest pinguedine divelleretur: quamobrem Italorum vulgus piscem hunc Porcum marinum appellavit. Proin de insulsam et cacochymam carnem habet operariorum ac rusticorum cibo destinatam, ellychniis ac pellium concinnatoribus utilem, cujus etiam hepar sex interdum olei libras colliquatum effundat. Corporis hujus pileis moles est triquetra: capitis superior pars, ad Bufonem vel Aquilam marinam, inferior ad porcum accedit, branchiarumque foramina mustelæ aut catti similia gerit: ac quo loco cæteris animalibus aures videas, eo in loco natura sub pinnis ad hoc destinatis foramina quædam, quina utrinque occultavit, excipiendæ atque emittendæ aquæ accommodata. Cæterum lucidissimos habet oculos, per medium nigerrimos: os semper apertum, Sturionis modo: cujus maxilla superior pectinatim insertos dentes exerit, quibus accedunt alii parvuli in partes disseminati. Rostrum quoque veluti porcinum habet, quatuor foraminibus pertusum, quorum superiores inferioribus minores esse conspicies. Dorsum duabus pinnis communitum, quarum quælibet suo armata est aculeo. Caudam ad imum latiusculam, sursum in angulum abeuntem: naviculæ temonem esse diceres. Ac quod ad interiores partes attinet, jecore est supramodum magno, albicante, in duos lobos diviso, quorum uterque usque ad imum ventrem porrigitur, folliculum sub dextro satis latum, nigrum, copioso fello turgentem. Lienem præterea rubrum, circinnatum, stomacho insidentem, huicque circa mediam ventris regionem incumbentem paucas intestinorum spiras, quarum munus utrinque ad stomachum cujusdam veluti uterculi absoluere videntur. {63}
Vulpecula Italica: a Venetis, Porco marino. {65}
Simia.
5. Cartilaginei generis est, quæ Latinis a vultus similitudine Simia marina, Genuensium vulgo a falcata duorum cubitorum cauda, Pesce Spada dicitur: Galeo, Libellæ, Hinnulo, ac reliquis galeis ipsa pellis forma ac constitutione fere respondens. Ingrati alioqui saporis est, nulliusque apud veteres memoriæ insignis, præterquam quod aiunt, piscem hunc Delphino ægrotanti medicinam præstare. Branchias habet Galeis persimiles, pinnasque in tergore, et ad latera satis conspicuas, cutem ad Galeos accedentem, sed magis lævem.
6. Rumor est, Simiæ genus aliud in mari rubro reperiri: quod etsi potius ad torpedinem accedat, terrestris tamen Simiæ faciem refert, quibusdam alis præditam, ut ad aquæ superficiem quodammodo volare videatur. Sed hoc piscis aut monstri potius genus mihi nusquam conspectum est: prius autem Simia tum Romæ, tum etiam in. Ligustico litore aliquando visa est.
Serra marina.
7. Serram, ut Xiphium, aut Gladium, appellaverunt antiqui cetaceum ac cartilagineum piscem, magnæ interdum molis: cujus capiti quoddam veluti rostrum adnascitur per medium latum, in mucronem desinens: ad latera in multos veluti dentes utrinque serratum, in quo a Xiphio præcipue differt. Est enim huic plana tantum, et nullis dentibus distincta excrescentia. Proinde Serra, Indico ac magno mari frequens est, nostris litoribus ignota: imo neque antiquis, nec etiam nostris hominibus, præterquam solo rostro (quod a mercatoribus isthuc affertur) usquam compertum. Id autem est longitudinis interdum tricubitalis, sesquipedalis autem latitudinis, per medium plane car {66} tilagineum ac flexile: asperiuscula, eaque subcineritia cute contectum: ad cujus latera, octo et quinquaginta dentes propemodum osseos connumerare possis. Sunt qui Serpentis Linguam vulgari quodam errore nominant.
Galeorum multæ species.
