Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
De Latis piscibus, quos Anthies Græci nominaverunt. Caput xii.
1. Etsi Planorum piscium a Latis discrimen hujus libri initio satis ostendisse videmur, tamen hic quoque nonnihil repetere minus est alienum, quam de his sermonem universum hoc loco simus habituri, et quod non nisi ab eorum interpretatione incipere possimus. Dictum igitur est, Planos pisces ab antiquis sic appellatos fuisse, quod eorum natura a recta perversa esset, ut qui veluti in planum expansa manu in æquore natarent: cujus generis fere omnes, latiore vocabulo, antiqui Psittas et Passeres appellarunt. Ab his autem Lati (de quibus proxime dicturi sumus) ita differunt: quod quanquam ipso super solo expansis piscibus situ etiam plani appareant: tamen dum in æquore natant, ita quidem feruntur, qualis est in rectum contentæ atque erectæ manus figura, pollice sursum eminente, in quo reliquorum squamosorum formam ac naturam retinere videntur. Quamobrem etiam oculos alio a Planis situ, ab utroque capitis latere collocatos habuerunt. His autem Græci, ut et Planis Passerum, sic et Latis Anthiarum generale nomen indiderunt, Aristoteles sacros etiam Anthias appellavit: quod diceret, urinatorum id esse ad spongias indicium, quo in loco essent Anthiæ, nullam illic marinam beluam reperiri: quod tam verum est (inquit ille) quam id quod dicitur, ubi suem aut perdicem esse, illic etiam limacem non reperiri: ab his enim animantibus limaces edi solent. Alii Candidos pisces, alii Pompilos, alii Auratas vocaverunt: nonnulli quoque Græcorum εὐώποις et αὐλώποις, quod magnos aut concavos oculos habeant: eosque pisces strepitu gaudere, atque eo allectos nonnunquam decipi scribit Oppianus: quorum etiam quatuor species assignat his versibus,
Quattuor Anthiωn species versantur in undis:Sunt flavæ et niveæ: sunt atro sanguine fuscæ. {150} Euops, atque Aulops alios, hos nomine dicunt.
2. Omnes autem sunt pulchri coloris, et auro atque argento varie micantes: de quibus proximum est, ut sigillatim disseramus.
Dorada aut Aurata Gallica, quam Itali Divi Petri piscem nominant.
3. Conspicuus et insignis est admodum piscis, cui ob colorem, ex auro ad latera concinne admodum refulgentem, vulgus nostrum (etiam si antiquorum Auratam plane ignoret) Doradæ, hoc est Auratæ nomen indidit. Quem piscem ob insignem ac divinam quandam memoriam, alii Christo, alii Divo Petro dedicarunt: unde vulgus Græcorum Christopsarum, Italicum sancti Petri piscem, vulgus Romanum Cetolam appellavit: ob id maxime, quod in ejus dorso utrinque gemini orbes ad latera appareant, in formam impressi in his partibus digiti, dum fortasse Divus Petrus (iubente Christo) hunc extraheret, atque ab ejus ore numum pro tributo eliceret. Gillius ab antiquis Græcis Zeus dictum fuisse putat, a Jove qui Zeus Græcis dicebatur. Massilienses ob insignem ejus voracitatem Trueiam quasi Porcam vocaverunt: Genuenses ab orbiculari ejus forma Rotulum: Baionenses ab aureo atque micante colore, quem habet cum adulti Galli rustici majoribus plumis communem, appellaverunt un Jau, vel Un Cocq. Romæ parvo erat in pretio, antequam Galli Cardinales, mortuo Paulo Pontifice tertio, illuc proficiscerentur: estque in ea regione multo minor, quam Lutetiæ: squamis canret, tenuique est ac lato corpore, carnivorus, ore extento atque latissimo, oculis magnis ac profundis. {151}
Quibusdam Cetola dicitur, Gallis, Doree: Christopsarum vulgaribus Græcis: Rotulus Genuensibus, Piscis sancti Petri Italis: Truege, vel Trueue Massiliensibus: Un Jau, vel Un Cocq Baionensibus. {152}
Callychthis.
4. Totus est aureus atque argenteus piscis, qui ab insigni pulchritudine Græcis Καλλιχθὺς appellatus est, Tyrrheno familiaris, Adriatico non item: Romanis atque Neapolitanis Fietola appellatus, nullum tamen inter apprime delicatos pisces nomen retinens: de eo sic Oppianus cecinit,
Polypodas agitata petit cognomine pulcher.