8. Quos Græci Galeos, tam marinos quam terrestres, Latini autem Mustelas, nostri nullo discrimine Marinos canes appellant. Horum multæ sunt species, multa etiam nomina consequutæ. Quidam enim ab asperitate vel lævitate, spinaces, aculeati aut læves: alii a maculosa cute Nebrides, qui et Hinnuli ac Stellares dicti sunt. Omnes litorales cartilaginei generis, ex ovis quæ intus concipiunt: vivos deinde fœtus miro naturæ artificio emittentes, qui etsi generis (ut dictum est) sunt ejusdem, tamen figuram, magnitudine, corporis constitutione, atque internis partibus, præsertim utero, plurimum inter se differunt. Quamobrem diversa nomina pro diversis speciebus sunt adepti: quorum maribus geminæ velut apophyses ad excrementi ostium propendent, fœminis folliculus cartilagineus oblongus in vuluæ introitu quasi testaceus apparet: in quo albugineus humor concrescit, quem ante conceptum emittunt. Matriculam marinam e re ipsa vulgus vocat. Ea autem tricas quasdam a quatuor angulis tam multiplicibus nexibus intertextas habet, ut fidium inter se convolutarum speciem referant. Hanc, ut melius qualis sit innotescat, hic delineari curavimus. {68}
Matricula marina: Vulgo, Crapault de mer.
9. Proinde, ut Galeorum historiam absoluamus, hoc etiam animaduertendum est, fœminas suis maribus majores esse: easque senos vel octonos, atque interdum plures, omnibus partibus absolutos fœtus, pedali longitudine diversis temporibus parere. Persæpe autem vivo emergente fœtu, ovis adhuc cru {69} dis et inexclusis scatet uterus, superiorem ejus partem, quæ ad septum est, occupantibus: quorum alia dextro matricis cornu, alia sinistro concluduntur. At in catulis hoc præcipua admiratione dignum est visum, quod nulla ipsi secundina contegantur, atque ab umbilici venosa quadam parte nutriantur. Quum enim ova foras non exeant, certisque vinculis matrici obuinciantur, amnio tantum tunica opus habuisse videntur, quo jam efformato fœtu, et rimam quamdam in sterno inter pinnas, quæ ad branchias sunt, ducente, alimentum a matrice per vinculum seu umbilicum suscipit, adeo quidem tenuem, ut lyræ fidiculam non exuperet. Id autem alimentum, secundum tenuem ac exilem fidiculam in quandam veluti perulam fertur, quam ventriculum esse diceres, quo tanquam ovi vitello perpetuo repleta esse conspicitur, cujus positio est in ventre medio, duobusque hepatis lobis subjicitur. Ac, quod ita res habeat, catulum a matris utero exectum, si per ventrem disseces, verum ejus ventriculum perpetuo vacuum ac jejunum comperies: nihil enim per os assumit aut deuorat. Rectum vero intestinum recrementis lividis turgere conspicies, lienemque sub sinistra stomachi parte collocatum, ex jecore autem nihil fellis emergere. Quinetiam vivum pisciculum a matris utero siquando illæsum exemeris, atque in aquam proieceris, protinus vivere ac natare cernes, ac nihilominus in uteri profundo ova permulta reperies, quorum sena, interdum octona, crassiora, mollia, lutea, tenuissima membrana contecta ac coaceruata, ad novos fœtus producendos jam esse destinata coniicies, super quibus infinita alia minora, ac futurorum ovorum rudimenta cernes, quæ nusquam interituræ Galeorum prolis tibi spem aliquam adferre possint. Sed est nunc de singulis Galeorum speciebus dicendum.
Mustelus spinax.
10. Omnium Galeorum aut Mustelorum marinorum crassissimus ac longissimus est, qui a rigenti {70} bus ac spinosis duobus aculeis, quibus in tergoris pinnis maxime horridus apparet: Græcis Acanthus, Latinis Spinax, Venetis Azio, Genuensibus Aguseo, quasi acænam dicerent, in cujus extremo infixus est aculeus ad pungendos boues. Massiliensibus Egullats dicitur. Lutetiæ et reliquis litoribus Oceani particulare nullum nomen habet, cum unico, ut dictum est, nomine Canis omnes Galeos comprehendant. Hujus speciei permulti Lutetiam plerunque Autumno adferuntur: nam aliis anni temporibus rarissimos cernas, tunc quidem ulnæ longitudinem, crurisque crassitiem adæquantes: quo tempore fœminas fœtas esse, ova super mammis ad præcordia continentes, catulosque pedis longitu dinem æquare in utero persæpe conspeximus. Hoc a cæteris discrepat, quod dentes longos, acutos et prominentes, et caudam Rhinæ quodammodo similem gerat. Colore externo, internisque partibus quantum ab aliis discrepet, ex sequentibus descriptionibus intelliges. Maris autem figuram ac formam sequens figura te docebit.