5. Sunt qui Callyonimum, nonnulli Hellopem, alii Licon esse credant: de quibus tamen seorsim a nobis actum est. Nulli pelagio pisci nomen hoc Græcum rectius conuenire, quam Romanorum Fietolæ existimavimus: ut qui totus fere sit argenteus, ut Lampuga: ac præterea multis aureis lituris variegatus. Latus est ac planus, caudam lunatam habens: Linguam carnosam, delphini modo, ad humanam accedentem, suisque partibus omnino absolutam: quod præter cæteros branchiis præditos pisces solus habere mihi visus est. Quemadmodum et hoc sibi etiam peculiare, quod præter omnium piscium morem, pinnis sub ventre careat, estque prorsus inermis: Branchias utrinque quatuor gerit, si quidem eam, quam capiti conjunctam habet, annumeres. Superiorem maxillam fixam ac immobilem, ut Scarus et Exocetus habet: atque, ut ait Oppianus,
Dentibus obtusis est illi rictus inermis.
6. Cantharo quidem similis est, sed eo major evadit, non tamen æque crassus. Lineam habet a capite sub ventre ad umbilicum extensam, atque utrinque in cervice nigram maculam. Squamis undecunque caret, præterquam in eo linæ ductu, qui piscis hujus latera distinguit: ventrem quoque parvum habet, ut et Lechia et Lampuga. Quamobrem et ei arcte intestina inter se cohærent, quæ tam numerosis spiris in orbem circumductis ita inter se complicantur, ut globulum esse dicas: hepar unius tantum lo {153} ci nullo felle præditum, stomachum in V literam efformatum, cujus infima pars in mucronem turbinatur: atque ad ejus pylorum tam numerosas videas appendices, ut (quemadmodum nec in Thynno, Pelamide, ac Scombro) nullis artibus numerari possint. Intestina fulcit glandulosum pancreas. Lien illi stomacho subest. Cætera ex hac pictura percipies.
Lampuga ac reliquæ Anthiarum species.
7. Sunt etiam de genere Anthiarum pisces plani et lati, quos vulgus Romanum Lopidas et Leczias appellat. Quorum ut rariores quidam Lopidæ, sic etiam majores. Stellæ vero minores non usqueadeo frequentes, Lecziæ frequentissimæ sunt, quas cum his piscibus libenter contulerim, quibus Massilienses Lampugarum nomen indiderunt. Omnino enim Romanorum Leczia Thynnum ac Pelamidem referret, nisi corpore esset latiusculo, cauda magis lunata, et minore corporis mole. Proinde septem sunt illi in tergore aculei singulares, firmi ac breves: cutis glabra, minime ipso conspectu squamosa, nisi impacto ungue scarificetur. Nam tunc squamulæ quædam exiliunt iis fere persimiles, quibus Driinus serpens præditus est. Branchias habet duplices utrinque quaternas. Tergus atrum, ventrem candidum, anum in medio fere corporis: cui quæ vicina est pinna, duobus aculeis armata est. Os illi parvum, dentes exigui, duæ sub ventre pinnæ. Linea arquuata, nigra, totum piscem per medium dividens, lingua candicans. Superioris quoque et inferioris pinnæ extremitates, nigris et latis maculis suggillatæ. Cæterum corpore est compresso ac tenui, ut planus ac latus esse videatur. Septem utrinque spinas pro costis habet, quæ ubi desinunt, illuc vertebræ, ut in Rhombis et Passeribus protenduntur, atque ad utrinque pinnam tergoris ac ventris pertingunt. Cor sub branchiis positum est, triangulum membrana inclusum. Hepar arctissime stomachum amplectitur, in duos lobos distinctum, quorum dexter oblongo folliculo inclusum, plurimam bilem flavam continet. Stomachus sub intestinis sic collocatus est, ut nisi detegatur, visum protinus effugiet. Apophyses innumeræ pylorum ambiunt, tribusque in obliquum reflexionibus intestina contorquentur. Oua fert in vulva bicorni, squillasque in mari deuorare solet. Hunc piscem Romani in maximis deliciis habere solent, apud quos est etiam admodum vulgaris. {155}