Galeus palumbus lævis.
11. Læuium et aculeis carentium Galeorum peculiare, ac sibi veluti præcipuum Aristoteli nomen obtinuit, qui Massiliensium vulgo a cutis colore Palumbus appellatur: hunc enim solum λεῖον dixit. Differt a Spinace, quod etsi aspera cute conuestiatur, tamen aculeis caret. Ab Hinnulo vero, quod cute minime sit maculosa, dentesque acutos et raros, distentam caudam et admodum latam, ac candidum hepar præ se ferat. Cætera, non utero modo, aut masculorum propendentibus apophysibus, sed reliquis etiam partibus cum aliis conuenit.
Galeus hinnulus.
12. Læuium Mustelorum altera, species, Νέϐρις apud Græcos, apud Latinos autem Hinnulus, ab albis maculis, per ejus cutem ad dorsum undecunque dispersis, nomen habet. Massiliensium vulgus, apud quos frequentissimum est, Nissolam appellat: Oceano nostro nullo seorsum nomine ab aliis secernitur, cum tamen multum a cæteris differat. Est enim rostro latiore, naribus patulis, ore magis capaci, dentibus obscuris atque obtusis, ut in Raia flassada dicemus: colore candidiore, corpore rotundo, et in longitudinem protenso. Atque hac præcipue nota a Spinace differt, quod inter duas ani pinnas et caudam, tertiam quandam minorem gerat, nullis aliis præterquam stellato Galeo communem. Porro carne præditus est sapidiore, ac melioris succi: cute admodum glabra, hepate quoque nigricante, atque in duos lobos diviso, præter aliorum morem. {72}
Νέϐρις, Græcis: Latinis, Galeus hinnulus: Massiliensibus, La Nissole.
Galei stellati.
13. Musteli quartum genus assignarunt Græci, quod Aristoteles ποίκιλον, hoc est Catulum dixit: nonnulli ἀστήριον, Latini Stellare: Oppianus a cute versicolori Pardalionem, alii Pantheram, Veneti Guattam: Massilienses, un Gatto: nostri a ruffa et subflava cute Rossetam nominarunt. Viviparum est piscis genus, cujus dentium morsus non secus est lethalis, ac Draconis aculei punctura. Unde illud Oppiani,
Exitiale facit vulnus Panthera tremendisDentibus in terra, fluctu magis aspera Ponto.
14. Hujus cutis facile glubitur, quemadmodum et Caniculæ, qua exiccata, fabri lignarii perpoliendis operibus suis uti solent. Proinde tres hujus piscis species animaduerti possunt: alius enim est crassus, {73} niger, et recurtus, quem vulgus Massiliensium Guattum auguerum vocat, cujus figuram proxime hic cernere potes.
Galeus Stellaris, major: Massiliensibus, Guat augur.
15. Alius vulgaris, et paulo magis candidus, quem post Guattum ostendemus. Tertius Tyrrheno tantum (quod sciam) litori cognitus, carnis jucunditate ac redolentia cæteros exuperans. Quamobrem Romanum vulgus Guattum muscarolum nominavit. Nunquam is sesquilibram exuperat, stellulisque ut et toto corpore candidioribus est conspicuus. Proinde duabus Rossetarum picturis contentus eris. {74}
Galeus Stellaris, minor: Vulgo, Roussette.
Galeus canicula.
16. Κῦνα Græci, Latini Caniculam nominarunt, Mustelorum ac Galeorum postremum genus: maximum tamen, et minime aculeatum, vorax, ac cæteris piscibus infensissimum: dentesque omnium majores, acutiores, latiores, crenatos habens: cujus cutis admodum aspera, fabris nostris lignariis non minus expetitur, quam apud Italos Rhinæ cutis. Valet enim ad arcus et sagittas expoliendas, lignique asperiora vitia emendanda, maculasque ejus superficiem inficientes protinus eluendas. Hoc etiam ensium ac pugionum manubria contegunt, ne tam facile manu dissiliant. Duas habet in tergore pinnas, rectas quidem eas, spinisque carentes: duas item ad latera, utrinque unam: branchiarum foramina quinque in quolibet latere: ani vero foramen inter duas pinnas positum, nullamque sub cauda pinnam ostendit. Cætera cum reliquis conuenit. {75}
Mustela, sive Lampetra.
17. Galeorum generis est, quæ nostris a lambendis petris Lampetra, vel Lampreda dicitur: quod integrum fere diem ore succiso, denticulis circumvallato, saxis, quemadmodum et picatis navium clavis, sic inhæreat, ut ea lambere videatur. Hanc Græci, inquit Galenus, Galeonymum et Galexiam appellarunt: Latini Mustelam, a maculati hujus nominis quadrupedis tegminis similitudine. Huic pisci Plinius proximam mensam post Scarum tribuit, ac Murenæ æmulum esse affirmat. Fuit enim apud antiquos (ut et Acipenser) inter præcipuæ authoritatis pisces: sed Murena æquorea tantum, ac spinosa est. Mustela autem et fluvialis et marina reperitur, ambæ prorsus cartilaginæ: quanquam Dorion cujusdam fluviatilis Murenæ meminisse videtur, cui spinam unicam esse tradit, ei Asellorum generi persimilem, quod quidam Calariam dicunt. Cæterum marina cacochyma est, nautis præcipue infensa, dum temonibus fere triduum inhærens, caudam in contrarium vertit, recensque picatæ navis lateribus picem lambendo sic infigitur, ut nautas ab itinere remoretur. Fluuialis est duplex: major, in Illyrico sinu, ac per stagna binominis Istri frequens: Gallicæ Mosellæ ac Ligeri, atque adeo Alpinis quibusdam lacubus peculiaris, qualis est Rhetiæ Brigantinus Plinio dictus, lautiores popinas per verna quadragesimæ jejunia celebriores reddens: quo maxime tempore cartilaginea ipsorum spina (Cordam appellant) nondum induruit. Minor, vix palmi longitudinem, pollicisque crassitiem excedit. Vivis fontibus, rivulis, ac lympidorum fluminum litoribus gaudens, Romæ, Lugduni ac Lutetiæ frequentissima. Lampredotum Romani, Lampredonem Parisini, Lugdunenses Civellam vocant. Ac ne quis id Mustelæ genus in majorem degenerare credat, unicum hoc nobis argumentum esse potest, quod ea, quanquam pusilla, ova tamen ac fœtus edat. Cætera majori similis. Porro majores Lampetræ suis sexibus distingui solent, quarum (fluviatilium præsertim) mares, expetibiliores sunt, {76} ob carnis suavitatem ac firmitudinem. Omnes, viviparorum cetaceorum more, fistulam in cervice habent, per quam dum navibus aut saxis inhærent, aquam ad branchias attrahunt, quas utrinque sub cute septenis foraminibus in rectum ordinem dispositis, præter aliorum piscium morem, reconditas habent. Maculoso alioqui sunt tergore, superne quidem ex atro in lividum ac cinereum colorem desinente, subtus candido, undecunque glabro, atque anguillæ modo lubrico, cum qua hoc etiam habent commune, quod per longitudinem diffissæ, atque in frusta consectæ, diutius adhuc vivere conspiciantur. Cor habent sub branchiis ac foraminibus reconditum, cartilaginea membrana, spongiosa ac prætumida inclusum, subrotundum ciceris crassitie, hepar oblongum, unius tantum lobi, felle carens. Minor autem Lampetra fuscum habet tergus, ventrem candicantem, cor ex subrotundo angulosum, milii magnitudine. Unicum omnes habent intestinum rectum, minime complicatum: reliquum corporis in fœminis, matrix ovis referta, occupat. Proinde nullas habent laterales pinnas, sinuosoque impulsu natant, ut Silurus ac Murena. Spumarum indiciis comperiri solent, captæque perpetua aqua immergi, cum qua ex longinquis partibus in urbem deferuntur.
Γαλεώνυμος, Græce: Mustela, Latine: Lampetra, Vulgo: Gallice, Lamproye. {77}